LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod primum scit omnia genera et species et individua, tam substantiae quam accidentium.
Ex his quae dicta sunt, necessario probatur, quod primum principium habet scientiam omnium generum et specierum et individuorum, tam substantiae quam accidentium. Ex quo enim primum principium est species existentium omnium ut ars artificiatorum, constituens omnia entia in esse, et quod sunt, et quod lumine suo extenditur in omne quod est, et penetrat omnia existentia, constat quod nihil est cui non praesens sit, et quod sibi in lumine suo non sit praesens. Omne autem quod praesens est scienti, scitur ab ipso : et omne quod est, praesens est primo intellectivo principio. Ergo omne quod est, sive universale, sive particulare, sive substantia, sive accidens, scitur a primo principio, ex eodem quod ratio et species est constitutionis omnium.
Ex quo sequitur ulterius, quod secundum diversitatem scitorum in genere et specie et individuo, non multiplicatur scientia primi : et hoc ideo est, quia non causatur a re, sed potius est causa rei '' Speculativae enim scientiae per hoc quod a rebus causantur diversis genere scilicet et specie et individuo, quarum sunt diversa principia, necessario diversae sunt secundum diversitatem generum et principiorum de quibus sunt. Scientia vero primi et universaliter agentis intellectus a rebus non est, nec a rerum principiis proximis, sed potius a lumine quod ipse est, secundum quod species rerum est: et hoc lumen non nisi ab ipso est, et per extensionem intellectualem et penetrationem qua penetrat omnia, efficitur unicuique immediatum et magis propinquum quam proxima principia sua : proxima enim principia non sunt proxima nisi virtute primi penetrantis ea : magis autem proximum et immediatum est quod per se est, quam quod per aliquid. Jam autem probatum est, quod hoc est lumen unum diversorum genere et specie et individuo, et est immateriale materialium, et immobile mobilium, et necessarium contingentium. Ergo nullam accipit differentiam vel numerum a diversis numeralis genere et specie et individuo. Adhuc probatum est, quod differentia vel proprium accidens est causa numeri: lumen autem intellectus universaliter agentis nec differentiam nec proprium accidens a scitis accipit : ex ipsis ergo nullum accipit numerum. Patet ergo, quod secundum diversitatem scitorum non multiplicatur scientia primi principii.
Et si dicatur aliquando, quod scitorum suorum sunt species plures vel ideae vel rationes, ita quod alia ratione constituit
hominem, alia equum, et sic de aliis : r hoc non est nisi per differentiam relationis quae secundum rem non est in causa, sedili causato, sicut in praecedenti tractatu probatum est: et ideo in primo non inducit multitudinem . Hoc autem totum ideo est, quia scientia primi universaliter agentis intellectus nihil addit super ipsum : et quando designatur per scientiam, non quod diversa sit ab ipso designatur. Et hoc totum fundatur in hoc quod esse suum et hoc quod est, omnino et omnimode idem est. Propter hoc oportet ipsum esse in fine simplicitatis et puritatis, propter quam etiam simplicitatem nullo termino clauditur vel restringitur : sed omnia penetrat, ad omnia extenditur, omnibus adest, et in omnibus est.
Propter quod etiam indiffinibile est : omne enim quod diffinitur, compositum est, et diffinientia termini sunt ipsius quidditatis : quod autem omnino simplex est, terminos non habet : terminans enim et terminatum natura et substantia diversa sunt : et ideo non nisi in compositis esse possunt, in quibus est materia terminata et forma terminans, vel genus terminatum et differentia terminans. Patet ergo quod primum habet scientiam omnium, quae secundum multitudinem scitorum non multiplicatur in ipso, et quod ipsum est in fine simplicitatis, nullam potens habere diffinitionem.