LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

Terraemotus autem causam materialem habet vaporem siccum ac grossum valde et terrestrem. Efficientem autem habet calorem solis penetrantem in profundum in ventrem terrae. Locum autem habet terram oppilatam in superficie.

Redeo igitur et distinguo haec tria incipiendo a loco.

a. Quare terra (quae locus est terraemotus) oppilatur tribus de causis ?

Locus igitur oppilatus est tribus de causis. Aut quia est non arenosus, mari tamen vicinus, ita quod fluxus et refluxus sint ad terminos ipsius : et sic oppilatur locus humido maris, et concluditur vapor : quia non potest exhalare, quia humidum repletivum est pororum.

Aut quia oppilantur pori pluviis multis continuis replentibus poros.

Aut quia terra solida est et saxosa continua saxo. In his enim excitatur vapor calore solis, et non potest exire propter oppilatos poros in superficie. Ideo multiplicantur in ventre terrae. Mateia autem cum sit terrestris vapor, dividitur per multum et parum, et pariter per grossum et subtile, et calidum ustivum, et frigidum temperativum.

Ex his autem duobus, scilicet loco et materia concludam tempus egressionis et effectum ejus.

b. De tempore terraemotus.

Tempus egressus ejus ut frequenter est tempus aequinoctii : quia tunc multiplicatur materia ventorum, et in terra, et extra. Et ea multiplicata scinditur terra et egreditur.

c. Quare magnus et frequens fit terrae- motus quandoque ?

Vidimus tamen magnum terraemotum durantem multo tempore in Lombardia, qui fuit circa tropicum hyemalem. Hoc accidit ex eo quod materia fuit multa, et profunde in terra, et pori illo tempore valde oppilati erant, ita quod non potuit evaporare paulatim : ldeo.mov.it saepe. Erat autem vapor calidus valde et diffusus per latitudinem totius provinciae : et quia erat calidus ut frequenter quievit in die : quia tunc subtlliabatur a sole, ita quod movere non poterat terram : de nocte autem frigore noctis inspissabatur, ita quod tunc movere potuit. Et ideo praecipue mediis noctibus veniebat, et duravit sic fere per dies quadraginta. d. De horis terraemotus, et de causis horarum ejus.

TempoRe etiam diurno est magis in inane et in meridie, quam in alio tempore diei, et magis in nocte quam in die, nisi aliter veniat per accidens. Quando enim vapor est calidus, ut frequenter tunc nimis subtiliatur in die a calore solis, ut dictum est. Et ideo in die quiescit ut plurimum, et inspissatus multo frigore noctis movet in nocte. Si autem sit frigidus paucus, tunc stat in nocte : et quia paucus est primo respectu solis in mane subtiliatur et movet. Si autem est frigidus et multus spissusque, tunc non subtiliatur ad movendum nisi sole confortato super ipsum in Meridie.

e. De causa parvi terraemotus.

Egressus autem ejus quando est paucus subtilis, et terrae pori laxi sunt, est sine sono, et non inducit nisi parvum terrae tremorem.

f. De causa sibili qui provenit ex terraemotu.

SI autem est subtilis parvus et terrae pori constricti, tunc inducit cum parvo tremore sibilum quemdam.

g. De distinctione causarum quorumdam accidentium terraemotus.

SI vero est multus spissus et terrae pori constricti, aut est tunc frigus non adurens, aut calidum adurens, item aut est vapor unius venti principalis, vel duorum oppositorum, sicut Aquilonis et Austri, aut Subsolani et Favonii. Item aut in loco aquae, aut ubi non sunt aquae.

h. De elevatione terrae propter magnum terraemotum.

SI est minus frigidus in loco non aquoso et multus, et pori terrae oppilati, elevabit terram, ita quod videbitur mons vel collis : et si non projicit ad alium locum ex impetu, tunc iterum residet egresso vapore in toto vel in parte.

i. Quare quandoque absorbentur aquae, ita quod per horam non apparent propter terraemotum ?

SI autem est frigidus multus in loco oppilato ubi sunt aquae, tunc (aquae si sint in superficie elevationis) absorbebit eas ad tempus donec resideat quod elevatum est. Et ex hac causa accidit quod pro miraculo habitum est in partibus nostris in Neccaro, in loco qui dicitur Lauffen. Ibi enim absorptus fuit Neccarus fere ad unam leucam per unum diem, et non sentiebatur motio aquae supra et infra illam leucam : eo quod in loco terraemotus absorbebatur, et egrediebatur post : et iterum residente fundo manavit ut prius. Et ego eodem tempore superveniens vidi factum istud ex terraemotu.

k. Quare terra projicitur foras quandoque ex terraemotu ?

SI autem aqua fuerit in profundo, tunc projicit terram, et facit eam apparere.

l. Quare sufflatur ex terra propter terraemotum quandoque cinis terrae combustae , et destruuntur civitates ?

SI autem est vapor siccus adustivus et in loco oppilato non aquoso, tunc egrediens exsufflat multum cinerem combu- stae terrae, ita quod quandoque operit civitates vicinas et destruit eas. Quandoque etiam tam iste quam praecedens projiciunt terram vel cinerem in fluvium et operiunt, ita quod videntur ipsum absorbere. Et quandoque etiam destruendo fluvios in una parte, cogunt aperire in alia.

m. De particulari diluvio quod accidit propter terraemotum quandoque.

SI autem est vapor oppositus alii, quandoque accidit hoc (quod est valde incautum) quoniam tunc facit profundas voragines terrae, et quandoque unus movet aquam venientem a parte una, et alius venientem ab alia: et inducunt ex concursu diluvium particulare, praecipue quando obstruunt ostia fluviorum ad fluxum consuetum.

n. De signis praecedentibus et sequentibus terraemotum.

Signa autem praecedentia terraemotum, sunt frigus, et sonus ex motu subterraneo.

Sequentia autem sunt caligo, et tenebrae circa solem vel stellas, propter dispositionem nubium.

Et haec de terraemotu dicta sufficiant.