LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Quod haec quatuor praedicata sunt in omnibus praedicamentis.
Post haec autem oportet determinare genera praedicamentorum in quibus singulis sunt quatuor dictae differentiae quatuor praedicatorum, ex quibus sumitur differentia problematum, ut sciatur generalis esse praeinducta praedicatorum divisio. Sunt autem praedicata numero decem, in quorum quolibet dicta sunt quatuor praedicata. Haec autem sunt quid est, sive substantia, et quale est, et quantum, relatio sive ad aliquid, et ubi, et quando, et situm esse, habere, et facere, et pati. Omnia autem haec denominative determinamus : quia ut praedicata accipimus, quae de subjecto per informationem dicuntur. Semper autem praedicatum ut genus, et praedicatum ut accidens, et praedicatum ut diffinitio, erit in numero decem praedicamentorum : quia in quohbct istorum est praedicari conversim, et non conversim : et quolibet illorum est praedicari in quid et non in quid, secundum totum et secundum partem. Si enim superius de inferiore ejusdem generis praedicetur, praedicatio erit in quid non conversim. Si autem idem de se praedicetur secundum omnem modum ejusdem qui dictus est qui est essentialis, velut homo est homo, vel homo est animal rationale mortale, vel album est album, vel album est coloratum disgregativum visus, semper praedicatio est in quid. Si autem ad res alterius generis comparetur ut praedicetur, praedicabitur vel in quale speciei, et erit proprium, vel in quale subjecti et individui, et erit accidens. Nam omnes propositiones dialecticae sunt sumptae ab his quatuor quae in omnibus generibus sunt praedicamentorum: omnes enim significant (quantum ad sua praedicata) aut quid est, hoc est substantiam absolute, aut quale secundum quod est praedicamentum, aut quantum secundum quod est praedicamentum, aut significant aliquid aliorum praedicamentorum, hoc est, rem in quodam praedicamento constitutam.
Manifestum est autem ex eisdem, quoniam quid est significat quandoque substantiam, quandoque autem quale, et quandoque aliquid aliorum praedicamentorum. Nam quando posito homine pro subjecto dixerit quis quod positum est, implicite vel explicite hominem esse, totam substantiam de ipso praedicans : vel dixerit quod positum est, animal esse, partem substantiae praedicans de ipso, et quid est dicit (hoc est, id quod absolute est) et substantiam de subjecto praedicat et substantiam significat: quia significatum praedicati absolute et ad subjectum non comparati, substantia est. Quando vero colore posito dixerit (hoc est praedicaverit) quodpositum est pro subjecto, album esse si album est, sive dicat implicite sive explicite quod positum est album esse, vel partem substantiae designans in praedicando dixerit colorem esse, quod est genus diffinitivum albedinis, quid est dicit quia tale praedicatum in comparatione ad subjectum, substantiale est, et significat quale, quia tale praedicatum absolute acceptum non significat nisi quale. Simpliciter autem est si bicubitali magnitudine posita pro subjecto dixerit (hoc est, praedicaverit) quod positum est pro subjecto, bicubitalem esse magnitudinem, totum suum esse praedicans : vel dixerit esse magnitudinem designando per partem sui esse : et quid est dicit subjecti,
comparando praedicatum ad subjectum, et id quod est absolute acceptum, quantum significat. Quia hoc significat ad quod significandum imponitur nomen : sed hoc praedicat, cujus habitudinem dicit ad subjectum : et hoc est vel diffinitio, vel genus, vel proprium, vel accidens. Similiter autem est in omnibus aliis praedicamentis. In omnibus enim ita est quod comparata ad ea quae sunt suae coordinationis, dicunt quid est : in se autem accepta, significant ea ad quae significanda instituta sunt unumquodque talium praedicamentorum : sive idem de eodem dicatur ut species de specie, ut homo est homo secundum totum esse, vel album est album : sive dicatur genus de hoc quod praedicatur ut pars esse, in omni genere quid est significat : sed hoc qui dicit, significat substantiale, non absolute substantiam. Quando vero dicitur sive praedicatur de alio quod non est suae coordinationis, tunc respectu illius non quid est significat (hoc est, substantiale), sed significat quantitatem secundum quod est mensura subjecti, vel qualitatem secundum quod est dispositio subjecti, aut aliud aliorum praedicamentorum in quibus isti duo modi sunt praedicationum. Unde cum non sint nisi decem praedicamenta, et in omnibus istis ista quatuor sunt praedicata, et non plura : patet quod omnia de quibus (hoc est, ad quae) et ex quibus materialibus et integralibus simplicibus principiis sunt disputationes sive argumentationes dialecticae, haec et tanta sunt dicta. Dictum est autem in praehabitis, quod habemus perfecte methodum, si habuimus ad quod et ad quae. Quomodo autem sumemus ea ex quibus ut complexis est methodus, et quomodo faciemus ea in communi per quae facile poterimus habere methodum, post haec deinceps dicendum. Per quae autem facile poterimus habere methodum, infra docebimus quando dicemus instrumenta hujusmodi syllogismi dialectici.