CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta posita a num.3. pro seu. tentia Philosophorum, explicando passim maximas et axiomata Philosophica. Ad primum, explicat quomodo intellectus agens est, quo est omnia facere. Item, non correspondere activum naturale omni passivo naturali. Tertio, in eo dignificari naturam rationalem, quod sit susceptiva perfectionis tam eminentis, ut nec ab ipsa nec ab alia causa naturali effici possit.
Ad argumenta (k) pro opinione Aristotelis. Ad primum dico, quod cognitio dependet ab anima cognoscente et objecto cognito, quia secundum Augustinum 9. de Trinitate, cap. ult. a cognoscente et cognito paritur notitia. Licet ergo anima habeat sufficiens activum et passivum intra se, pro quanto actio respectu cognitionis convenit animae, non tamen habet intra se sufficiens activum pro quanto actio convenit objecto, quia cic est ut tabula nuda, ut dicitur 3. de Anima. Est igitur intellectus agens, quo est omnia facere; verum est inquantum actio competit animae respectu cognitionis, et non inquantum objectum est activum.
Ad confirmationem (1) rationis, dico ad majorem, quod natura quandoque accipitur pro principio intrinseco motus vel quietis, prout describitur 2. Physicorum; quandoque pro principio activo naturaliter, prout natura distinguitur contra artem sive propositum propter oppositum modum principiandi. Primo modo non est vera major, quia non correspondet omni passivo naturaliter principium activum, quod sic sit natura, quia multa sunt naturaliter receptiva alicujus perfectionis, cujus non habent principium intrinsecum activum. Secundo modo etiam propositio major est falsa in quibusdam, quando scilicet natura propter sui excellentiam ordinatur naturaliter ad recipiendum perfectionem ita eminentem, quod non possit subesse causalitati agentis naturalis secundo modo dicti, et ita est in proposito. Cum (m) probatur major, dico quod potentia passiva non est frustra in natura, quia licet per agens naturale non possit principaliter reduci ad actum, tamen potest per tale agens dispositio ad ipsum induci, et potest per aliquod aliud agens in natura, id est in tota coordinatione entium, puta (per agens supernaturale) complete reduci ad actura.
Si autem objiciatur (n), quod illud vilificat naturam, quod ipsa non possit consequi perfectionem suam ex naturalibus, cum natura minus deficiat in nobilioribus, ex 2. Caeli et Mundi. Respondeo, si felicitas nostra consisteret in speculatione illa suprema, ad qualem possumus nunc naturaliter attingere, non diceret Philosophus naturam deficere in necessariis ; nunc autem concedo illam posse naturaliter haberi, et ultra hoc, dico aliam eminentiorem posse naturaliter recipi; ergo in hoc magis dignificatur natura, quam si suprema sibi possibilis poneretur solum esse ista naturalis. Nec etiam est mirum, quod ad majorem perfectionem sit capacitas passiva in aliqua natura, quam ejus causalitas activa se extendat.
Illud autem (o) quod additur de 2. Caeli et Mundi, non est ad propositum, quia Philosophus loquitur ibidem de organis correspondentibus potentiae motivae , si inesset stellis, quod natura dedisset eis organa ; et concedo universaliter, quod cui datur potentia, quae nata est esse organica, ei datur a natura organum, (in non orbatis dico.) Sed in proposito dico quod data est potentia, sed non organica, non tamen sunt naturaliter data omnia alia,praeter potentiam, concurrentia ad actum. A Philosopho igitur ibi haberi potest, quod naturaliter ordinabile ad aliquem actum vel objectum, naturaliter habet potentiam ad illud, et organum si potentia est organica, sed non sic est de posterioribus requisitis ad actum.
Aliter tamen (p) posset dici ad majorem. quod ipsa est vera, loquendo de potentia passiva naturali ut passiva comparatur ad activam, non autem ut passiva comparatur ad actum receptum. Differentia membrorum patet in principio solutionis quaestionis, minor vero est vera secundo modo, non primo.
Posset autem tertio modo (q) facilius dici ad minorem, negando quod licet absolute intellectus possibilis sit naturaliter receptivus talis intellectionis, non tamen pro statu isto. Causa cujus dicetur inferius dist. 3. quaest. 1. 2. et 3.