IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) Ista ergo ratione praetermissa. Haec est secunda pars hujus quaestionis, in qua Doctor procedit ex propriis impugnando errorem Avicennae ex tribus principiis. Primum est: Nullus actus accidentalis necessario requiritur in creante
substantiam, tanquam prior necessario ipso termino creationis, etc. Hanc probat, vel ut actus productivus praeexigeretur, sicut est calefactio respectu caloris producti in ligno ; vel ut principium formale producendi, sicut calor in igne calefaciente lignum ; non primum, quia productivus alicujus, et actus formalis producti sunt in eodem, ergo ad producendum aliquid ad extra, non requiritur aliquis actus accidentalis immanens producenti per modum actus productivi, etc. Loquitur hic Doctor de actione, ut est in passo vel in termino, scilicet de actione pro re acta ; ideo non bene quidam putant Doctorem sensisse non dari genus actionis, diversum ab Actione praedicamentali, ut infra videbitur dist. 13. quaest. 1.
Secundum etiam dici non potest, quia actus accidentalis non potest esse principium formale producendi substantiam, quia cum inhaeret, requirit potentiam receptivam in essendo ; ergo in agendo, alias forma producta esset absolutior a materia quam forma producens, quod est inconveniens, quia sic perfectione excederet principium productivum.
Secundo, patet idem membrum, quia 1. Metaph. text. 2. accidens est imperfectius substantia, nihil autem est principium formale producendi aliquid perfectius se ipso; si enim univoce producit, est aeque perfectum ; si aequivoce, perfectius; loquitur autem de principio totali et non partiali.
Respondet Durandus majorem non probari, quia datur actus accidentalis qui praeexigitur ad terminum actionis, qui neque sit actus productivus, neque principium producendi formale, sed directivus, vel inclinativus productivi ad terminum productum, et respectu productionis, ut patet in omni agente per cognitionem et artem, in quo intellectio praeexigitur,
ut directiva, volitio autem ut inclinativa et applicativa principii formalis producendi. Idem etiam de operibus naturalibus, quae praeexigunt cognitionem, tam in homine quam in bruto: homo enim generat hominem, et equus equum, tam cognoscendo quam appetendo. Sed neque cognoscere, neque appetere sunt generare, neque principia formalia generandi, sed applicantia activa passivis ; et idem esset de igne si generaret ignem, praecognoscens et volens, etc. Hanc responsionem approbant moderni quidam, respondentes similiter ad propositionem illam Doctoris, secundum has instantias.
Confirmatur ratio praemissa et explicatur : illa enim propositio universaliter sumi potest, qua excludit praeexigentiam actus accidentalis in creante substantiam, vel particulariter ad scopum opinionis, quam impugnat, quae est Avicennae. Illam concederet Avicenna, quia mediante intellectione, tanquam principio vel actu productivo, asserit primam Intelligentiam intelligendo se creare secundam, et similiter secundam sic intelligendo creare tertiam, hanc intelligendo se, creare suum orbem, et intelligendo quod sit dependens a prima, creare.animam sui orbis; sumendo ergo illam propositionem ad intentum hujus, et suppositis principiis ejus, concludit, quia per ipsum intellectio Intelligentiarum est substantialis, et necessario. Prima producit per intellectionem secundam ex sententia Philosophorum, ideoque non praeexigitur intellectio accidentalis aut substantialis praevia in Intelligentia producente, sive per modum directivi, sive volitio per modum applicativi intellectus producentis, quia intellectio illa non est fallibilis, aut dirigibilis. Fallit ergo propositio, quam assumit Durandus, in omni agente per cognitionem praeexigi cognitionem per modum directivi, secundum opinionem Philosophorum.
Si loquamur etiam de cognitione, quae ponitur primae causae ad extra, in sententia Philosophorum, qui statuerunt Deum et Intelligentias necessario agere ad extra, quia ubi est omnimoda determinatio ex ipsa forma ad effectum, non exigitur directio, quae tantum necessaria est respectu contingentium, et ubi subest defectibilitas. Fallit etiam similiter, si loquamur de operationibus et productione ad intra in divinis, ubi nulla intervenit dirigibilitas aut applicatio. Licet enim una productio supponat aliam, et utraque perfectam operationem secundum intellectum, et voluntatem in Patre, dato, juxta nostram sententiam, operationes esse diversas a notionalibus et actibus productivis; haec suppositio est ex ordine essentiali potentiarum tam in operando quam in producendo, non ex aliqua directione aut applicatione. Si autem discurramus juxta Scholam D. Thomae, de productionibus divinis, ut consistunt in ipsis operationibus, minus habetur intentum adversarii. Non fallit ergo universaliter propositio illa Doctoris, quam loco majoris adducit contra Avicennam, neque secundum principia Philosophorum, neque secundum principia Theologiae ; fallit autem contra universalis quam adducit Durandus.
Si sumatur autem eadem propositio universaliter, ad probandum conclusionem principalem hujus quaestionis, nihil supponendo, sed tantum ostensive procedendo ex veritate ipsius principii, sic etiam vera est propositio in se. Ideoque hanc prae caeteris efficacissimam putat Gabriel Vasquez ad probandum intentum, qui rejicit responsionem Durandi ut frivolam, 1. part. disp. 125. cap. 2. in fine: expendenda est ergo ipsa propositio. Loquitur in primis de termino creationis, qui sit substantia, et de prioritate actus accidentalis, qui necessario praeexigeretur ad ipsum terminum creationis, quia si non exigeretur ex natura et dependentia termini, non facit ad propositum quaestionis.
Hanc praeexigentiam accidentis praesuppositi reducit Doctor ad duo illa membra, nempe ut esset actus productivus, vel principium producendi, medium invenit Durandus, scilicet directivi et applicativi.
Probatur ratione ipsius Doctoris, quam infra apposuit: Inter principium activum perfectum in supposito perfecto, et substantiam terminantem actionem, non necessario mediat aliquod accidens ; ergo accidens non supponitur necessario ad terminum creationis. Antecedens declaratur : Primo dicitur principium perfectum activum, quod est immediatum respectu termini creationis, de quo principio hic agit, non dependet a materia in agendo, sive intrinseca a qua dependeret in essendo, et consequenter in agendo, ut supra praemisit de accidente, cujus terminus productus nequit esse absolutior a materia, quam sit ipsum principium in essendo, quia alioquin excederet perfectionem principii terminus, et secundum excessum esset, et non esset a principio, ut per se constat, esset ex suppositione ; non esset autem, quia ille excessus neque eminenter, neque virtualiter includeretur in principio dependente a materia, (quod proinde in proposito dici potest) sive etiam ab extrinseca materia, quia creatio non supponit, neque dependet a materia.
Deinde intelligitur illa perfectio princicipii creantis, ut etiam excludit subordinationem sui ad aliquod prius agens in eodem supposito, aut etiam ad principium quodcumque creatum extrinsecum, quia haec subordinatio ejus ad aliud esset ratione effectus, quia prior esset dispositio praerequisita, sicut generans prius agit per formam accidentalem in materiam, ipsam disponendo, quam per formam substantialem ; in proposito autem non supponitur ad terminum creationis, qui est ex nihilo, aliqua materia disponenda, ergo neque principium creationis subordinatur alicui alteri prius agenti per modum disponentis.
Vel denique haec subordinatio esset ex dependentia principii creantis, aut ipsius termini creationis ab aliquo alio creato tanquam causa principali, sed hoc non subsistit quia tam terminus quam ipsum principium creans, absolvitur a materia ; ergo etiam ab omni agente dependenter a materia, quale est omne agens creatum secundum virtutem innatam.
Vel esset tertio haec dependentia ab alio tanquam applicante ;et hoc non, quia virtus talis principii est actualissima et proxima potentia respectu termini creationis, et in hoc excedens omnem aliam, quae dependet a subjecto, aut alio extrinseco, estque in se determinata ad effectum, et non indifferens indifferentia potentiae passivae, quae exigeret aliquam actualitatem superadditam, sive per modum conditionis, sive per modum principii intrinseci aut extrinseci, sive per summationem impedimenti, quia nullum patitur impedimentum, a nulla conditione, aut principio dependet; et quamvis esset finita, non patitur aliquam sphaeram activitatis, per quam peteret applicari ad aliquod distans in quod ageret, quia non supponit materiam, quamvis in quolibet spatio distanti forte non extenderetur, ut posset creare effectum in quacumque distantia, sicut causa universalis et prima. Ex quibus omnibus sequitur quantum est ex parte virtutis et principii, non mediare aliquod accidens inter ipsam et effectum substantialem creatum, de quo hic agit Doctor.
Alterum quod additur est, ut sit in supsupposilo perfecto, quia actiones sunt suppositorum, ut principii quod, et aliquando ex imperfectione particulari suppositi, potest impediri virtus activa ab actione sua, quia deest aliqua conditio saltem accidentalis requisita ad agendum, verbi gratia, ignis in materia rara ex dispersione virtus nequit agere perfecte ad suum effectum, sicut ageret in materia densa ; ne ergo ad hoc genus impedimenti recurratur, additur illa particula connotans perfectionem suppositi. Totum hoc argumentum desumitur ex natura et essentia potentiae creativae, ut distinguitur a potentia productiva dependente a causa materiali et subjecto.
Ex quo sic argumentor contra Durandum : Ipse in primis admittit, quod actus accidentalis non praerequiratur in creante substantiam, vel ut actus productivus, vel ut principium producendi formale: sed probationem hanc dicit diminutam, quia potest praeexigi in agente per cognitionem per modum directivi. Contra, ubi nulla est defectibilitas, vel esse potest in actione et principio producendi formali, non potest supponere actum directivum ad operationem ; sed in potentia creativa nulla potest esse defectibilitas in se ut principium est, vel in actione ut ab ipsa procedit, ergo non potest supponere actum accidentalem per modum directivi. Major per se patet, quia sub objecto potentiae directivam nihil continetur, nisi quod est regulabile et dirigibile, quia nequit transcendere suum objectum.
Minor probatur: Dirigibilitas est respectu effectus, qui potest taliter et taliter attingi, id est, secundum substantiam cum omnibus per se requisitis perfectionibus,et integre, vel certe secundum substantiam cum defectu alicujus perfectionis requisitam in effectu ; hoc autem contingit, vel quia virtus non est sufficienter applicata, vel quia media per se requisita non assumuntur, aut assumpta non secundum ordinem et modum debitum applicantur, vel quia impedimenta actionis et causae in contrarium agentes, non submoverentur. Sed nihil horum contingit in potentia . creativa ; ergo, etc. Major patet, et minor probatur, quia virtus creativa nihil agit, vel creatione agit, quae est actus ejus secundus, neque aliter est in actu secundo, qui tantum subesse potest directioni; ergo si agit, producit effectum totum, et totaliter ex nihilo, neque aliter applicari potest, ergo quantum ad hoc non indiget directione, neque subest directioni.
Secundum non contingit, quia virtus creativa excludit omnia media et causas creatas, quae inefficaces sunt ad terminum creationis, aut ipsius creationis nullum est impedimentum per causas contrarias aut resistentes, quia hae exerunt suam virtutem circa materiam et passum, vel conservando formam quae inest, vel producentes contrariam formae intentae a causa, quae impeditur ; in creatione non supponitur passum, aut forma resistens, ut patet, ergo, quod est intentum, potentia creativa nulli subest directioni, ac proinde hac in parte non supponit actum accidentalem directivum. Dices, saltem posse supponere actum accidentalem ostensivum, contra, quia potentia creativa creaturae non est potentia operativa vitalis, sed est potentia factiva actu transeunte: ergo non dependet ab aliquo objecto intentionaliter applicato per speciem impressam, aut etiam expressam, sicut neque potentia nutritiva, aut augmentativa est potentia etiam agens non supposita materia circa quam vel ex qua , ergo non exigit ostensionem objecti, tanquam materiam hoc modo; et si dabilis esset, posset communicari substantiae inanimatae et sensibili, saltem corpori simplici, quale est caeleste ex plurium sententia, tunc non supponeret cognitionem ostensivam ; ergo ex natura sua, etiamsi detur creaturae spirituali, non supponeret alium actum priorem ostensivum, sicut neque Philosophi admitterent in Intelligentia producente aliam; primus enim actus ejus est intelligere se, qui est productivus alterius Intelligentiae, neque Theologi in productionibus divinis, quae sunt per intellectum et, voluntatem, aliquam ostensionem, aut directionem admittunt, quidquid teneatur an intellectio et volitio sint actus productivi, an vero tantum operationes essentiales.
Secundum etiam excluditur, quod Durandus astruit de actu applicativo per voluntatem. Primo ex dictis voluntas nequit applicare, nisi supposita ostensione aut directione intellectus, haec, ut patet ex dictis, non exiguntur in ordine ad potentiam creativam, quia neque vitalis esset, cum ageret actione transeunte extra suppositum, neque ullum patitur impedimentum actionis, quod submoveri posset a voluntate, a nullo dependet quod applicari posset a voluntate ; in sua actione nequit moderari, quia vel nihil agit, vel totum, et totaliter et indivisibiliter agit.
Deinde non subesset voluntati directe sicut potentia motiva, quae de se nunquam agit, nisi applicata per appetitum, hoc enim non est de conceptu potentiae creativae, ut patet ex opinione Philosophorum. Item, illa potentia esset determinata perfectissime et perfectius, quam ipsa voluntas quoad actualitatem virtutis, quia voluntas non agit, nisi ut mota a fine, et supposita cognitione, et ut substat impedimentis operandi ; creativa autem nihil horum patitur, ergo esset semper praeveniens voluntatem, quia esset actualissima determinata et necessaria, et nullum patiens impedimentum, et a nullo dependens, ut dixi.
Deinde ageret imperceptibiliter, cum ageret actione transeunte extra suppositum, sine ulla mutatione praevia suppositi in quo esset, neque prius ergo videretur flendum quam factum ; principia, quae imperceptibiliter agunt in supposito non subsunt voluntati, neque intellectui.
Deinde voluntas, quamvis inter alias naturales potentias habeat dominium, non sequeretur quod in illam quae est supernaturalis et potior ipsa voluntate, dominium haberet, quia ex natura sua ipsi non subordinaretur, cum nullum ad eam per se diceret ordinem ex modo agendi actione aut termino actionis, neque ordo statuendus est sine necessitate.
Item, haec subordinatio non exigitur ex radicatione in eodem supposito, quia intellectus et sensus non subordinantur voluntati in suis actionibus, nisi ut sequuntur voluntatem, non autem ut praeveniunt illam, non ob hoc praeexigunt actum voluntatis necessario ad suos actus. Demus ergo et gratis, quod potentia creativa subesset voluntati, non inde sequitur quod necessario praeexigeret voluntatem aut actum ejus, sicut neque aliae potentiae eum exigunt, ex quo stat probatio Doctoris praemissa.
Instare etiam licet de nutritiva et augmentativa, quae radicantur in eodem supposito, et nullo modo dependent a voluntate, nisi quoad applicationem materiae, quae mediante potentia motiva, quae subest voluntati, applicato alimento, agunt dormiente voluntate ; creativa vero neque ab ipsa materia dependet.
Concludo ergo majorem Doctoris, quod nullus actus accidentalis necessario requiritur in creante substantiam, tanquam prior necessario ipso termino creationis,
cujus probatio praemissa ex dictis constat.
Neque quidpiam valent in oppositum instantiae Durandi, quia propositio Doctoris praecise tangit potentiam creativam, et non aliam, quae dependet a materia, a mediis extrinsecis a remotione impedimentorum, et hujusmodi jam dictis,quorum unum est indeterminatio potentiae proximae executivae, nisi applicetur per aliquam superiorem; talis est potentia motiva, quae intervenit in omnibus et singulis actionibus, in quibus instat Durandus, ut in effectibus artis, et naturali generationis, in qua praecise generans est generans inquantum decidit semen. Deinde probatum est, quod non in omnibus operibus cognoscentis intervenit cognitio directiva, aut volitio applicativa ; probet ergo Durandus debere intervenire hujusmodi necessario et semper, actioni potentiae creativae, si daretur, ut contrariam aut contradictorium statuat ejus, quod assumit Doctor ; instantiae enim particulares sunt, ex quibus non infertur universalis.
Deinde, ut jam diximus, alia est ratio veritatis in illis, quam sit propositionis universalis, quam supponit idem, quae falsa est, nempe haec, quod omnes actiones, quae in materiam externam transeunt ab homine agente, proxima executiva illarum est potentia motiva, quae ex se non habet determinationem ad actionem, neque ad modum actionis, sed ex determinatione potentiae rationalis voluntatis imperantis et intellectus dirigentis.
Addo ulterius, quod neque intellectus, neque voluntas in creatis, habeant dirigere aut applicare ad ullam actionem substantialem proxime, quia forma artis non est substantialis, et decisio seminis non est actio substantialis, neque alteratio seminis, aut generatio animantis deinceps dependet a voluntate, aut ab intellectu, nutritiva non dependet per se ab illis ; in aliis non est invenire extensionem harum potentiarum ad actionem substantialem.
Aliter Vasquez impugnat responsionem Durandi, quia nempe in Angelo non datur potentia executiva distincta a voluntate ; sed hic non est locus proprius hujus quaestionis, ideo remitto eam in suum locum. Durandus etiam impugnat minorem, quam assumit Doctor, sed infra tractando de veritate propositionis, ei respondebimus.
Interim Occham, ut solet, contra probationes illas Doctoris in discursu superiori praemissas, format suas consequentiunculas, alludens seu leniter potius illudens ad hominem. Hae sunt veritates, quas impugnat: principium formale creandi substantiam nequit esse accidens, tum quia imperfectius, tum quia terminus formalis productus nequit esse absolutior a materia, cum sit principium producendi formale ; item, quod absolutio a materia arguit perfectionem.
Hoc impugnat Occham, quia causa partialis, secundum Scotum, potest esse imperfectior effectu, ut albedo actu intelligendi quem causat, et in generatione vermis multae causae concurrunt, quae non sunt animatae ; effectus autem est animatus. Item, qualitates primae sunt principium producendi substantiam. Item, coelum, secundum Scotum, est magis abstractum a materia, quam anima intellectiva, et tamen non est perfectius anima, quia non vivum non est perfectius vivo, secundum Scotum. Item, intellectionem intuitivam Angeli potest causare materia aut forma, tam substantialis quam accidentalis ; sed illa est absolutior a materia quam haec, ergo terminus formalis potest esse absolutior a materia, cum sit principium formale producendi ipsum.
Respondetur ad primum de causa partiali aequivoca, si sit superioris ordinis, esse perfectiorem effectu, ut bene Doctor in 4. dist. 49. quaest. 4. in quaest. laterali, responsione ad 3. medium, et quaest, 1. resp. 5. Idem asserit de causa partiali minus principali, et ratio est, quia cum effectus ex speciali entitate exigat influxum causae superioris ordinis et principalis, secundum hoc potest excedere causam minus principalem et secundariam. Potest, dico excedere, quia neque hoc universaliter est verum, objectum enim est causa minus principalis intellectionis, tamen non semper intellectio excedit objectum, verbi gratia, substantiam, quamvis intellectio qualitatis materialis excedit ipsum in perfectione. Oppositum hujus est in causa aequivoca partiali, si sit superioris ordinis aut principalis, quia ille excessus in effectu nequit esse ab ipsa, cum sit aequivoca et dissimilis, et infra suam entitatem influens in suum effectum perfectionem, quod est de ratione causae aequivocae, neque potest esse idem excessus a causa partiali secundaria, quia non continet in se talem excessum.
Transeat ergo antecedens, et negatur consequentia, quia causa creans ad effectum comparatur, ut totalis, non ut partialis. Ad secundum et tertium ipse Doctor hic, et infra dist. 13. negat antecedens universaliter, quia accidentia non producunt substantiam, neque vermis ut animatus, id est, secundum animam, est ab aliqua inanimata, quae attingat proxime productionem animae, sed a prima sola; de hac quaestione loco citato agitur.
Ad quartum falsum imponit, quia in 2. dist. 14. quaest. 1. oppositum docet, nempe caelum componi ex materia ejusdem rationis cum sublunari, quamvis Aristoteles et Averroes oppositum dixerint asserentes esse corpus simplex expers materiae, et potentiae passivae ac compositionis.
Hoc dato, esset magis abstractum a materia quam anima rationalis, quae licet non habeat materiam ex qua, habet tamen materiam in qua, seu subjectum informationis, ad quod dicit appetitum, et secundum quem appetitum esset imperfectior coelo, ille nempe appetitus esset quaedam animae potentialitas, etiam passiva, quae per agens extrinsecum tantum reduci potest ad actum. Ad quintum licet intellectio sit magis abstracta a materia sensibili, et quanta (quod genus abstractionis considerat Philosophus in 4. et 6. Metaph.) quam forma materialis, etiam substantialis, non esset tamen absolutior a materia, ut sumitur pro potentialitate et dependentia ad subjectum, quam excludit creatio, quia magis dependet quodcumque accidens ad subjectum, quam forma substantialis, ideo futiles sunt istae objectiones. Quanto enim magis unum recedit ab extremo contradictionis, quod includit imperfectionem, tantum accedit ad alterum, quod est perfectionis ; potentia, ut opponitur actui, connotat privationem perfectionis, actus e contra perfectionem, ergo quanto magis aliquid est absolutius a potentia et dependentia, tanto est perfectius. Hinc Philosophi ad removendam imperfectionem talem negant in sempiternis dari materiam, quia putant illa esse necessaria. Augustinus asserit materiam primam inter reliqua omnia esse prope nihil, Angelum vero prope Deum: illud propter potentiam, hoc vero propter perfectionem et actum. (n) Sed nunquam imperfectius potest producere perfectius se, etc. De veritate hujus maximae agetur ex professo infra, dist. 13. hic autem Doctor incidenter indicat, quae ibi tractat fusius. Instat ergo contra illam ex sententia eorum, qui dicunt accidens in virtute substantiae producere substantiam, licet non in virtute propria, sed ut instrumentum; exemplum de calore, qui in virtute animae producit carnem, 2. de anima.
Hanc instantiam impugnat Doctor, quia neque attingere potest effectum principalis agentis per creationem, neque disponit ad ipsum, aliter autem nequit habere rationem instrumenti; non primum, quia si principalis esset causa univoca, non exigeret aliquid medium agens inter formam suam et terminum, si aequivoca causa, minus exigeret, quia haec est perfectior univoca. Ratio utriusque est, quia attingere immediate effectum, ex quo nihil imperfectionis in causam redundat, est perfectionis, quia minoris dependentiae, et consequenter arguit majorem actualitatem ex remotione medii, a quo dependeret: potentia creativa autem est actualissima et perfectissima, ergo potest attingere effectum immediate.
Secundum probat, quia accidens, ut disponit praevie ad effectum, praeexigit materiam, quae hic intervenire nequit in termino et actione creationis. In confirmationem hujus adducit, quod accidens nunquam attingat productionem substantiae intrinsece, sed aliquam ejus dispositionem praeviam et accidentalem, alias qualitas esset principium immediate activum in materiam primam, quod est inconveniens, cum nequeat recipi, nisi in composito.
Haec ratio supponit communiorem opinionem, quae docet accidentia absoluta non subjectam in materia prima, sed in composito; et dato antecedente, consequentia est bona, propter ordinem essentialem et debitam sequelam inter esse et agere ex parte formae; si ergo dependet qualitas a composito, tanquam subjecto proximo, sic nequit agere in aliquid prius composito, qualis est materia prima. Inverteretur: etiam ordo essentialis inter accidens et substantiam, quia forma substantialis supponitur essentialiter ab omni eo, quod essentialiter et per se dependet a constituto per ipsam ; compositum autem sic se habet ad formam, ergo et accidens, quod subjectatiir in composito, erit posterius essentialiter forma, ac proinde nequit eam producere.
Alii, qui docent accidentia omnia subjectari in materia prima, non in composito, negarent suppositum, sed infra agetur de veritate hujus. Accommodari etiam potest ratio facta, quia si subjectantur in materia prima, nequeunt respicere aliquid, quod absolvitur a materia, vel est prius ipsa, quale est nihil.
Secundo instat contra praedictam maximam ex 1. Metaph. cap. 5. Domus extra fit a domo in mente, et tamen domus extra habet Verius esse domus, quam domus in mente, quia illa est realis, domus in mente est ens cognitum et diminutum ; ergo aliquid imperfectius, etc. ergo Angelus in mente alterius potest esse ratio creandi se ipsum ad extra. Respondetur, negando utramque consequendam. Ad antecedens dicit, quod verius et perfectius sit, absolute loquendo, esse quod habet domus in mente, quam illud quod habet extra ; loquendo tamen de esse artificiati, perfectius est esse domus ad extra in esse domus, quam esse ejus ad intra, quia in mente habet esse ipsius cognitionis, quod participat, ut patet ex Augustino lib. 5. de Gen. ad litteram, cap. 14. et tract. 1. in Joannem, dicente: Omnia fuerunt vita creatrix in
cognitione Verbi. Quod sequitur Beda, Rupertus et plerique posteriores Latini interpretes. Lapis ergo in mente divina habet verius et perfectius esse, (quia ipsius cognitionis divinae,) quam lapis in se existens, quamvis hoc sit verius esse lapidis quam illud ; sic domus in mente participat esse cognitionis, quae perfectior est quam forma artificialis domus ad extra, quae fit a domo ad intra, quamvis hoc sit perfectius esse domus quam illud in mente.
Unde advertendum est, domum ad intra, et ad extra univocari ad invicem, sicut exemplar et exemplatum, idea et ideatum ; univocatione tamen incompleta, quae est secundum formam, non vero in modo essendi formae, proinde generationem istam domus ad extra, a domo ad intra, Philosophus 7. Metaph. text. com. 30. et 12. Metaph. text. com. 13. vocat aliquo modo univocam. In ratione ergo formae non est proprie differentia, neque improportio perfectionis, neque ordo essentialis, sed in modo essendi, quatenus forma domus in mente artificis habet esse cognitionis, in qua repraesentatur et formatur, inde etiam habet rationem exemplaris respectu ejusdem, ut est sub alio modo essendi, nempe extra in materia artificiali. Vide Doctorem quoest. 4. prologi in fine, ad secundum dico, f Contra istud arguitur, etc.
Dices, lapis in intellectu est terminus et objectum intellectionis, et dicitur habere esse diminutum, seu esse entis rationis ; ergo non est ipsa intellectio, neque existit existentia intellectionis. Respondetur, habere esse diminutum, ut consideratur secundum illud esse, quod proprium est, et cujus est solius, et ut comparatur ad esse proprium ut existit in re, et extra causas, tamen ultra illud habet esse participatum, quatenus est in suo repraesentante, et hoc est esse ipsius cognitionis, de qua Doctor hactenus, et convenit cognitioni formaliter; participative autem cognito, illud esse diminutum est proprium ipsius cogniti, ut distinguitur a cognitione, neque est modus realis essendi,
sed intentionalis, ac proinde nullam actionem, nullam relationem realem, secundum illum modum essendi, potest fundare, quia tam relatio realis quam actio exigunt existentiam realem tanquam necessariam conditionem in eo a quo sunt.
Caeterum secundum illud esse ipsius cognitionis, et participatum, dicitur causare, ut quando apprehensio objecti non existentis causat compositionem, neque alio modo scientiae reales dicuntur habere veritates causatas ab objecto, aut ipsum objectum continere virtualiter veritates formales scientiae, ad quas in intellectu abstractivo, non refert an existat actu in aliquo inferiori. Hoc etiam modo genus causae exemplaris reducitur a Doctore ad causam efficientem ut dirigit ad extra, mediante cognitione.
Ex quo patet recte dici, esse cognitionis participari ab objecto cognito, quod probat optime Doctor auctoritate D. Augustini, superius habet nobilius esse in se, etc. Negatur ergo paritas inter Angelum cognitum ab alio Angelo, et domum in mente, quantum ad hoc, quod utrumque possit esse principium producendi seipsum ad extra, quia Angelus in se existens habet perfectius esse, quam ut existit in intellectu alterius, quia esse substantiale spirituale completum habet in se existens ; in intellectu vero alterius creati esse accidentale, dependens et incompletum, quod est longe imperfectius ; at e contra domus in mente habet perfectius esse, quam illud quod formaliter in se habet ad extra, nempe figurae artis, quod nullo modo est reale.
Dices, domus ad extra causat, et mensurat cognitionem sui ipsius, sicut Angelus ; ergo erit perfectior ad extra, quam in mente.
Respondet Doctor, negando antecedens, negando etiam ab artificiali, qua tale formaliter est, moveri intellectum aut intellectionem mensurari, sed tantum terminari, cujus objectum motivum, et mensurativum est aliquod, vel aliqua realia, nempe objectum ex quibus causatur intellectio, quae tamen intellectio est mensura et ratio faciendi domum ad extra, ut contingit in omnibus artefactis, quantum ad ea quae ars superaddit naturae, quod cognitio sicut ipsa causat dirigendo, sic etiam mensurat. E contra fit in cognitione, ut refertur ad objectum motivum, a quo causatur, quae est doctrina Doctoris hic, et aliis in locis, et ratio est clara, quia mensura semper est prior mensurato; ergo sicut cognitio artis, per quam formatur artefactum, est prior, ita etiam mensura erit, quia ad imitationem ejus formatur domus ad extra, quia forma ut est in mente secundum perfectiorem modum essendi, est mensura respectu participantium illam in inferiori gradu essendi. Sic etiam creaturae in mente divina sunt exemplaria et rationes, secundum quas producuntur ad extra; in qua productione cognitio divina habet rationem mensurae et exemplaris, creatura vero rationem mensurati et exemplati. Videatur Doctor in 1. d. 35. 36. et d. 39. et 2. d. 1. in 4. d. 50. quaest. 3.