IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Tunc ad Philosophum concedo. Hic Doctor dicit quod ad relationem intrinsecus advenientem non est motus, nec mutatio, id est, quod ipsa non potest esse terminus formalis immediate acquisitus per motum vel per aliquam mutationem, ita quod aliquod agens naturale vel supernaturale producat ipsam relationem tanquam per se terminum suae productionis, neque per motum neque per mutationem. Dicimus enim, quod aliquando agens naturale producit aliquid per motum, ut quando producit albedinem in aliquo subjecto successive, ut patet in 2. dist. 2. quaest. 9. et tunc dicimus quod subjectum albedinis mutatur ad albedinem per verum motum, quia in alia et alia parte temporis fit sub alia et alia parte albedinis, et sic illa albedo est vere producta per motum. Aliquando producit per mutationem,
patet quando agens naturale in ultimo instanti dispositionis passi producit formam substantialem in tali passo, ita quod illud passum recipit illam formam in instanti, et sic talis forma substantialis est vere terminus formalis productionis, quae est per mutationem. Si ergo relatio intrinsecus adveniens posset acquiri per motum vel mutationem, sequeretur quod posset esse terminus immediatus alicujus productionis, quod est falsum. Et sic deducerem hoc, quod Deus posset facere duo alba sine similitudine, et quod posset facere rem, quae est Pater, et rem quae est Filius, sine paternitate et filiatione, quae sunt inconvenientia: patet, quia si dicas, quod paternitas causatur effective a fundamento et termino, et de necessitate, dico, quod hoc nihil est, quia Deus potest suspendere causalitatem cujuscumque causae secundae, et sic posset facere rem, quae est pater, simul cum re, quae est filius sine paternitate et filiatione. Imo dico plus, quod si relatio talis vere possit causari, posset facere paternitatem, puta Francisci, non concurrente ipso Francisco, patet, quia Deus potest supplere vicem causae secundae.
Dico ergo, quod talis relatio nullo modo potest produci, ita quod sit terminus formalis alicujus productionis, ita quod immediate terminet illam productionem, sed talis relatio vere oritur ex natura rei, posito fundamento et termino. Verumtamen dico, quod non posset oriri relatio nova, nisi per aliquam productionem terminatam immediate ad aliquid absolutum novum, vel in fundamento vel in termino. Exemplum, nam A nunc non est pater, cum non habeat filium, non potest oriri in ipso paternitas, nisi producatur aliquod absolutum, puta res, quae est filius, et sic in eodem instanti temporis quo res, quae est filius, producitur in esse, statim oritur ex natura rei paternitas in re quae est pater, et filiatio in re, quae est filius ; et sic patet quomodo nulla productione immediate attinguntur, et sic patet intentio Aristotelis, quod loquitur de relatione intrinsecus adveniente.
Nota tamen, quod aliqua relatio intrinsecus adveniens dicitur oriri aliquo absoluto acquisito per motum, ut si ponatur nunc album ut octo in Francisco, et in Joanne acquiratur albedo ut octo, per motum in ultimo instanti acquisitionis illius oritur perfectasimilitudo in Francisco et Joanne. Aliquando oritur aliquo absoluto per solam mutationem acquisito, ut cum substantia aliqua causatur in instanti tunc in illo instanti oritur relatio causati in illo causato, et e contra. Dicit secundo Doctor quod non potest acquiri relatio nova intrinsecus adveniens, nisi prius aliquo absoluto novo acquisito ; hoc patet de relationibus, (de quibus loquitur Aristoteles 5. Mel.) intrinsecus advenientibus, quae fundantur super unum et multa, vel super potentiam activam et passivam, quae sunt relationes mutuae, ita quod aequalitas proprie est fundata in praedicamento Quantitatis, et similitudo in praedicamento Qualitatis: sicut etiam Doctor exponit in primo, dist. 31. et in quodl. q. 6. Non enim potest acquiri vere relatio nova intrinsecus adveniens, prius non acquisito aliquo absoluto novo, vel in termino vel in fundamento.
Dicit tertio Doctor quod multae relationes extrinsecus advenientes possunt vere acquiri de novo, nullo absoluto prius acquisito de novo, neque in termino, neque in fundamento, patet, quia positis fundamento et termino etiam in ultima dispositione, adhuc non sequitur talis relatio ex natura rei, quia posito agente et passo optime dispositis, non de necessitate sequitur talis relatio, ut patet in camino trium puerorum, ubi ignis, qui est maxime activus, erat optime approximatus pueris tanquam passis, tamen non fuit secuta passio ; sic est in proposito, dico quod posito Verbo, et posita natura humana, optime dispositis, non sequitur ex hoc quod sit unio naturae humanae ad Verbum. Ad hoc enim quod sit unio, requiritur necessario, quod Verbum terminet dependentiam illius naturae, et tunc intelligitur terminare, quando unio causata in natura, quae est relatio realis, actu terminatur ad Verbum. Si dicatur, a quo causatur talis unio naturae humanae? Dico, quod immediate a tota Trinitate, nullo alio absoluto causato in natura humana, sed a Verbum solum terminatur.
Si iterum dicatur, quod si talis unio immediate causatur a tota Trinitate, sequitur quod posset facere talem unionem, non concurrente natura humana, et sic Verbum posset dici unitum propter terminationem talis unionis ad ipsum, posito quod natura humana non esset in Verbo et patet quod potest sic causare, quia omne illud quod potest causare sine alio immediate, potest conservare sine illo, ut patet a Doctore in 2. dist. 12. Si enim creatio immediate terminatur ad ipsam unionem in aliquo priori natura, sequitur quod possit ipsam conservare pro quocumque instanti sine omni eo, a quo realiter distinguitur, ut exposui in 2. dist. 17. et in 4. dist. 43. Dico, quod aliud est loqui de aliquo accidente respectivo, quia etsi Deus possit immediate causare utrumque (maxime loquendo de respectivo extrinsecus adveniente),non concurrente aliqua causa secunda in ratione causae efficiendi, est tamen differentia, quia accidens absolutum non de necessitate determinat sibi aliquod subjectum, ad quod actu dependeat ; respectivum tamen quodcumque determinat sibi de necessitate aliquod subjectum, ad quod actu dependeat, ut patet a Doctore in quarto in materia de Eucharistia.
Sic dico in proposito, quod quamvis unio naturae ad Verbum sit immediate causata a tota Trinitate, nulla causa secunda concurrente in ratione efficiendi, concurrit tamen ipsa natura humana in ratione subjecti recipientis ipsam, ita quod impossibile esset unionem naturae humanae esse sine natura humana tanquam subjecto, sicut etiam dixi de personalitate, sustinendo quod dicat positivum, et etiam absolutum ; et posito quod immediate possit causari a voluntate divina, nulla secunda causa occurrente in ratione efficiendi, non posset tamen ipsam causare in se, et non concurrente natura cujus est, tanquam subjecto receptivo. Si enim posset productio illa in aliquo priori terminare ad unionem illam, ita quod in illo priori diceretur vere producta, et non necessario in aliquo subjecto, concluderet ratio ; sed dico, quod in eodem instanti, sive temporis sive naturae quo producitur, necessario producitur in tali subjecto) magis enim dicitur, natura producitur sub tali unione, sive unitum producitur, sicut dicimus, quod album producitur. De hoc vide quae exposui in secundo dist. 17.