REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Totum prius assumi quam partes, quia hic Verbum facit quod propria personalitas fecisset, si adesset ; anima tamen est medium quod assumptionis, quia est ratio formalis rei assumptae. Potest etiam coucedi quod anima sit medium quo, respectu corporis assumpti.
Secundus articulus est : Si totum assumitur mediantibus partibus, vel e contra, ex quo alia est entitas totius et partium? dico quod possumus loqui de medio quo et quod, sicut diciturinstrumentum, et forma ex parte agentis, sic in passo est assignare quo recipiat et quod recipit, totum vero est quod agit, forma vero quo agit. Si intelligitur de medio quod, ita quod partes primo uniuntur tanquam quod, et deinde totum, hoc est impossibile. Si tamen intelligitur quod pars sit medium tanquam ratio uniendi, non quod, sic concedo quod mediante anima est ista unio. Primum patet, quia in ista unione nihil est medium quod inter Verbum, et totam naturam humanam integram, quia id est primo assumptum et personatum personalitate Verbi, quod si sibi dimittatur, primo et per se personatur propria personalitate ; sed natura integra est personabilis in se propria personalitate sibi dimissa ; igitur illud primo personatur in Verbo, et non altera pars. Major patet, quia Verbum divinum supplet vicem suppositi naturae humanae ; igitur primo personabit, quod faceret suppositum humanum.
Item, si ponatur quod pars primo personetur, non per hoc tota natura personatur, sed sufficit ponere totam naturam personari, etsi nulla pars ejus personetur, nisi per accidens, inquantum est totius ; igitur superfluit ponere partem primo personari, cum personatio partis non sufficiat sine totius, et haec sine illa sufficiat.
Dico igitur quod pars non proprie personatur, sed tantum per accidens, quia est pars illius totius, quod primo assumitur. Patet, quia anima est medium quo, sicut enim intelligo mediante intellectu, quamquam intellectio sit operatio totius, et video per visum, ita quod visus est formalis ratio operantis, et tamen materialis respectu formae receptae ; sic in proposito, tota natura est primum fundamentum illius unionis, et anima est immediata ratio recipiendi istam unionem et personationem.
Per istam distinctionem de medio quo et quod, possunt salvari omnes auctoritates Sanctorum dicentium quod assumptio est mediante anima.
Sed estne ibi mediatio partis ad partem? Dico quod proprie pars non est assumpta, tamen inquantum est assumpta per accidens, ut est aliquid totius, sic anima quae est primum quo respectu totius, est remotum quo respectu partis materialis, et sic potest concedi de assumptione carnis per accidens, quod ipsa est assumpta mediante anima.