Alcuinus. Dixerat superius fuisse missum hominem ad perhibendum testimonium; hic determinat testimonium suum, quod manifeste praecursor pronuntiavit; unde dicitur ioannes perhibet testimonium de ipso. Chrysostomus in ioannem.
Vel aliter hoc inducit; ac si dicat: non aestimetis quod nos qui fuimus cum eo multo tempore et mensae ipsius communicavimus, propter gratiam hoc testemur; quia ioannes, qui antea eum non viderat, nec ei commoratus fuerat, ei testimonium perhibebat. Multoties autem evangelista revolvit eius testimonium, quia multam admirationem huius viri habebant Iudaei. Et alii quidem evangelistae antiquorum meminerunt prophetarum, dicentes: hoc factum est ut impleatur quod dictum est per prophetam; hic autem altiorem et recentiorem testem inducit, non intendens a servo dominatorem facere fide dignum, sed auditorum imbecillitati condescendens. Quemadmodum enim nisi servi formam assumpsisset, non ita facile susceptibilis factus esset; ita nisi servi voce auditum conservorum praeexcitasset, nequaquam multi Iudaeorum verbum christi suscepissent.
Sequitur et clamat; idest, cum propalatione, cum libertate, sine subtractione omnia praedicat. Non autem a principio dixit, quoniam hic est filius dei unigenitus naturalis; sed clamat dicens hic erat quem dixi: qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. Quemadmodum enim matres avium, non confestim pullos suos volationem docent; sed primo quidem extra nidum educunt, postea vero aliam multo velociorem volationem apponunt; sic et ioannes non confestim Iudaeos ad alta duxit, sed interim paululum a terra eos evolare docuit, dicens, quod christus melior eo erat; quod non parum interim erat.
Et vide qualiter sapienter inducit testimonium: non enim solum apparentem christum monstrat; sed et antequam apparuisset eum praedicat; quod significatur in hoc quod dicit hic erat de quo dixi.
Hoc autem fecit ut facile susceptibilis esset christus, hominum mente iam praedetenta ab aliis quae de eo dicta erant, et nihil ad hoc humilitas habitus noceret. Ita enim humili et communi omnibus forma christus utebatur, ut si simul et verba haec audissent de eo, et eum considerassent, ioannis testimonium derisissent. Theophylactus.
Dicit autem qui post me venit, videlicet secundum tempora nativitatis: sex enim mensibus prior christo ioannes erat secundum humanitatem.
Chrysostomus. Vel hoc non dicit de ea generatione quae est ex maria: iam enim natus erat christus quando haec a ioanne dicebantur; sed de adventu eius ad praedicationem. Dicit autem ante me factus est; idest, clarior est et honorabilior; ac si dicat: non quia prior veni ad praedicandum, ex hoc maiorem me esse illo existimetis. Theophylactus. Ariani vero hanc litteram sic exponunt, volentes ostendere quod dei filius non est a patre genitus, sed factus, sicut una alia creatura.
Augustinus in ioannem. Non ergo intelligitur: factus est antequam ego essem factus; sed antepositus est mihi.
Chrysostomus. Si autem quod dicitur ante me factus est, de productione ad esse intelligeretur, superfluum esset quod additur quia prior me erat. Quis enim est ita insipiens ut ignoret quoniam ex quo ante eum factus est, prior eo erat? aliter autem e contrario oporteret dicere, scilicet: prior me erat, quia ante me factus est. Ergo quod dicit ante me factus est, de honore intelligitur: hoc enim quod futurum erat, factum dicit, quia consuetudo erat antiquorum prophetarum de futuris quasi de iam praeteritis loqui.