Graecus. Causam manifestat cur se magnificare deum deceat ac exultare in illo, dicens quia respexit humilitatem ancillae suae; quasi diceret: ipse providit, non ego expectavi; humilibus eram contenta.
Nunc autem ad ineffabile consilium eligor, et exaltor de terra ad sidera. Augustinus.
O vera humilitas, quae deum hominibus peperit, vitam mortalibus edidit, caelos innovavit, mundum purificavit, Paradisum aperuit, et hominum animas liberavit. Facta est mariae humilitas scala caelestis, per quam deus descendit ad terras. Quid enim est dicere respexit, nisi approbavit? multi enim videntur in conspectu hominum humiles esse; sed eorum humilitas a domino non respicitur. Si enim veraciter humiles essent deumque ab hominibus non se laudari vellent; non in hoc mundo, sed in deo spiritus eorum exultaret. Origenes in Lucam.
Sed quid humile atque deiectum habebat quae dei filium gestabat in utero? sed considera quoniam humilitas in Scripturis una de virtutibus praedicatur, quae a philosophis atyphia, sive metriotis, dicitur. Sed et nos eam possumus appellare quodam circuitu, cum aliquis non est inflatus, sed ipse se deicit. Beda. Cuius autem humilitas respicitur, recte beata ab omnibus cognominatur: unde sequitur ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Athanasius. Si enim secundum prophetam beati sunt qui habent semen in sion, et proximos in ierusalem: quantum debet esse praeconium divinae ac sacrosanctae virginis mariae, quae secundum carnem verbi genitrix est effecta? Graecus. Non autem se beatam appellat inani vexata gloria: unde enim focus in ipsa superbiae, quae se ancillam domini nuncupavit? sed sacro tacta spiritu quae futura sunt praescivit. Beda.
Decebat enim ut, sicut per superbiam primi parentis mors in mundum intravit, ita per humilitatem mariae vitae introitus videretur. Theophylactus.
Et ideo dicit omnes generationes; non solum elisabeth, sed etiam omnes credentium nationes.