AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG227

L.13

Ad secundam quaestionem dicendum quod poena ut dicit Augustinus est malum in quantum nocet naturae bonae. Nocet autem in quantum adimit aliquod bonum. Si ergo adimat aliquod bonum aeternum dicitur aeterna quodammodo, in quantum scilicet ille qui poenam patitur non potest se ab hac poena liberare etiam si ab alio liberari possit, quamvis illa magis proprie dicatur poena aeter- #

L.25

Ad secundum dicendum quod natura ut dicit Damascenus dupliciter potest considerari: vel secundum quod est / in se / nuda in contemplatione vel secundum quod est in individuis, et hoc iterum dupliciter quia vel secundum quod est in omnibus individuis illius speciei vel secundum quod est in uno individuo. Illud ergo quod consequitur ad naturam secundum se, invenitur in omnibus individuis; haec enim sunt essentialia principia constituentia naturam. Similiter etiam ea quae inveniuntur in natura prout est in omnibus individuis eiusdem speciei. Sed illud quod consequitur naturam in aliquo individuo consideratam non oportet quod omnibus individuis conveniat. Corruptio autem naturae per peccatum originale fuit de consequentibus humanam naturam secundum quod fuit in illo individuo a quo omnes alii propagantur. Unde si aliquis homo non de genere Adam fieret originale peccatum non haberet; similiter etiam reparatio fit naturae prout est in illis individuis qui medicinae reparantis participes fiunt. Et hoc dico quantum ad efficientiam reparationis, sed quantum ad sufficientiam medicina reparans omnes homines reparavit et quod aliqui reparati non sunt hoc contingit ex hoc quod medicinam neglexerunt, non propter insufficientiam medicinae.