IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 17

Postquam philosophus comparavit augmentum generationi, hic comparat augmentum alimento. Et primo ostendit quomodo se habet id quod auget ad illud quod nutrit; secundo quomodo se habet augmentum ad nutrimentum, ibi: et nutrimentum etc..

Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit id quod augetur, idest quod sit quantum. Et dicit quod quantum universale non generatur nec fit, sicut nec animal universale nec homo universalis nec aliquid singularium, idest nec aliqua specierum, puta nec leo universalis nec bos universalis: sed sicut in illis generatur universale, scilicet in aliquo particulari, puta cum generatur hoc animal aut hic homo, ita et illic, scilicet in augmento, generatur quantum, non quidem in universali, sed in aliquo determinato, sicut cum fit quanta caro aut os aut manus, et his similia.

Secundo ibi: adveniente quidem etc., ostendit quid sit illud quod auget: fit enim augmentum adveniente aliquo, ut supra dictum est. Sed si per augmentum fieret quantum in universali, oporteret illud quod advenit esse quantum in potentia, et nullo modo in actu: sed quia non generatur quantum in universali, sed hoc quantum, puta caro, oportet illud quod advenit esse quidem aliquid quantum in actu, non autem carnem quantam, sed solum in potentia.

Tertio ibi: secundum id igitur etc., concludit differentiam eius quod auget et eius quod nutrit.

Et primo ponit differentiam. Et dicit quod inquantum illud quod advenit est in potentia ad utrumque, puta ad hoc quod sit quanta caro, ut scilicet non solum sit aptum recipere speciem carnis, sed etiam in maiorem quantitatem produci, secundum hoc auget. Ad hoc enim quod sit augmentum, oportet fieri et quantum, ut scilicet fiat maior quantitas, et carnem: quia oportet id quod advenit, in fine assimilari, ut supra dictum est. Inquantum vero illud quod advenit est in potentia solum ad hoc quod sit caro, secundum hoc nutrit. Sic enim differunt secundum rationem cibus et augmentatio: nam cibus nutriens est inquantum convertitur in carnem, inquantum autem suscipit maiorem quantitatem, est augens.

Secundo ibi: ideo nutritur etc., infert quoddam corollarium ex eo quod dictum est, videlicet quod aliquis nutritur quousque salvatur, idest quandiu conservatur in vita: quia semper oportet restitui per nutrimentum id quod continue solvitur; idest, id quod deminuitur oportet nutriri.

Non autem semper animal augetur: sed quandiu cibus conversus in carnem potest extendi in maiorem quantitatem.

Deinde cum dicit: et nutrimentum etc., ostendit differentiam inter ipsum augmentum et nutrimentum.

Et dicit quod nutrimentum est idem quod ipsum augmentum, esse autem est eis aliud: quasi dicat: sunt idem subiecto, sed differunt ratione.

Inquantum enim illud quod advenit est in potentia ad utrumque, idest ad hoc quod sit quanta caro, secundum hoc est augmentum carnis: inquantum vero est in potentia solum ad hoc quod sit caro, secundum hoc est nutrimentum aut cibus, ut supra expositum est.

Deinde cum dicit: hoc autem species sine materia etc., ostendit quomodo fiat deminutio. Ad evidentiam autem horum quae hic dicuntur, considerandum est quod virtus speciei aliter se habet in rebus viventibus, quae proprie nutriuntur et augentur, et in rebus carentibus vita, quae neque nutriuntur neque augentur. Corpora enim viventia movent seipsa, non solum secundum motum localem, sed etiam secundum motum alterationis, puta cum animal naturaliter sanatur; et etiam secundum motum augmentationis et generationis, praesertim secundum quod nutrimentum est generatio quaedam, ut supra dictum est, inquantum scilicet, etsi non generetur caro secundum se, aggeneratur tamen carni praeexistenti. Omne autem movens seipsum, ut probatum est in VIII physic., dividitur in duo, quorum unum est movens, aliud vero motum. Unde oportet quod in re vivente sit aliquid motum, quod scilicet convertitur in naturam speciei, et aliquid movens, scilicet ipsa virtus speciei convertens. Et inde est quod virtus speciei in rebus viventibus non determinat sibi aliquam materiam signatam, cum una pars effluat et alia adveniat, ut supra dictum est. Non potest tamen virtus speciei esse absque omni materia, sed indeterminate in hac vel in illa: quia, ut probatur in VII metaphys., virtus generantis est forma quae est in his carnibus et in his ossibus. In rebus autem inanimatis nihil tale invenitur: nisi forte inquantum est in eis aliqua similitudo augmenti et nutrimenti, puta in igne et vino, propter efficaciam virtutis activae in eis. Sic igitur virtus speciei carnis vel cuiuscumque huiusmodi, inquantum non determinat sibi aliquam materiam signatam, sed nunc salvatur in hac nunc in illa, est sicut species immaterialis.

Hoc est ergo quod hic philosophus ostendit, quod hoc, scilicet virtus speciei carnis, est species sine materia, ac si sit quaedam immaterialis potentia, quantum ad hoc quod non determinat sibi materiam signatam: est tamen semper in aliqua materia. Et eadem ratio est de quocumque alio organo, puta de osse aut nervo aut quocumque huiusmodi. Si ergo advenerit aliqua materia quae sit in potentia, non solum ad hanc speciem, quae quodammodo est immaterialis, sed etiam sit in potentia ad maiorem quantitatem, hae erunt maiores immateriales, idest, ipsae virtutes speciei quae sunt in carne et osse et huiusmodi, extenduntur in maiorem quantitatem. Sed hoc non semper potest fieri: quia virtus speciei debilitatur, cum sit in materia contrarietati subiecta, per continuam actionem et passionem, et per adiunctionem materiae extraneae, quae non ita perfecte recipit virtutem speciei sicut prius erat.

Quando ergo non potest hoc amplius virtus speciei facere, ut scilicet tantum convertat de nutrimento, quod sit in potentia, non solum ad speciem et ad maiorem quantitatem, sed nec etiam ad aequalem, tunc fit deminutio quantitatis, et tamen conservatur species in quantitate minori. Et finaliter etiam species cessat: sicut si aqua magis et magis vino misceatur, fiet vinum aquatum, et finaliter corrumpetur vinum et fiet totaliter aqua.