Superior Psalmus ostendit conatum adversariorum: hic contra eorum conatum implorat auxilium divinum. Et est hic Psalmus editus per modum orationis. In quo Psalmo possumus ponere fundamentum historiae, et postea ponere sensum allegoricum, et ulterius moralem. Sensus historicus patet per titulum, qui est, cum fugeret a facie Absalon filii sui. Ut 2 Reg. 15, habetur, Absalon filius David persequens patrem suum quaerebat eum occidere: cui David cessit cum suis exiens de hierusalem nudis plantis. Intellexit hoc sibi contingere propter peccatum homicidii et adulterii, sicut Nathan propheta ei praedixerat: 2 Reg. 12: non recedet gladius de domo tua in sempiternum, eo quod despexeris me. Dum autem Absalon persequeretur David, conversus est contra eum exercitus David; Absalon autem impetu muli ductus est sub ramosam quercum, ubi circumnectentibus ramis collum ejus, ibique capite intercepto pendens, a joab principe militiae David, interfectus est. Quo mortuo, David restitutus in regnum in pace regnavit. Contra istam ergo persecutionem est iste Psalmus, domine quid etc.. Per hanc tamen praefigurabatur persecutio quam christus passus est a filio suo Juda, joan. 13: filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Et iterum Matth. 9: numquid possunt filii sponsi lugere etc.. A quo Juda christus fugit, quando illo discedente, cum caeteris apostolis in montem oliveti secessit imminente passione. Et sicut David pacem exhibuit iniquo filio, quando praecepit populo eunti ad bellum: servate puerum Absalon, et eo interempto dixit, quis mihi det ut moriar pro te fili mi Absalon etc. Ita christus Judae proditori, ut patet in convivio et in osculo: propter quod bene Absalon pax patris dicitur. Abba enim Hebraice, Latine pater interpretatur. Salon vero pax.
Et ipse Judas cum prolatione pacis prodidit christum.
Et sicut Absalon, ita et Judas suspensus interiit. Quo mortuo christus in pace regnavit, quia in gloria resurrexit: et potest ad omnes tribulationes ecclesiae referri. Potest et moraliter contra tribulationes, quas quis ab inimicis sive temporalibus sive spiritualibus patitur. Et ideo exprimitur affectus hominis implorantis. Circa hoc ergo duo facit. Primo praemittit adversariorum conatum, sive exponit deo suum tormentum. Secundo confitetur adesse sibi divinum auxilium, tu autem domine etc.. Persecutionem autem ponit, quantum ad nocentium numerum, multiplicati sunt, scilicet gentes, populi, reges, et principes. Et non solum hi extranei, sed etiam filius: Ps. 39: multiplicatae sunt super caput meum etc.. Et quantum ad nocendum, motivum, quia sine causa. Unde: quid: 1 Reg. 10 et 26: quid feci, aut quod est in manu mea malum? et quantum ad multiplex tormentum, quia vexant multipliciter tribulando.
Unde: tribulant. Tribulus est erba pungitiva: Gen. 3: spinas et tribulos germinabit tibi. Illi igitur tribulant, qui pungunt. Christum autem punxerunt colaphizando, flagellando, conspuendo, et illudendo, et mortem intentando. Et hoc est quod dicit: multi insurgunt, scilicet factis. Absalon enim voluit occidere David, ut patet in consilio chusi, 2 Reg. 17. Similiter et Judas tradidit christum ad mortem. Item tribulant verbis detrahendo, sive falsa proponendo: unde multi dicunt etc.. Contra illud quod dicitur Ps. 36: salus autem justorum a domino. Si enim hoc considerarent impii, non de facili insurgerent contra justos; sed quia hoc non credunt, vel quia contemnunt dei potentiam vel hominis justitiam, ideo dicunt ore et opere, non est salus illi etc., idest in eo quem colit, et sibi deum facit. Hoc dicunt etiam persecutores de christo: si enim resurrecturum sperarent, nec Judas traderet, nec illi occiderent. Et est sensus. Non salvabit eum, nec est filius dei: unde dicebant Matth. 27: si filius dei es, descende de cruce: et infra, si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei?