Quod autem decimo nono ponitur, decima compositio est ex corpore heterogeneo et anima vegetabili; undecima ex corpore huiusmodi et anima vegetabili et sensibili, ut animal; duodecima ex his et anima rationali, improprie dictum est, ut obiiciens tangit, quia dat intelligere per copulam, quod anima rationalis sit aliud a vegetabili et sensibili; sed credo quod retulit copulam ad rationale tantum, non ad substantiam animae. Unde melius staret, si diceret, ex his et rationali, sicut dixit supra, ex anima vegetabili et sensibili.