SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 4

Habitum autem hiis est etc..

Postquam philosophus improbavit legem socratis quantum ad communitatem mulierum et puerorum, hic improbat eam quantum ad communitatem possessionum.

Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo ostendit propositum, ibi, alteris quidem igitur etc..

Circa primum tria facit. Primo continuat se ad praecedentia, dicens quod habitum, id est consequens ad praemissa est considerare de possessione, utrum oporteat ordinare quod illi qui debent conversari secundum optimam conversationem civilem, habeant possessiones communes vel non communes.

Secundo, ibi, hoc autem utique etc.. Ostendit quod ista quaestio seorsum est consideranda a praemissa, quae erat de communitate uxorum; et dicit quod considerandum est seorsum, etiam si nihil esset statutum de communitate filiorum et uxorum: utrum scilicet dato quod filii et uxores non sint communes, sed seorsum quilibet habeat propriam uxorem et filios secundum modum qui nunc observatur, melius sit quod possessiones et usus earum sint communes omnibus, quam quod unusquisque habeat propriam possessionem, sicut nunc est.

Tertio, ibi, puta campos seorsum etc.. Distinguit modos quibus possibile est cives communicare in bonis possessis. Et ponit tres modos: quorum primus est quod unusquisque habeat seorsum proprium campum, sed omnes fructus camporum deferantur ad commune et distribuantur in omnes: quod observabatur apud quasdam nationes. Secundus modus est quod e converso terra sit communis et communiter colatur, sed fructus agrorum dividantur inter cives ad proprium usum cuiuslibet.

Et hic modus apud quosdam barbaros observabatur. Tertius modus est, ut et campi et fructus sint communes: quod socrates lege statuendum esse dicebat.

Deinde cum dicit alteris quidem igitur etc., ostendit quid sit verum circa propositam quaestionem.

Et primo improbat legem socratis de communitate possessionum, ostendens quae mala ex ea sequerentur. Secundo ostendit quae bona per eam tollentur, ibi, eo autem modo etc..

Circa primum ponit tres rationes: quarum prima est, quia si possessiones essent communes omnium civium, oporteret alterum duorum esse: scilicet quod vel agri colerentur per aliquos extraneos, vel per aliquos ex civibus.

Et si quidem per alios colerentur, haberet aliquam difficultatem, quia difficile esset advocare tot extraneos agricolas: tamen hic modus esset facilior, quam si aliqui ex civibus laborent: hoc enim exhiberet multas difficultates.

Non enim esset possibile quod omnes cives colerent agros: oporteret enim maiores maioribus negotiis intendere, minores autem agriculturae: et tamen oporteret quod maiores, qui minus laborarent circa agriculturam, plus acciperent de fructibus: et sic non aequaliter secundum proportionem corresponderet perceptio fructuum operibus, sive laboribus agriculturae: et propter hoc ex necessitate orirentur accusationes et litigia, dum minores qui plus laborarent, murmurarent de maioribus quod parum laborantes multum acciperent, ipsi autem e converso minus acciperent plus laborantes. Et sic patet quod ex hac lege non sequeretur unitas civitatis, ut socrates volebat, sed potius discidium.

Secundam rationem ponit, ibi, omnino autem convivere etc.. Et dicit quod valde difficile est quod multi homines simul ducant vitam et quod communicent in quibuscumque humanis bonis et praecipue in divitiis. Videmus enim quod illi qui in aliquibus divitiis communicant, multas habent dissensiones adinvicem, ut patet in his qui simul peregrinantur: frequenter enim adinvicem dissentiunt ex his quae expendunt in cibis et potibus compotum faciendo, et aliquando pro modico seinvicem propulsant et offendunt verbo vel facto. Unde patet quod si omnes cives haberent communes omnes possessiones, plurima litigia inter eos existerent.

Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc autem famulantium etc.. Et dicit quod homines maxime offenduntur suis famulis quibus multum indigent ad aliqua servilia ministeria; et hoc propter communitatem conversationis vitae: qui enim non frequenter simul conversantur, non frequenter habent turbationes ad invicem. Ex quo patet quod communicatio inter homines existens est frequenter causa discordiae.

Ultimo autem concludit quod praemissae difficultates et aliae similes sequerentur ex communitate possessionum in civitate.

Deinde cum dicit eo autem modo etc., ostendit quae bona per praedictam legem tollerentur.

Et ponit tres rationes: circa quarum primam dicit, quod si ita ordinetur in civitatibus, sicut nunc se habet, quod scilicet possessiones sint civibus divisae, et hoc ordinetur pulchris consuetudinibus et iustis legibus, habebit magnam differentiam in excessu bonitatis et utilitatis respectu eius quod socrates dicebat.

Utrobique enim invenitur aliquid boni: scilicet et in hoc quod ponuntur possessiones propriae, et in hoc quod ponuntur communes.

Sed si possessiones sint propriae, et ordinetur per rectas leges et consuetudines quod cives sibi invicem communicent de suis bonis, habebit talis modus vivendi bonum, quod est ex utroque: scilicet et ex communitate possessionum et distinctione earum. Oportet enim possessiones simpliciter quidem esse proprias quantum ad proprietatem dominii, sed secundum aliquem modum communes.

Ex hoc enim quod sunt propriae possessiones, sequitur quod procurationes possessionum sunt divisae, dum unusquisque curat de possessione sua. Et ex hoc sequuntur duo bona: quorum unum est quod dum unusquisque intromittit se de suo proprio et non de eo quod est alterius, non fiunt litigia inter homines quae solent fieri quando multi habent unam rem procurare, dum uni videtur sic et alii aliter faciendum. Aliud bonum est quod unusquisque magis multiplicabit possessionem suam insistens ei sollicitius tamquam propriae. Et hoc modo erunt possessiones divisae, sed propter virtutem civium, qui erunt in invicem liberales et benefici, erunt communes secundum usum, sicut dicitur in proverbio, quod ea quae sunt amicorum sunt communia.

Et ne cui videatur impossibile, subiungit quod in quibusdam civitatibus bene dispositis est hoc statutum quod quaedam sint ipso facto communia quantum ad usum, quaedam autem fiant communia per voluntatem ab ipsis dominis, dum scilicet unusquisque habens propriam possessionem, quaedam de bonis suis facit provenire in utilitatem suorum amicorum, et quibusdam de bonis suis utuntur amici sui per seipsos, tamquam rebus communibus. Sicut erat in civitate Lacedaemonia in qua unus poterat uti servo alterius ad suum ministerium ac si esset proprius servus. Similiter poterant uti equis et canibus aliorum tamquam suis, si indigerent ire ad agros, in eadem tamen regione.

Unde manifestum est quod multo melius est quod sint propriae possessiones secundum dominium, sed quod fiant communes aliquo modo quantum ad usum. Quomodo autem usus rerum propriarum possit fieri communis, hoc pertinet ad providentiam boni legislatoris.

Secundam rationem ponit, ibi, adhuc etc.. Et dicit quod non potest de facili enarrari quantum sit magis delectabile reputare aliquid esse sibi proprium. Venit enim haec delectatio ex hoc quod homo amat seipsum; propter hoc enim vult sibi bona. Nec hoc est vanum, quod aliquis habet amicitiam ad seipsum; sed naturale est. Quandoque tamen iuste vituperatur aliquis ex hoc quod est philauton, id est amator suiipsius. Sed quando hoc in vituperium dicitur, non est hoc simpliciter amare seipsum, sed magis quam oportet; sicut et amatores pecuniarum vituperantur, quas tamen omnes aliquo modo amant: quia amatores pecuniarum vituperantur inquantum amant eas magis quam oportet.

Hanc autem delectationem, quae est de rebus propriis habendis aufert lex socratis.

Tertiam rationem ponit, ibi, at vero et largiri etc.. Et dicit quod valde delectabile est quod homo donet vel auxilium ferat vel amicis, vel extraneis vel quibuscumque aliis: quod quidem fit per hoc quod homo habet propriam possessionem: unde etiam hoc bonum tollit lex socratis auferens proprietatem possessionum.

Ultimo autem concludit, quod ista inconvenientia accidunt his qui volunt nimis unire civitatem introducendo communitatem possessionum, et uxorum, et filiorum.

Deinde cum dicit et ad haec interimunt etc., obiicit simul contra utramque positionem, scilicet de communitate uxorum et possessionum.

Et inducit etiam ad hoc tres rationes: quarum prima est quod illi qui volunt sic nimis unire civitatem, manifeste interimunt opera duarum virtutum: scilicet temperantiae, inquantum est circa mulieres: opus enim temperantiae est abstinere a muliere aliena: quod non habebit locum si omnes mulieres sint communes. Similiter introducens communitatem possessionum, aufert actum liberalitatis.

Non enim poterit esse manifestum de aliquo an sit liberalis, neque aliquis poterit actum liberalitatis exercere, ex quo non habet proprias possessiones, in quarum usu consistit opus liberalitatis. Providus homo propria expendit et dat. Quod autem aliquis det communia, non est multum liberalitatis.

Secundam rationem ponit ibi, bonae faciei quidem igitur etc.. Et dicit quod lex socratis praedicta videtur bona in superficie, et videtur quod sit philantropos, id est inducens amicitiam inter homines, vel philantropos, id est amabilis ab hominibus. Et hoc propter duo.

Primo propter bonum quod aliquis suspicatur futurum ex tali lege. Quando enim aliquis audit, quod inter cives sint omnia communia, suscipit hoc cum gaudio, reputans amicitiam admirabilem futuram per hoc omnium ad omnes.

Secundo propter mala, quae putat tolli per hanc legem. Accusat enim aliquis mala, quae nunc fiunt in civitatibus, sicut disceptationes hominum ad invicem circa contractus, et iudicia de testimoniis falsis, et hoc quod pauperes adulantur divitibus, tamquam omnia ista fiant propter hoc quod possessiones non sunt communes.

Sed si aliquis recte consideret, nihil horum fit propter hoc quod possessiones non sunt communes, sed propter malitiam hominum.

Videmus enim quod illi qui possident aliqua in communi, multo magis dissident adinvicem, quam illi qui habent separatas possessiones.

Sed quia pauci sunt illi qui habent possessiones communes respectu illorum qui habent divisas, propter hoc pauciora litigia veniunt ex communitate possessionum: tamen si omnes haberent communes multo plura litigia essent.

Tertiam rationem ponit ibi, adhuc autem iustum etc.. Et dicit quod homo non solum debet considerare quot malis priventur illi qui habent communes possessiones et uxores, sed etiam quot bonis priventur.

Debet enim legislator sustinere aliqua mala, ne priventur maiora bona: tot autem bona privantur per hanc legem socratis, quod videtur esse impossibilis talis conversatio vitae, ut patet per inconvenientia supra posita.