Supra ostensum est, quod christus se praeparavit ad doctrinam, baptismum accipiendo; nunc autem tentationem superando.
Circa hoc duo facit: primo ponitur victoria, quam de tentatione habuit; secundo, quomodo discipulos ad doctrinam audiendam vocavit, ibi ambulans autem iesus iuxta mare Galilaeae.
Circa primum tria facit: primo praemittit quaedam praeambula de tentatione; secundo ponitur tentationis insultus, ibi et accedens tentator dixit; tertio victoria, ibi tunc reliquit eum diabolus.
Ponuntur autem tria praeambula, scilicet locus, ieiunium et famis experientia.
Quantum ad primum quatuor tanguntur: tempus et locus, ductor et finis huius ducatus.
Tempus tunc, quando scilicet iam declarabatur voce paterna quod esset filius dei. In quo dat intelligi, quia illis tentatio imminet, qui efficiuntur filii dei per baptismum; Eccli. II, 1: fili, accedens ad servitutem dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.
Istud desertum erat inter ierusalem et iericho, ubi multi occidebantur, de quo Lc. X, V. 30: homo quidam descendit ab ierusalem in iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto.
Et nota quinque rationes, quare quis post acceptam spiritualem gratiam tentatur.
Prima ut accipiat experimentum suae iustitiae; Eccli. XXXIV, 9: qui non est tentatus, qualia scit? secundo ad reprimendam superbiam; II Cor. XII, 7: ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae qui me colaphizet etc.. Tertio ad confundendum diabolum, ut sciat quanta sit virtus christi, ut superare non possit. Huius exemplum habetur iob I, 8: numquid considerasti servum meum iob? etc.. Quarto, ut fortior reddatur, sicut milites fortes redduntur per experientiam; iudic. III: quare voluit dimittere hostes cum filiis Israel? quinto, ut suam dignitatem cognoscat: quia quando diabolus aggreditur aliquem, hoc cedit ad honorem, quia diabolus sanctos aggreditur; iob XL, 10: cibus eius foenum..., et habet fiduciam quod influat iordanis in os eius.
Sequitur de loco tunc ductus est iesus in desertum. Hoc convenit praecedentibus et subsequentibus: quia conveniens fuit quod post baptismum desertum intraret. Hoc significatur in populo Israelitico, qui post transitum maris rubri, qui fuit figura baptismi, in terram promissionis venit per desertum et solitudinem: ita baptizati vitam solitariam et quietam debent quaerere, corpore mundum derelinquendo, vel mente; Osee II, V. 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
Conveniens enim erat ut exiret in desertum, quasi ad singulare certamen cum diabolo.
Chrysostomus: ille in desertum vadit, qui exit extra fines (idest voluntatem) carnis et mundi, ubi non est locus tentationis.
Quomodo enim de libidine tentatur, qui tota die est cum uxore? sed qui non exeunt a voluntate carnis et mundi, non sunt filii dei, sed filii diaboli, qui etiam uxorem propriam habentes, appetunt alienam; sed filii dei habentes spiritum sanctum ducuntur in desertum, ut tententur cum christo, de quo sequitur: ductus est a spiritu, intellige sancto.
Sed ille qui ducit, maior est eo qui ducitur.
Ergo spiritus sanctus maior christo.
Respondendum: si referatur ad iesum secundum quod est filius dei, sic est aequalis spiritui sancto. Et aliquis potest alium ducere, vel imperio, et sic est maior: vel exhortatione, et sic est par; Io. I, 40 s., Andreas duxit Petrum ad iesum; et sic ductus est iesus.
Hilarius refert ad christum, secundum quod homo: scilicet spiritus sanctus hominem quem repleverat, exponit tentationi.
Homines enim tunc ducuntur a spiritu sancto, quando caritate moventur, sic quod non motu proprio moventur, sed alieno, quia sequuntur impetum caritatis; II Cor. V, 14: caritas dei urget nos. Et sic filii dei aguntur a spiritu sancto, ut tempus huius vitae, quae plena est tentationibus iob VII, 1: tentatio est vita hominis super terram, transeant cum victoria per christi virtutem.
Ipse enim tentari voluit, ut sicut morte sua vicit nostram, sic tentatione sua superet omnes tentationes nostras; Hebr. IV, V. 15: non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Gregorius dicit, quod est triplex tentationis gradus, scilicet per suggestionem, delectationem et consensum. Prima ab extrinseco est, et potest esse sine peccato; secunda est ab intrinseco, in qua incipit esse peccatum; quae quidem perficitur per consensum. Primus gradus potuit esse in christo, non alii.
Et nota quod diabolus non fuisset ausus accedere ad tentandum christum, nisi prius christus accessisset ad eum.
Consequenter ponitur secundum praeambulum, scilicet ieiunium et cum ieiunasset etc., quod convenit et praeteritis, et futuris: praeteritis, quia convenienter aliquis post baptismum ieiunat, cum post baptismum non sit otio vacandum, sed exercendum in bonis operibus; Gal. V, 13: vos autem, fratres, in libertate vocati estis; libertas autem vera non est committenda carnali vitae.
Item futuris competebat, ut is ieiunaret quem diabolus erat tentaturus, quia hoc genus Daemoniorum non eiicitur nisi per orationem et ieiunium, inf. XVII, 20.
Quadraginta diebus. Ad litteram hoc intelligendum est. Et addit et noctibus, ne crederent aliqui quod comedere liceret in nocte, sicut saraceni faciunt.
Et sciendum quod hic numerus praefiguratur in veteri testamento in Moyse et elia, Ex. XXIV, 18, et III Reg. XIX, 8. Et latet in hoc mysterium, quia numerus huiusmodi consurgit ex denario ducto per quaternarium.
Denarius significat legem, quia in decem praeceptis tota lex continetur. Quaternarius significat compositionem carnis, quia caro composita est ex quatuor elementis. Quia igitur nos per suggestionem carnis transgredimur legem divinam, iustum est ut carnem nostram affligamus diebus quadraginta.
Secundum autem Gregorium hic numerus est ad ieiunandum ab ecclesia institutus, quod per hoc decimas solvimus totius anni: a prima enim dominica usque ad Pascha sunt triginta sex dies ieiunabiles, qui sunt decima pars ipsius anni, sex diebus exceptis. Et ideo ab antiquo a quibusdam addita fuit dies media, qui ieiunabant usque ad mediam noctem sabbati sancti.
Tertium additur, quia postea esuriit.
Non legitur hoc de Moyse et elia, qui homines erant; sed christus esurire voluit, ut suam humanitatem demonstraret; quia aliter diabolus ausus non fuisset accedere ad tentandum eum; Phil. II, 7: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Consequenter insultus tentationis ponitur; et est triplex.
Primus de gula; secundus de inani gloria; tertius de ambitione.
Secundum ibi tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Tertium ibi iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde.
Circa primum duo facit.
Primo ponit insultum diaboli; secundo quomodo christus respondit, ibi qui respondens etc..
Et accedens tentator dixit. Hoc enim poterat effici, ut ipse ad iesum accederet in aliqua forma corporea.
Et est triplex tentatio, quia deus tentat ut instruat; Gen. XXII, 1: tentavit deus Abraham.
Quandoque homo ut addiscat, sicut regina Saba tentavit Salomonem, III Reg. X, 1, ubi de ea dicitur, sed et regina Saba, audita fama Salomonis, venit tentare eum in aenigmatibus.
Diabolus tentat ut decipiat; I thess.
C. III, 5: ne forte tentaverit vos is qui tentat.
Quicumque vult tentare de scientia, primo de communibus tentat. Communia autem totius generis humani vitia sunt vitia carnis; et praecipue gula. Item qui vult obsidere castrum, incipit a debiliori parte; homo autem habet duas partes, carnalem et spiritualem. Diabolus ex parte debiliori semper tentat: unde primo de vitiis carnalibus tentat, sicut patet in primo parente, quem primo tentavit de gula.
Sed notanda est mira astutia in tentando: si filius dei es: ita enim directe de uno tentavit, quod ex obliquo de altero. Unde in primo homine suadebat quod comederet de ligno, quod ad peccatum carnale, scilicet gulae, directe pertinebat; sed latenter inducebat ad superbiam et avaritiam, quae sunt peccata spiritualia; unde dixit, et eritis sicut dii Gen. III, 5. Ita in christo: audierat enim quod christus venturus esset in mundum, et hic videbatur esse filius dei; sed in dubitationem venerat, utrum hic esset ille de quo erat prophetatum, quia nihil inveniebat in eo; Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. Unde suggerebat quod homini esurienti delectabile est.
Item induxit ad appetendum ea quae sunt dei; et hoc est si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Eccle. VIII, 4: sermo illius potestate plenus est; et Ps. XXXII, 6: verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Ergo potest eius verbo lapis mutari. Ergo volebat inclinare ad hoc, quod si faceret, sciret esse filium dei, si non, inducebat ad arrogantiam.
Et notandum quod multi homines sunt qui consentiunt peccatis carnalibus, aestimantes, quod non debeant amittere statum spiritualem. Sed si in hoc quod tentatur consentiens homo, non amitteret spiritualitatem, levis esset tentatio. Ita persuadere voluit mulieri diabolus, et christo, promittens spiritualia.
Qui respondens dixit: scriptum est: non in solo pane vivit homo. In ista responsione dat tria documenta, quae facienda sunt tentato.
Primum ut recurrat ad Scripturae medicinam; Ps. Cxviii, 11: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi etc.. Unde dixit, scriptum est.
Secundum documentum ut homo nihil faciat ad arbitrium diaboli. Vegetius: nihil umquam sapiens dux debet facere ad arbitrium sui hostis, etiam si bonum videatur.
Et ideo dominus cum posset sine peccato lapides in panem commutare, noluit, quia ille suggerebat.
Tertium est, quod non debet facere sine utilitate, ad ostentationem suae virtutis, quia hoc est vanitas.
Qui respondens dixit: scriptum est: non in solo pane vivit homo.
Notandum, quod diabolus ad duo nitebatur: primo ducere in affectum carnalium, item praesumptionis. Christus autem contra utrumque primo vitat iactantiam; quasi dicat, tu vocas filium dei, ego nomino hominem; unde non in solo pane vivit homo.
Item trahit diabolus in affectum carnalium: dic ut lapides isti panes fiant; hic trahit se in affectum spiritualium: sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Quasi dicat, non tantum vita corporalis affectanda est, quantum vita spiritualis, quae conservatur per cibum spiritualem, sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes; ps.
Cxviii, 93: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
Et dicit in omni verbo, quia tota spiritualis doctrina est a deo, sive ab homine, sive a deo dicatur. Et iterum de ore: quia praedicator os dei; Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
Vel aliter. Non in solo, idest, non vivit solum homo per panem, sed etiam verbo, idest imperio dei potest conservari sine aliquo cibo.
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Posita prima tentatione, de qua diabolus victus fuit, nunc ponitur secunda, scilicet de inani gloria. Et ordo congruus est, quod postquam diabolus se vinctum videret vitio carnali, tentaret de inani gloria, vel superbia: quia superbia bonis operibus insidiatur, ut pereant, Augustinus in regula.
Circa istam ergo tentationem tria facit.
Primo ponitur locus tentationis; secundo insultus, sive conatus tentationis, ibi si filius dei es, mitte te deorsum: tertio resistentia christi, ibi ait ei iesus.
Sed sciendum, quod Lucas posuit tertiam tentationem, hic e converso; sed non est vis, secundum Augustinum: quia omnia quae narrantur hic, et in Luca narrantur; nec ponitur in Luca, vel hic quae fuit prima, vel secunda. Rabanus vero dicit quod Lucas attendit ad ordinem historiae; et ideo sic ordinavit, secundum quod factum est. Matthaeus vero naturam tentationis secutus est, quia post tentationem de gula, et de inani gloria, sequitur tentatio de ambitione: ita enim fuit tentatus Adam, quia primo de gula; unde Gen. II, 17: in quacumque die comederis ex eo, morte morieris; secundo de gloria: eritis sicut dii; tertio de avaritia, sive ambitione, scientes bonum et malum.
Sed quare dicit tunc assumpsit? hoc enim nomen assumptio vim importat.
Et respondet Hieronymus, quod hoc dicit evangelista secundum opinionem diaboli, quia quod christus sustinuit ex virtute, diabolus accepit quasi faceret sua potentia.
Dicit sanctam, vel quia ibi agebantur sancta, temporalia scilicet sacrificia, et huiusmodi. Vel dicit propter sanctitatem patrum eorum qui ibi fuerunt. Unde ex antiqua consuetudine vocat sanctam, licet cessaverit; Is. I, 21: quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? sed post dicit, vocaberis civitas iusti, urbs fidelis etc..
Sed sciendum quod Mc. I, 13 dicitur, quod erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Ex quo videtur quod omnes tentationes fuerint in deserto. Ergo non videtur verum esse quod dicitur tunc assumpsit eum diabolus.
Et est hic duplex responsio. Quidam dicunt, quod omnes tentationes fuerunt in deserto, et quod fuerunt secundum imaginariam visionem, scilicet quod christus ita imaginabatur, ipso etiam permittente. Alii dicunt, quod fuerunt secundum visionem corporalem: et quod diabolus apparuit ei in specie corporali.
Hoc videtur innui, quia dicit, quod assumpsit eum in sanctam civitatem. Quidam dicunt quod hoc ideo ad desertum pertinet, quia ierusalem deserta erat a deo.
Sed dicendum melius, quod illud, quod dicitur Mc. I, 13 non est intelligendum, quod omnes tentationes fuerint in deserto, nec etiam ipse hoc dicit; sed quod tentabatur a Satana.
Et ideo sciendum, quod prima tentatio fuit in deserto; aliae duae extra desertum.
Sed quaeritur quomodo assumpsit.
Dicunt quod deportavit eum supra se. Alii (et melius), quod exhortando induxit ad hoc quod iret; et christus ex dispositione suae sapientiae ivit in ierusalem.
Et statuit eum super pinnaculum templi etc.. Sciendum quod legitur III reg.
C. VI, quod Salomon fecit tria tabulata in templo cum tecto plano, et quaedam pinnacula iuxta templum, per quae poterant homines ascendere: et de hoc dicitur hic et statuit eum super pinnaculum templi. Utrum autem accesserit in primum, vel secundum, vel tertium, hic non dicitur; sed certum est, quod aliquod ascendit.
Sed numquid homines non videbant quando diabolus christum portabat? dicendum, secundum illos qui dicunt quod eum portabat, quod christus sua virtute faciebat, quod videri non posset. Vel dicendum quod diabolus in figura hominis erat; et consuetudo erat quod homines sic ascenderent.
Et dixit ei: si filius dei es, mitte te deorsum. Semper diabolus duabus sagittis percutit: ex una parte enim inducit inanem gloriam, ex alia parte homicidium; et hoc est si filius dei es etc..
Sed certe ista consequentia christo non convenit, quia ei competit ascendere; Io. III, V. 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo etc.. Et dicit mitte, quia eius intentio est semper praecipitare, sicut ipse praecipitatus est; Apoc. XII, 4: cauda draconis trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eam in terram.
Notat etiam diabolus infirmitatem suam, quia nullus nisi volens ab eo vincitur; unde dicit mitte, non praecipitat; Is. XLI, 23: incurvare ut transeamus.
Sed quare supra pinnaculum? Glossa: quia in illo loco docebant. Unde significat quod diabolus magnos de inani gloria tentat. Contra quod apostolus I thess.
C. II, 6: nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Et dicit mitte te deorsum etc., quia homines qui quaerunt gloriam, oportet quod intantum persuadeant ut ostendant dei filiationem in multis humilem; et ideo dicit tullius in libro de officiis: cavenda est gloriae cupiditas: eripit enim animi libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio.
Consequenter inducit auctoritatem scriptum est: et utitur ista, non ut doceat, sed ut decipiat; et hoc sumitur argumentum, quod sicut ipse transfigurat se in Angelum lucis, ita et sui ministri, qui utuntur auctoritate sacrae Scripturae ad simplices decipiendum; II Petr. Ult., 16: indocti et instabiles depravant Scripturas ad suam ipsorum perditionem.
Unde hoc praefigurabat diabolus in se sicut in capite. Quia Angelis suis mandavit de te.
Nota quod tribus modis depravat quis auctoritatem sacrae Scripturae: aliquando sicut cum dicitur de uno, et exponitur de alio: sicut si dicitur de uno iusto, et exponitur de christo; verbi gratia: qui potuit transgredi, et non est transgressus, Eccli. XXXI, V. 10. Item Io. XIV, 28 pater maior me est, hoc dicitur de christo, secundum quod homo.
Unde si exponatur de eo secundum quod filius dei, depravatur auctoritas. Ita diabolus hic dicit Angelis, quia Ps. Xc dicit hoc de membro christi, qui indiget custodia Angelorum, quod patet, quia subdit ne forte offendas: hoc enim non potest dici de christo, quia non poterat offendere occasione alicuius peccati.
Secundo modo depravat, quando inducit quis auctoritatem ad aliquid, ad quod non est auctoritas; sicut illud Prov. XXV, 21 et Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus, ciba illum etc.. Si enim aliquid facit alicui ut ille puniatur a deo, hoc facit contra sensum auctoritatis.
Ita diabolus, quia Scriptura intendit quod homo iustus ita per Angelos custoditur, quod in periculo non incidat; Ps. IX, V. 10: adiutor in opportunitatibus in tribulatione etc.. Diabolus autem exponit quod homo periculo se ingerat, quod est deum tentare.
Tertio modo quando illud quod est pro se, de auctoritate accipit, et aliud quod est contra se dimittit, quod est mos haeretici: ita fecit hic diabolus quia dimisit illud quod subditur, quod erat contra eum, scilicet: super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Unde factus est exemplar omnium Scripturas depravantium.
Ait illi dominus. Non violentia, sed sapientia se defendit; Sap. VII, 30: sapientiam non vincit malitia. Et ideo contra auctoritatem ponit auctoritatem quae exponit praemissam; quasi dicat, tu dicis ut proiiciam me, ut videam an deus eripiat me; sed hoc prohibetur in Scriptura; unde non tentabis dominum deum tuum, Deut. VI, 16.
Vel aliter, tu tentas, et tentando contra auctoritatem facis; non debet autem uti auctoritate sacrae Scripturae, qui contra auctoritatem facit. Et Scriptura dicit non tentabis etc.. Sed tu tentas dominum deum tuum, qui sum ego; Io. XIII, 13: vos vocatis me, magister et domine, et bene dicitis, sum etenim etc.. Tamen prima est magis litteralis.
Consequenter ponitur tertia tentatio, scilicet de ambitione, vel de avaritia; unde tunc assumpsit. Et ponitur insultus tentationis; secundo resistentia christi, ibi tunc dicit ei iesus: vade, Satana.
Tentat autem diabolus dupliciter, facto et verbo; unde haec omnia tibi dabo etc..
In facto duo consideranda sunt. Quia primo assumpsit in montem; secundo ostendit omnia regna mundi.
Dicit ergo tunc assumpsit. De assumptione dictum est supra; sed hoc, scilicet in montem, potest dupliciter exponi.
Rabanus dicit, quod iste mons erat in deserto, quia secundum eum omnes tentationes in deserto fuerunt. Dicitur autem excelsus in comparatione ad aliquos qui in circuitu erant.
Chrysostomus autem dicit, quod duxit eum ad maiorem montem de mundo; et hoc videtur littera sonare, cum dicitur excelsum valde.
In hoc autem significatur, quod diabolus semper ad superbiam erigit, sicut et ipse superbus est; Ier. XIII, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Unde etiam dicitur mons; Ier. I, 15: ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait dominus.
Et ostendit ei omnia regna mundi.
Sciendum quod regnum mundi dupliciter accipitur.
Primo spiritualiter: et sic diabolus dicitur regnare in eo; Io. XII, 31: nunc princeps mundi huius eiicietur foras. Secundo ad litteram dicitur regnum mundi, secundum quod unus regnat super alium.
Hoc autem quod hic dicitur, videtur quibusdam quod dicatur de regno diaboli; unde ostendit omnia regna mundi, scilicet super quae regnabat, et gloriam eorum etc., quia quando perfecte regnat super homines, facit eos etiam gloriari; Prov. II, 14: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis; Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? et hic est ultimus gradus peccati.
Alii exponunt de regno carnali.
Sed tunc quaeritur, quomodo potuit ostendere omnia regna mundi.
Remigius dicit, quod miraculose: quia omnia regna in ictu oculi ostendit, sicut etiam de beato benedicto legitur, quod ostensus est ei totus mundus in uno intuitu.
Sed sciendum quod istae duae non videntur bonae expositiones, quia non oporteret dicere, quod assumpsit in montem excelsum valde: quia totum hoc potuisset fieri in valle.
Unde dicit chrysostomus aliter: ostendit ei, non quod ostenderit ei singula regna, sed ad quam partem singulum regnum esset; et non solum hoc, sed ostendit gloriam eorum, hoc est expressit ei temporalem gloriam mundi; Osee IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo; Phil. III, 19: gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt.
Et dixit ei: haec omnia tibi dabo. In istis verbis duo facit: unum promittit, et aliud expetit: et in promissione est mendax, in expetitione superbus.
Diabolus in primis exploravit si esset filius dei; modo credens iam deprehendisse quod non esset, dicit haec omnia tibi dabo etc.; ubi mendax est quia haec non erant in potestate sua; Prov. VIII, 15: per me principes regnant, et potentes decernunt iustitiam. Daniel IV, 14: donec cognoscant viventes, quoniam dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud; alias non dixisset haec omnia tibi dabo; nullus enim malus regnat nisi permissione divina; iob c. XXXIV, 30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Expetiit aliud; unde si cadens adoraveris me.
Nota tria. Primo quod diabolus semper in id quod in principio appetiit, perseverat; Is. XIV, 13: in caelum conscendam, super astra dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Et propterea inducit ad idololatriam homines, volens usurpare sibi quod dei est.
Item nota quod nullus adorat diabolum nisi cadat, sicut et ipse cecidit; Dan. III, 7: cadentes adoraverunt statuam auream. Et ideo dicit si cadens adoraveris me.
Tertio, nota hic esse avaritiam. Unde promittit regnum, in quo intelligitur abundantia divitiarum, et excellentia honorum. Et petit quod cadat: quia ambitiosi semper humiliant se ultra debitum. Unde Ambrosius: habet ambitio domesticum periculum: curvatur obsequio, ut honori donetur: et dum vult esse sublimis, fit deiecta.
Consequenter ponitur deprehensio hostis; unde tunc dicit ei iesus: et circa hoc duo facit.
Primo cohibet tentationem; secundo inducit auctoritatem, ibi scriptum est etc..
Dicit ergo tunc dicit ei iesus.
Nota quod christus audierat multas iniurias, sed non curavit. Sed hoc si cadens adoraveris me, non sustinuit: quia primae cedebant in iniuriam sui, sed hoc ad iniuriam dei. Unde chrysostomus: iniuria propria toleranda est: iniuriam dei dissimulare nimis est impium. Et ideo dicit vade, Satana.
III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino deo exercituum: quia dereliquerunt pactum suum filii Israel; Ps. Lxviii, 10: zelus domus tuae comedit me.
Item quod non est in potestate diaboli, ut tentet quantum vult, sed quantum deus permittit; unde dicit vade; quasi dicat: nolo quod amplius tentes: I Cor. X, 13: fidelis deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere; iob XXXVIII, V. 11: hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Et notandum quod dominus quasi similia verba dixit Petro infr. XVI, 23. Sed ibi dixit retro. Unde alia est sententia hic et ibi: quia Satan interpretatur adversarius.
Voluit ergo dominus, quod Petrus iret post eum, qui volebat impedire passionem; sed hic dicit vade tantum; quia diabolus eum sequi non potest; et ideo dicit vade, scilicet ad infernum; inf. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis eius.
Scriptum est; Deut. VI, 16. Et inducit frequenter tales auctoritates ex deuteronomio, ut significet doctrinam novi testamenti per deuteronomium significari.
Quod insequitur dominum deum, hoc dupliciter inferri potest; quasi dicat, tu diabole, dicis quod cadens adorem te; sed lex dicit dominum deum tuum adorabis. Unde potest induci ad hoc quod purus homo non debet adorari. Vel accipiendum est quod loquatur de se tamquam de deo, dominum deum tuum adorabis etc., quasi dicat, magis debes adorare me, quam e converso: quia scriptum est etc..
Prima tamen est magis litteralis.
Et nota, quod duo dicit, scilicet adorabis, et servies: et est inter ista differentia.
Homo enim dupliciter se habere debet ad deum, quia debet ei subiectus esse; et debet se in eum erigere sicut in ultimum finem.
Quantum ad primum debemus ei omnem obedientiam; Act. V, 29: obedire oportet deo magis quam hominibus. Tunc enim sumus ei subiecti, quando omnem eius voluntatem facimus.
In deum autem erigimur dupliciter: quia aliquando trahimus nos ad ipsum; Ps. XXXIII, V. 6: accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur; aliquando alios ad ipsum trahimus; I Cor. III, 9: dei enim sumus coadiutores. Utrumque istorum demonstramus sensibiliter: quia dum prostrationes facimus, admonemus nos quod debemus esse subiecti deo; et ideo dicit, dominum deum; Ps. Lxxi, 11: omnes gentes servient ei. Item in hoc quod offerimus sacrificia et laudes, significamus hoc quod mentem nostram debemus elevare in ipsum: et ad hoc pertinet servitus; et hoc est et illi soli servies.
Et est duplex servitus; quaedam quae debetur soli deo; et ista in Graeco dicitur latria: et haec est duplex. Quaedam enim est adoratio quae soli deo debetur, quae est ut ei prae omnibus serviatur; alia servitus est ut in ipsum tendamus sicut in ultimum finem, aliqua enim est adoratio vel servitus quae solum subiectorum est, sicut quando superioribus serviunt inferiores; Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subiecta sit. Sed non debet illi obedire super omnia, quia numquam contra deum. Similiter nulla creatura est quae debeat haberi sicut finis ultimus; Ps. Cxlv, 3: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Ier. XVII, 5: maledictus homo qui confidit in homine. Est etiam servitus secunda, quae debetur praelatis; quae in Graeco vocatur dulia.
Consequenter ponitur victoria christi, et insinuatur in duobus. In recessu diaboli tunc reliquit eum diabolus. Iac. IV, 7: resistite diabolo et fugiet a vobis.
Et sicut consuetudo erat apud antiquos, quod quando aliqui victoriam habebant, venerabantur; ita hic celebratur triumphus christi ab Angelis. Unde et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Non dicit descenderunt: quia semper cum eo erant, etsi ad horam recesserunt de eius voluntate, ad hoc ut diabolus locum tentandi haberet: exhibebant enim ministerium in exterioribus, scilicet in miraculis, et aliis corporalibus quae fiunt mediantibus Angelis, in interioribus enim non indigebat.
In hoc significatur quod homines qui vincunt diabolum, merentur ministerium Angelorum; Lc. XVI, 22: factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae.
Et sciendum quod diabolus reliquit christum usque ad tempus: quia post usus est Iudaeis tamquam membris suis ad eum impugnandum etc..