DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Introductio. Virgineae carnis privilegia.
Antequam accedamus ad tractandas duodecim praerogativas speciales beatae Virginis, videndum est de dignitatibus et privilegiis virgineae carnis ejus.
Et primo notandum, quod caro secundum quosdam dicitur a carendo : quia multiplex gloriosa carentia seu gloriosus defectus fuit in carne ipsius. Caro Mariae caruit peccato originali in sanctificatione. Unde, Psal. xlv, 5 : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, quando eam purgavit ab originali, ut tota munda nasceretur. Tunc enim videtur Pater quasi praecepisse Spiritui sancto illud Proverbiorum.xxv, 4 : Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Tunc enim caelestis aurifaber, id est, Spiritus sanctus, qui est omnium artifex , totam rubiginem culpae originalis abstulit de argento virgineae carnis : et tunc fuit ipsa caro argentum igne Spiritus sancti examinatum, probatum terrae, id est, a terrenis contagiis, et purgatum septuplum, id est, perIecte per gratiam septifonmen : et hor totum
ut egrederetur vas corporis virginei, purissimum ad. recipiendas gratias et virtutes, et condigna materia fieret, de qua Deus Pater gloriosum corpus aptaret unigenito suo. Unde Filius Patri, ad Hebr. x, 5 : Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi, id est, aptum et Idoneum dedisti mihi propter quatuor. Primo, quia sine peccato. Exod. xii, 5 : Erit agnus absque macula. Secundo, quia mortale ut posset immolari. Tertio, quia, pertinebam gratia. Unde plenum gratia et veritate, sicut sacrificium offerebatur cum suis libaminibus. Quarto, quia unitum deitati, et ideo fuit hostia sufficiens pro genere humano, de qua hostia dicit beatus Bernardus : " Haec hostia sicut sola prodesse potuit, sic sola suffecit. "
Caro Mariae caruit fomite et pravis motibus in charismatum infusione. Unde, Psal. xlv, 6 : Adjuvabit eam Deus mane, id est, in principio vitae suae adhuc existentem in utero matris, diluculo, id est, gratiarum ortu tenebras pec
cati originalis expellente. Vel, diluculo, id est, claritate gratiarum adveniente, quae tunc infusae sunt ei. Tunc etiam Pater, sicut dicitur, Osee.XIII, 15, adduxit ventum urentem, id est, Spiritum sanctum, qui in eo quod ventus est, ab aestu concupiscentiae virgineam carnem refrigeravit, et fomitem exstinxit, sicut flatus venti candelam : in eo autem quod urens est, humorem ebibit noxialem, et terram corporis exsiccavit. (Quare titulo, quod Christus ventus). Quod si forte post sanctificationem mansit in ea fomes vel potentia ad peccandum, sanctitate ejus crescente jugiter fomes ille et potentia jugiter decrescebat, donec superveniente Spiritu sancto in eam, et virtute Altissimi ei obumbrante, exstinctus est usquequaque. Ad quod innuendum quasi de illa loquens dicit Dominus ad Job, XXXVIII, 13 : Numquid tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea ? id est, motus pravos. Quasi diceret : Non tu hoc fecisti, sed ego. Extrema hujus terrae possunt dici conceptio carnalis, et mors corporalis. A primo extremo excussit, ut dictum est, fomitem et motus pravos in sanctificatione : ab ultimo extremo excussit putrefactionem, vermem, et pulverem in resuscitatione. (Auctoritates quaere paulo infra).
Caruit omni defectu qui esset ad culpam in gratiae adimpletione. Ideo dictum est ei : Ave, gratia plena, Dominus tecum : quia in se receperat totum gratiae fontem : quomodo enim cum tota gratiae plenitudo descendisset in eam, vacuum aliquid reliquisset in ea, quo culpa posset admitti? (Quaere titulo, Gratia plena). Magister Richardus de sancto Victore : " Superveniente Spiritu sancto in Mariam et obumbrante ei virtute Altissimi, illud remansit in ea, quod erat ad paenam : illud totum reces- sit, quod erat ad culpam. Vitiositas omnino recessit, paenalitas remansit : carnalitas omnino tollitur, sed calamitas non amovetur . " (Haec et alia multa quaere titulo de sanctitate Mariae).
Adversus spiritum suum omni rebellione : quia nec caro ejus concupivit adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem. Ipsa enim fuit arca Noe, in qua erant omnia animalia pacifica. Dixerat enim Dominus in sanctificatione vel in suo ingressu : Pax huic domui .
Omnimoda vacuitate, ex Dei conjunctione. Unde cum dixisset ei Angelus, Ave, gratia plena, quasi exponens hoc statim subjunxit : Dominus tecum, qui tam carni quam animae matris suae fuit omnia in omnibus, id. est, sufficientia omnium. Nam sufficientia tam Mariae quam nostra ex Deo est . Tunc enim verissime potuit dicere de sapientia quae est Filius Dei : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa .
Sterilitatis opprobrio in Spiritus sancti superventione, qui ad hoc venit in eam, ut de ipsa carne quamdam portiunculam separaret, separatam amplius reliqua emundaret, perfectissime mundatam in corpus formaret, quod Dei Filius assumeret. Ideo de Spiritu sancto dicitur Maria concepisse : et potest dicere Filius Spiritui sancto illud Job, x, 11 : Pelle et carnibus vestisti me, etc. : nihilominus tamen tota beata Trinitas operata est Filii incarnationem : nam inseparabilia sunt opera Trinitatis.
Virili attactu, qui non sequebatur ex desponsatione. Unde de M.aria specialiter intelligitur illud Sapientiae, III, 13 : Felix est sterilis, ei incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, etc. Origenes : " Felix umbilicus castitatis, quem amplexus non tetigit maritalis. " Tn nuptiis enim Joseph et Mariae defuit vinum carnalis delectationis, de quo vino dici- tur, Proverb, xx, 1 : Luxuriosa res vinum, etc. Caro enim ejus fuit terra illa per quam non ambulavit vir, id est, maritus suus Joseph .
Caro Virginis caruit pruritu et inquinamento in impraegnatione : quia virtus Altissimi obumbravit ei. Aliae enim mulieres concipiunt in calore et sordibus : sed haec in refrigerio et omnimoda puritate. Fuit enim ei Filius Dei in sua conceptione firmamentum virtutis, quia concepit cum integritate : tegimen ardoris, nam obumbrante ei virtute Altissimi exstinctus est omnino in ea ignis concupiscentiae : imo et ipsi cineres, id est, fomes peccati consopiti sunt, ut nullus in ea de caetero posset excitari pruritus.
Caruit etiam fractura virginalis signaculi, concipiens absque defloratione. Unde, Ezechiel. xliv, 2 et 3 : Porta haec clausa erit, ei non aperietur, et vir. non transibit per eam : quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam : eritque clausa principi, id est, ad honorem principis, scilicet Christi. Et hoc est quod dicit beatus Anselmus super illud Lucae, x, 38 : Intravit Jesus in quoddam castellum, etc. " Jesus namque salvat, non violat : confracta solidat, non confringit solida : sicut nomen ejus, ita et opus ejus. " Non enim concepit more caeterarum mulierum, sed per fidem eorum quae ei dicebantur ab Angelo, Unde dixit ei Elisabeth, Luc. I, 45 : Beata quae credidisti : quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino, Et ita concepit per aurem : quia fides ex auditu . Et hoc est quod ipsa dicit, Cantic, v, 4 : Dilectus meus, id est, Deus Pater, misit in me manum suam, id est, Filium suum, per foramen, scilicet auris meae, etc.
Omni gravamine in portatione. Unde dictum erat,ei : Virtus Altissimi obumbrabit tibi . Quod sic exponitur : Um- bram tibi faciet, in te fomitem penitus exstinguendo : nam. tunc fuit ei Filius umbraculum meridiani , Alii sic : Obumbrabit tibi, id est, umbram in te accipiet, hoc est, carnem levem et a peccato immunem. Peccatum enim pondus est. Umbra enim figuram habet corporis, sed non ponderositatem. Caro enim Salvatoris fuit illa nubes levis, super quam Dominus ascendit in sua incarnatione , quae solem lucis aeternae tegebat instar nubis, et lippientibus oculis mortalium temperabat.
Omni molestia et dolore in parturitione. Unde canit Ecclesia in natali : " Nesciens mater Virgo virum peperit sine dolore, etc. " Isa. lxvi, 7 et 8 : Antequam parturiret, peperit... Quis audivit umquam tale, etc. Beatus Bernardus : " Quid mirum si dolorem non intulit matri, qui tollere veniebat dolores totius hujus mundi? " (Quaere infra quarto privilegio ejus).
Omni peccato totius vitae praesentis continuatione. Beatus Bernardus : " Decuit nimirum reginam Virginum singularis privilegio sanctitatis absque omni peccato ducere vitam, quae dum peccati et mortis pareret peremptorem, munus justitiae et sanctitatis omnibus obtineret. " Erat enim electa ut sol , quem nec ignis comburit, nec aqua emollit, nec gladius scindit, nec faetor corrumpit, nec vitrum obsistit, et ita est incorruptibilis. Erat etiam sicut vitrum, quod illuminatum a sole non recipit nubilum. (Quaere multa alia septimo privilegio ejus). Propter hoc etiam ter dicitur porta clausa, Ezechiel. xliv, 2,. quia clausa fuit semper peccato cogitationis, peccato locutionis, peccato operationis. Et hoc est quod sub appellatione civitatis Jerusalem dicitur de ea, Apocal.XXI, 27 : Non intrabit in eam aliquid coinquinatum, per consensum in cogitatione, aut abominationem fa-
ciens in operatione, et mendacium in locutione. Et sic patet, quod nec peccavit cogitando, nec loquendo, nec operando : nec corruptione sui, quod est coinquinatio, nec contemptu Dei, quod est abominatio, nec deceptione proximi, scilicet mendacio. Propior hoc etiam dicitur de porta, quod erit clausa principi, id est, peccato quod regnat et principatur in multis : contra quod dicitur, ad Heman, VI, 12 : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus,
Caruit mortis nexibus in resolutione, hoc est, putredine, verme, et puJ.verizatione, omnino immunis ab illa maledictione qua dictum fuerat Adae, Genes, iii, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris. Et propter hoc comparatur cedro, quae nec putrescit, nec vermescit, nec ardescit : per ignem enim fiunt cineres qui sunt pulvis. De putrefactione, Augustinus : " Credimus, quod numquam caro computruerit in terris, cujus pars glorificata est in caelis . " De verme, Magister Adam : " Si ipsi pars est quaedam cum verme, jam non credam, quod sit plena gratia. " De incineratione vel pulverizatione, Augustinus : " integritatem virginei corporis merito secuta est incorruptibilitas, non ulla resolutio putrefactionis. "
Caro Virginis fuit ab originali perfecte mundata, quando in utero sanctificabatur, ut supra.
Multiplici gratia ditata, quando mane diluculo a Domino juvabatur, ut supra.
Excellenter decorata, quando virtutibus ornabatur. Fuit enim vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso . Fuit vas aureum regi regum conveniens : quia aurum regibus convenit. Lapides pretiosi, privilegia superius assignata, et inferius assignanda. Propter hoc dicit de ea Nehemias, II Esdrae, VI,
3, in persona Patris vel Spiritus sancti : Opus grande ego facio. Exod.VIII, 19 : Digitus Dei est hic, id est, opus Spiritus sancti. III Reg. x, 20 : Non est factum tale opus in universis regnis, (Titulo de vase quaere de lapidibus pretiosis).
Per ignem Spiritus sancti multipliciter colata, quando sanctitas illius semper ampliabatur. De hac ampliatione dicit Magister Richardus de sancto Victore : " Non novit Spiritus sanctus virginem corrumpere, sed sanctificare. Nescit Spiritus sanctus munditiam virginis minuere, sed augere : nescit foedare, sed fecundare : nescit vilificare, sed glorificare. " Ecce ampliatio sanctitatis.
Mirifice sublimata, quando virginitati perpetuae dedicabatur. isa. xxxv, 2 : Gloria, Libani data est ei, quando scilicet inspiratum est cordi ejus desiderium perpetuae virginitatis, et prima vovit virginitatem, quae figuratur in Libano, qui interpretatur candor vel candidatio.
Ad fructum habilitata, quando fonte gratiarum irrigabatur. Unde, Genes. II, 5 et 6 : Homo non erat qui operaretur terram, id est, carnem virgineam : sed fons ascendebat de terra irrigans, etc. (Quaere titulo de conceptu Virginis in fine capituli.) Item, Quando Filius Dei descendebat in eam sicut stillicidia stillantia super terram . Et quando pluebat super terram absque homine in deserto .
Caro Viginti fuit austro stante faecundata : nam conceptum ejus gratia operabatur. Unde Augustinus : " Filium Dei non mater concupiscentia, sed mater gratia de Virgine generavit. " Videtur enim Filius dixisse Spiritui sancto in sua conceptione : Veni, Auster, perfla hortum meum, etc. ,
Soli Deo conserva, quando nec virum sciebat, nec a viro sciebatur. De primo dixit, Luc. 1, 84 : Virum non cognosco.
De secundo, Matth. I, 24 et 25 : Accepit Joseph Alar iam conjugem suam, et non cognoscebat eam, etc. (Quaere expositionem titulo, quod. Maria sponsa.) Propter hoc de porta clausa dicitur, Ezechiel. xliv 2 et 3 : Vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam : eritque clausa principi.
Dignissimo nobilitata, quando naturali unione Christo copulabatur. Est enim unio naturalis arboris ad fructum, matris ad filium. Ipsa enim fuit arbor, Christus fructus,ipsa mater et ipse Filius. (De quadruplici unione inter Mariam et divinam sapientiam, quaere titulo, Dominus tecum). Et hoc est quod dicitur, Ezechiel.xvii, 3 :Aquila grandis, id est, Filius Des, magnarum alarum, id est, magnae sapientiae et potentiae, venit ad Libanum, id est, ad candorem munditiae virginalis, et tulit medullam cedri, id est, quamdam portionem purissimorum sanguinum, secundum Damascenum, vel purissimae carnis ejus.
Pretiosissimis thesauris ditata, quando Christo implebatur. In ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi . Et ipse dicit, Jerem. xxiii, 24 : Caelum et terram ego impleo. Caelum, id est, animam : terram, id est, corpus Mariae. Propter hoc appellatur ipsa terra Hevilath, in qua nascitur aurum optimum . Ipsa enim fuit ager ille, de quo dixerunt ad lsmael illi decem viri, Jerem. xli, 8 : Noli occidere nos : quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, ei olei, et mellis. Hi thesauri Christum significant, qui fuit frumentum in nativitate, hordeum in. vitae asperitate, oleum in passione quando petra quae Christus est, fundebat rivos olei Ecclesiae suae, sicut ipsa dicit de eo per Job, XXIX, 6 : fuit etiam mel in resurrectione.
Quodammodo deificata, quando a Dei Filio inhabitabatur. Nam sicut Christus portionem illius assumens in ea, infir- matus est usquequaque, sic et caro virginea divinum quid nobis ineffabile, et humanum excedens intellectum, ex divina omnipotentia mutuavit.
Mensa Christo praeparata, qui ex ea et in ea pascebatur. Ex ea. Unde Ambrosius :
Parvoque lacte pastus est
In ea. Unde, Cantic. ii, 16 : Qui pascitur Ulla, id est, inter manus Mariae, sicut exponit Bernardus. De hac mensa videtur Pater dixisse Filio, Eccli.XXIX, 33 : Transi, hospes, ei orna mensam, etc. Transi de sinu meo in uterum Mariae, et orna mensam istam. Mensa virginitas quae signatur in filiis, in quibus Christus pastus est, quam ornavit faecunditas et mirabiliter decoravit.
Filii Dei servitio ex tota mancipata, quando quodlibet ejus membrorum Christo famulabatur, pedes supportando, crura et tibiae sustinendo, venter bajulando, mammillae Iactando, manus nutriendo, ulnae amplexando, labia arridendo, os deosculando, lingua colloquendo, nares odorando, aures auscultando, oculi cernendo, caput adorando. Unde canitur in purificatione : " Virgo post partum quem genuit, adoravit, " et hujusmodi. Idem dicit Ambrosius.
Redemptionem mundi operata, quando portio ipsius a Dei Filio assumpta in cruce immolabatur, et ista portio pro peccatis totius mundi fuit hostia sufficiens, non tamen efficiens. Beatus Bernardus loquens de Christo crucifixo : " Haec hostia sicut sola prodesse potuit, sic sola suffecit. " Verumtamen de quibusdam dicit Psalmus xlviii, 7 et 8 : Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur, etc. Frater, id est, Christus, non redimit, etc. Ratione hujus redemptionis dicit beatus Bernardus de carne Mariae virginea : " 0 dives in omnes et super omnes
Maria, de cujus substantia pars assumpta, totius mundi suffecit solvere debita. Grandis in usus proprios remansit divitiarum copia, quarum assumptio redimere et restaurare potuit universa. Nec solum tunc operata est illa caro salutem mundi, vel redemptionem, sed et quotidie operatur : quia carne ejus et san- guine pascimur et potamur in Filii sacramento : quia caro matris et Filii una caro. " Unde, Genes.II, 24 : Erunt duo in carne una. Et ideo cum Filio potest ipsa dicere illud Joannis, VI, 56 : Caro mea vere est cibus, etc. Et forte propteI hoc dicit : Qui edunt me, adhuc esurient, etc. .