CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod tale aliquod bonum sit hominis in quantum homo est.
Quod autem tale aliquod bonum sit, princeps Peripateticorum. Aristoteles tali probavit ratione . ''Ex praehabitis enim oportet supponere, quod omne quod est, bonum aliquod appetit : et id quod sicut finem appetit, summun bonum et optimum est. Homo autem per omnia quae hominis sunt in quantum homo est, aliquod bonum probatur appetere. si ergo bonum uniuscujusque est quod unumquodque appetit per naturam, oportet quod illud bonum hominis sit in quantum homo est, quod per omnia quae hominis sunt et intendit et operatur. Omnia autem quae hominis sunt prout ad operationes humanas refertur, sunt ars, doctrina, actus, et electio. Est igitur bonum hominis in quantum est homo, quod arte et doctrina, actu et electione et intendit et operatur.
Quod enim ars omnis aliquod bonum operetur, Eustratius in commento probat tribus rationibus. Prima sumitur ex diffiultione artis supposita, quae est hoc quod dicit, quod nullus particeps rationis ignorat, quin ars sit collectio ex adinventis comprehensionibus exercitatis et probatis ad aliquem finem bonum eorum quae sunt in vita. Inventores enim artium homines sunt et utilitati propriae deservientes, artes invenerunt. Cum igitur bonum in vita in diffinitione artis ponatur, constat artem et intendere et operari bonum.
Secunda ratio est: Artes sunt sapientiae rationes, naturam imitantes, materiis exterioribus utentes, et his species et formas artificiales imponentes. Species autem talis exteriori materiae non imprimitur, nisi propter aliquod bonum in vita quod intendit artifex per artificiatum. Ars agitur per artificiatum aliquod bonum intendit et operatur. Dicitur autem ars sapientiae ratio hoc modo quo Aristoteles in sexto Ethicorum dicit , quod peritissimos circa unamquamque artem sapientes vocamus. Sapientis enim et periti idem est officium quod dicit Aristoteles,scilicet quod sapientis vel eruditi viri est de unoquoque prout res se habet reddere rationem : et ita ars quae rationes operum considerat, habet sapientiae rationem : propter quod artes mechanicae a Philosopho non sunt refutandas. sic enim Victorinus architectonicam tradit philosophice, Palladius agriculturam, Vegetius militarem, Rasis chirurgiam, et alii quidem Philosophi alias tradiderunt artes. Quod autem dicitur, naturam imitantes, ideo dicitur, quod usu perficiunt ad motum et operationem. Forma autem quae acquiritur ex usu ad modum naturalis formae movet ad actum, et non ex ratione. Hoc patet quod idiotae fere expertes rationis operantes aliquando melius habent, sicut patet in viellis et omnibus musicis instrumentis et agonisticis et aliis exercitiis quae idiotae perfecte adipiscuntur.
. Tertia ratio est, quod homo compositus est ex corpore et anima : et bonum hominis non est tantum bonum animae, sed etiam bonum corporis ad bonum ani-
ixiae relatum. Est enim corpus instrumentum animae : et sicut sine instrumento nullus adipiscitur quod vult, ita sine bono corporis anima bonum suum adipisci non potest, licet adeptum secundum
Stoicos sine corpore possit retinere. Bonum autem corporis cum ex multiplici causetur indigentia, compendio et ex multis oportet adipisci. Ut autem compendiose adipiscatur, ars exigitur : et cum multae sint indigentiae, varias oportet artes reperiri, ita. quod homo solus secundum seipsum non sufficit satisfacere omnibus indigentiis suis : propter quod Avicenna dicit, quod Vita hominis solita- rii pejor est quam esse possit : et Aristoteles dicit, quod homo solitarius sibi sufficiens vel melior homine est sicut Deus, vel bestia est : nullo enim indigens est Deus : bestia autem non multis indiget: homo autem est qui propter teneritatem complexionis multis indigEt Cum igitur artes propter indigentiam inventae sint, et indigentia omnis sit appetitus boni indigentiam illam supplentis, constat omnem artem boni alicujus esse operatricem : propter quod Aristoteles dicit in Ethicis in libro sexto , ''quod ars cum ratione factivum principium est : ut ex ratione habeat philosophiam : ex factivo autem habitu qui ex usu innascitur, naturae habet imitationem. Probatum igitur est universaliter, quod omnis ars bonum quoddam appetere videtur.
Nec videtur esse instantia, nisi in artibus maleficorum, sicut in necromantia, vel furativa, vel lenocinio, vel hujusmodi arte aliqua. Sed hoc citius solvitur distinguendo, quod aliud est quod facit ars, et aliud est quod facit artis abusus. Ars enim nihil facit nisi demonstrat malum quod sit et qualis et quantae potestatis. Malum secundum suiipsius rationem movet ad fugam. Et ideo eleganter dicit Boetius,quod " scientia mali bono deesse non potest, quia
non vitatur malum nisi cognitum.)) Concupiscentia autem ejus cui ars demonstravit malum, insurgit ad concupiscendum, quod non est ex vitio artis, sed ex vitio concupiscentis. Omnis igitur ars operatur bonum, licet abusus artis aliquando sit causa mali.