In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et a Jesu Christo. " Nota : Prius dixit de Spiritu sancto, hic vero subdit de Filio, cum tamen Spiritus sanctus procedat a Filio. Quia secundum Bedam, plura de Filio postea locuturus erat.
" Qui est testis fidelis, " id est, martyr. Psal. lxxxviii, 38 : Et testis in caelo fidelis. Fidelis autem fuit testis Patris, quia fidele testimonium de ipso perhibuit. Isa. lv, 4 : Ecce testem populis dedi eum. Item, testis suiipsius : quia veritatem quam docuit, operibus comprobavit. Joan. v, 36 : Opera quae ego facio, testimonium perhibent de me. Item, testis noster in die judicii : quia tunc verum testimonium dabit de nobis. Jerem. XXIX, 23 : Ego sum judex, et testis.
" Primogenitus mortuorum, " id est primus ad immortalitatem resurgens, et dignitate, et causalitate, et tempore secundum Augustinum : quod est contra illos qui desperabant de resurrectione. I ad Corinth. xv, 20: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Et infra, v. 51 : Omnes quidem resurgemus.
" Et princeps regum terrae, " id est, terrenarum potestatum secundum Glossam, potens eas removere : quod est contra illos qui dicunt, quod inferiora non curat. Job, XXII, 14 : Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat. i nfra, XIX, 16: Rex regum, et Dominus dominantium. Fuit ergo testis fidelis in morte, primogenitus mortuorum in resurrectione, princeps regum terrae in judicii exsecutione.
" Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. "
Hic describit Christum a multiplici effectu exhibito nobis.
Et primo, causam istorum effectuum ponit, ibi, " Qui dilexit nos. " Secundo, illos effectus subjungit, ibi, " Et lavit, etc."
Et ibi tanguntur tres effectus. Primus, quia nos a peccatis purgavit : " Et lavit nos. " Secundus, quod contra vitia fortes fecit, ibi, v. 6 : " Et fecit nos regnum. " Tertius, quod nos sanctificavit, ibi, " Et sacerdotes " fecit. Primus pertinet ad incipientes, secundus ad proficientes, tertius ad perfectos.