12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Solaris dum
volvitur orbita,
Votiva recurrunt festa,
In quibus et Domini
recitantur magnalia,
Et virginis
retractantur merita.
2. Gertrudis
pietate ineffabilis,
Tibi persolvimus
debita laudis,
Tu solita clementia
Adauge devotionis
incrementa.
3. Te clangat ergo
nostra vocula,
Tibi, o pia, reddat
famulamina,
A te exposcat
misericordiam,
Quam nescis
denegare cuiquam.
4. Tibi rite
psallimus, virgo,
Tibi laudes
referimus ex debito,
Quia, quotiens premimur
anxietatibus,
Ad te nobis fidus
patet recursus.
5. Mole criminum
premimur,
Debilitate inopiae
consumimur,
A te deposcimus
misereri,
Succurre nostro
defectui.
Ad Magnificat
A. Laudem demus Domino,
Virginis inquam filio,
Qui te, o sacratissima virgo,
Mundi resolutam ergastulo
In caeli bodie
relevavit palatio,
Ubi, precamur,
nostri memor esto.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Adoremus Christum regem,
Sponsumque sanctarum virgi-
num,
Qui beatam Gertrudem
Collocavit inter choros ange-
lorum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Hodiernae
sollemnitatis gaudia,
Quae nobis anni
reduxit orbita,
Pia recolamus devotione,
Virginis Gertrudis
utentes famulamine.
2. Generosa Christo virgo
Iustitiae vigebat zelo,
Sanctimoniae privilegio.
Caelestium autem
flagrabat desiderio.
3. Hac ergo pollens
maturitate morum
Quaesivit sibi aptare
virgineum sponsum,
Cum quo virginitatis
firmaret chirographum.
Responsoria.
1. Venerabilis
virgo Gertrudis,
Generositate
quidem nobilis,
Sanctitate
autem insignis,
Pietate laudatur
et est ineffabilis.
V. Dum adhuc tenerrima
teneretur aetate,
Morum sublimari
intendit perfectione.
2. Ubi pater
virginis gloriosus
Communis exitii
complevit planctus,
Hinc dolor nimium eius
praegravavit animum,
Quattuordecim enim
tantum erat annorum.
V. Matrem gaudebat superstitem,
Quo eius saltem praesentia
animam consolaretur pueri-
lem.
3. Igitur venerabilis
mater virginis
Hortatu Amandi praesulis
In ecclesiam propriae domus
transmutavit fastigia
Consecrandi gratia,
V. Unde sacrum
Sibi aptavit
velaminis signum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sacerdotalem virum
nomine Amandum,
Episcopatus quoque
honore praeditum,
Ad virginis matrem direxit
Dominus omnium.
2. Quem illa
suscipiens gaudenter
Intentionem mentis
ex ordine
patefecit fideliter.
3. Inde sacrum sibi mater
aptavit velaminis signum,
Placuitque regulari
vinculo subiugare animum.
Responsoria.
1. Quidam autem diabolica
fraude decepti
Virginis inardescunt amori
Et quaesierunt
eam rapere vi
Et tradere nuptui.
V. Ut autem mater defenderet
virginis abusionem,
Ems totondit
capitis caesariem.
2. Admonuit itaque
sacratissimam
mater virginem
Sacrae subire
consecrationis velamen
Et sic propositi
servare fidem,
At illa continuo
Iubentis paruit imperio.
V. Hortata est quoque eam
addere adhuc onus oneri,
Ut pondus regiminis
imponeret sibi.
3. Timens ergo sacratissima
virgo Gertrudis,
Ne forte in arrogantiae
incideret iactantiam,
Post multa
virtutum exercitia
Pastoralis regiminis
deposuit onera,
V. Quaerens ergo
Christo placere
Et libere per viam
salutis incedere.
In 3. Nocturno.
Antiphona.
1. Quadam autem die
Dum perseveraret
virgo in oratione,
Igneus globus mittitur
e caeli regione
Et obnixe videtur
virgini deservire.
2. Perlustravit enim
habitationem oratorii
Inde figitur laqueari,
Ubi nec datur defectui
Nec augetur
damno incendii.
3. Mirantur ergo
cuncti, qui aderant,
Et quis rei detur
exitus, exspectant
Et subito vident
in creatione virginis
Paulatim minui
integritatem luminis.
Responsoria.
1. Postquam igitur
virgo sacrata
Regiminis
expeditur sarcina,
Castigatione
maceratur voluntaria,
Ut sine offensionis mora
Ad aeterna
proficiscatur praemia.
V. Sciebat enim per dominicam
revelationem
Imminere sui corporis
resolutionem.
2. Gloriosa virgo
Christi Gertrudis
Post debita humanitatis
Ad regis regum
accersitur palatium,
Ubi ob perfectae
virtutis decursum
Immarcessibilis coronae
accepit bravium.
V. Angelorum
comitatu potitur
Atque cum digno tripudio
paradisum introfertur.
3. Virgo sacrata dum quaerit
copulari Cbristo,
Quodam praepeditur
offendiculo,
Quod et viriliter
vicit in Domino.
V. Australiorum
enim ducis iilius
Virginis inardescit
amoribus.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. O quam gloriosa es virgo,
Quae totius decoris
regnas cum Domino
Et adoptato
perfrueris thalamo,
O pia virgo.
2. In iubilo vocis
Pangamus Domino
cantica laudis,
Qui te ditavit
honore tanto,
O pia virgo.
3. Meliorem esse Domini
misericordiam super vitas,
Et orbis clamat diversitas,
Et tua testatur beatitudo,
O pia virgo.
4. Benedicant omnes angeli
Sanctique Domini Domino,
Quoniam te copulavit
eorum consortio,
O pia virgo.
5. Laudemus nomen Domini
In choro et organo,
Quia beneplacitum
est ei in te,
O pia virgo.
Ad Benedictus.
A. Virgo Christo amabilis,
In omnibus laudabilis,
Pietate ineffabilis,
Tu gaudium omnium
Ad te pie clamantium,
Exaudi nos supplices
In te semper sperantes.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Generosa virgo Gertrudis,
Supplicum semper
fidelissima consolatrix,
In te nobis portus salutis,
Ad te clamantes
exaudi, rogamus,
Et misericordiam,
quam de te praedicamus,
Pie sentiamus.