APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XIX.
De disciplina in gestu .
1. Circa disciplinam in gestu, qui " modus et figuratio membrorum corporis " dicitur , duplex est custodia adhibenda. " Prima est, ut unum membrum alterius officium non usurpet, aut eius ministerium sui admixtione confundat ". Si os loquitur, caput non agitetur, manus non moveatur, et sic de aliis, ut, dum alterum membrum operatur, alteram quietum omnino permaneat: aut, si opera eius necessaria illi esse cognoscitur, ad operandum ordinate moveatur.
2. " Secunda est custodia disciplinae in gestu, ut quodlibet membrum in eo quod facit, debitum modum teneat nec temperantiam limitem, aut honestatis formam excedat: hoc est, ut in paucis exemplis probemus , ridere sine apertione dentium; videre sine defixione oculorum ; loqui sine extensione manuum, sine contorsione labiorum, sine iactatione capitis, sine elevatione superciliorum; incedere sine modulatione gressuum, sine ventilatione brachiorum, sine gesticulatione scapularum: iacere sine deiectione membrorum: sedere sine alterutra superiectione pedum et sine alterutra accubatione laterum, sine divaricatione seu dilatatione orarium, sine extensione vel agitatione tibiarum "; nempe honestum et humilem Fratrem femori suram imponere vel pedes palam cancellare non decet. Arcendi sicut in publico, ita et in secreto sunt gestus inepti ; gestus denique Beligiosi debet esse humilis, severus et gravis. Est enim reprehensibilis gestus, si superbiam, si mollitiem, quae nunc per lascivam hilaritatem dissolvit, nunc per nimiam deiectionem infatuat, aut Bi etiam levitatem praetendat. Turpis in humilitatis professore superbia; foeda prorsus in humili habitu gesticulatio fastuosa; sic non est viri muliebrem habere mollitiem puerili levitate. Gravitatis modestia multam affert servata moribus honestatem, neglecta maculam et contemptum. Mortificata, secundum Apostolum , super terram membra gestus debent mortificatos habere.