DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

De triplici hac bonitate agit Doctor in 2. d. 7. et 40. sed diffusius hic, valde tamen utrobique cohaeret doctrina. Quod autem dicit dari posse actus bonos morales in infidelibus et fidelibus peccatoribus, id etiam docet in Reportati d. 2. q. 7. q. 1. et praeter alios docent ex professo contra Gregor. Arimin. Faber 1. 2. disp. 34. q. un. c. 4. et 5. et Vasq. 1. 2. disp. 191. et 192.

Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis, moralis, et gratuita sive meritoria vitae aeternae, sic actus potest esse tripliciter bonus, scilicet naturaliter, moraliter, meritorie vel gratuite. Primam bonitatem, scilicet naturalem, habet quilibet actus positivus, quia illa bonitas consequitur quamlibet entitatem inquantum ens, et etiam quemlibet actum, quantumcumque sit turpis moraliter et demeritorie, dummodo sit positivus, est bonus naturaliter. Probatio hujus, quia est quoddam ens, et inquantum ens est bonus et a Deo est, quia in ipso est omne bonum. Unde secundum Augustinum primo de doctrina Christiana, versus finem, Inquantum sumus, boni sumus ; et inquantum sumus, a Deo sumus. Hoc etiam modo intelligitur illud verbum Genesis primo, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et hoc modo intelligendo bonitatem, omnes actus fidelium et infidelium sunt boni, quia secundum hanc bonitatem a Deo sunt effective. Huic bonitati non opponitur aliqua malitia, sed non entitas rei tantum.

Alia est bonitas moralis, quae causatur ex proportione, sive compositione actus ad debitum objectum secundum debitas circumstantias, inter quas circumstantia finis est suprema, a quo et nomen accipit a fine, inquit Aristoteles 2. de Anima, si res digne debet appellari. Aliae autem circumstantiae sunt tempus, locus, modus et conditio personae, et caetera hujusmodi ; et haec bonitas est duplex, scilicet Ethicus et Ecclesiasticus. Actus Ethicus dicitur actus elicitus secundum rectum dictamen rationis cum omnibus circumstantiis debitis inesse actui: et isto modo potest tam fidelis quam infidelis elicere actum bonum moraliter, et per consequens in eliciendo non peccare mortaliter. Hoc probo statim, quia tam infidelis quam fidelis existens in peccato mortali, potest vestire nudum et orare Deum, secundum debitas circumstantias, propter finem debitum, ut causa pietatis, ut illius indigentia sublevetur: ergo facit propter bonum finem, quia facit propter hoc, ad quod ille actus ex natura sua est ordinatus, eo modo quo fecit Sanctus Martinus, quando chlamydem cum paupere dimidiavit, cum nondum esset fidelis et baptizatus, et ideo de congruo meruit gratiam, quod et fecit etiam Cornelius centurio, superius est allegatum: sed per peccatum mortale, si talia essent peccata mortalia, nec etiam per venialia meretur aliquis gratiam de congruo, imo potius demeretur: ergo non omnis actus fidelium in peccato mortali existentium et etiam infidelium, est peccatum mortale, cum faciant tales actus. Huic bonitati est malitia opposita, quando actus non transit super debitum objectum, vel sine debita, vel debitis circumstantiis causatur super objectum, quando est actus malus ex genere, sicut est adoratio idolorum, quia ibi non est proportio externa actus ad objectum tale, scilicet idola, quia nihil est divinitatis in eis, propter quod eis debeatur talis actus, scilicet adoratio. Additur autem, cum debita vel debilis circumstantiis, quando est peccatum ex aliqua circumstantia, vel ipsius finis, sicut quando quis dat eleemosynam propter vanam gloriam, non propter pauperis indigentiam, vel quando dat propter pauperis indigentiam, non tamem loco, et tempore, et modo, et personae debitae, tunc est peccatum ex circumstantiis, et si deficit ibi rectitudo, vel circumstantia necessaria ad actum, ad hoc ut sit mortalis, puta circumstantia finis, vel alia talis, est peccatum mortale in tali actu. Si autem contradictio vel rectitudo non necessario requisita, sed tantum congrua est peccatum veniale. Et ista rectitudine et circumstantia necessario requisita, vel non necessario requisita, potest tam infidelis quam fidelis privare actum, et sic uterque peccare mortaliter vel venialiter.

Antequam dicam de actu Ecclesiastico, qui magis requiritur ad solutionem principalis quaestionis, videndum est de tertia bonitate actus, quae est bonitas, qua Deus ex mera liberalitate voluntatis suae acceptat actum elicitum a potentia animae, scilicet voluntate eliciente vel imperante, informata charitate vel gratia gratum faciente, mediantibus Sacramentis, de potentia ordinata et lege communi, tanquam meritorium vitae aeternae; quia licet Deus posset quemlibet actum voluntatis acceptare de sua potentia absoluta sine omni gratia vel charitate, quia suam potentiam non alligavit Sacramentis, secundum Magistrum Sententiarum ex dictis Augustini in 4. d. 1. tamen de lege communi nullum acceptat actum tanquam dignum vita aeterna, nec per consequens aliquem salvat, sine gratia et charitate mediantibus Sacramentis. Probatur hoc, Extra de summa Trinit. et fide Catholica, cap. firmiter credimus sig. . Una vero, ubi dici tur quod nullus extra unitatem Ecclesiae Catholicae omnino salvatur quae perficitur a septem Sacramentis. Hanc bonitatem actus nullus infidelis, neque fidelis in peccato mortali existens habere potest. Probo statim, quia illius actus non acceptatur tanquam dignus praemio vitae aeternae, qui non potest habere bonitatem meritoriam vitaeaeternae : sed actus eliciti a talibus sunt hujusmodi; ergo, etc, Huic etiam bonitati malitia opposita est omnis actus, qui non elicitur ab anima informata charitate, quem Deus non acceptat tanquam ordinabilem ad vitam aeternam, et dignum caelesti praemio, ut dictum est de lege communi, sive sit bonus moraliter, sive in aliis mereatur, quia tantum tali acceptatione vitae aeternae acceptatur actus elicitus a potentia informata charitate, et ut elicitus ab habitu charitatis ; quod dico propter peccantes venialiter, et propter actus indifferentes, qui licet aliquando elicientur a potentia informata charitate, non tamen eliciuntur ab habitu charitatis, et per consequens non sunt actus meritorii, nec gratuiti.