CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(k) Ad argumenta pro opinione Aristotelis, etc. Nunc sunt argumenta pro opinione Philosophorum, solvenda.
Ad primum argumentum , respondet Doctor ibi: Ad argumenta pro opinione Aristotelis. Ad primum dico, etc. Doctor concedit majorem, scilicet quod omni activo, etc. loquendo semper de activo totali, sed negat minorem, scilicet quod intellectus agens sit activus, ut comparatur ad omnia intelligibilia , intelligendo de activo totali. Nam ad cognitionem objecti requiruntur duae causae partiales integrantes unam totalem, ut subtiliter declarat Doctor infra, distinct. 3. quaest. 1. et 9. et in Quodlib. quaest. 15. et sic quamvis intellectus agens possit esse partialis causa respectu cujuscumque cognitionis, cognitio tamen haberi non potest nisi objectum intelligibile concurrat, ut alia causa partialis ; modo essentia divina est objectum mere voluntarium, ut probat Doctor quaest. 14. Quodlib. Et quod hic dicit de intellectu agente, quod competit sibi actio respectu cognitionis : An sibi hoc competat, vel intellectui possibili, vide in quaest. 15.
(1) Ad confirmationem rationis dico, etc. Hic Doctor dicit, quod natura potest capi dupliciter. Primo, ut est principium motus et quietis, sicut describitur 2. Physic. text. coram. 3. Est, inquit, natura principium alicujus, et causa movendi et quiescendi in eo, in quo est principium et per se et non secundum accidens ; haec ibi. Secundo, ut distinguitur contra agens a proposito, quod est agens liberum, ut patet 2. Physic. Si primo modo accipiatur naturale principium intrinsecum passivo, ista propositio est falsa, scilicet quod omni passivo naturali, id est, quod inclinatur naturaliter ad aliquam perfectionem, correspondet principium naturale intrinsecum. Nam materia prima est passivum naturale, quia inclinatur naturaliter ad omnem formam substantialem, et tamen in tali materia, non est principium naturale intrinsecum productivum formae substantialis, ut patet ex Doctore in 3. distinct. 18. Si etiam accipiatur principium naturale, ut distinguitur contra principium activum liberum, sive sit intrinsecum passivo, sive sit extrinsecum, adhuc ista major est falsa, scilicet quod omni passivo naturali, id est naturaliter inclinato ad aliquam perfectionem, correspondeat aliquod principium naturale activum, accipiendo naturale activum pro activo creato. Nam anima intellectiva naturaliter inclinatur ad claram visionem Dei et fruitionem ejusdem, et ad cognitionem abstractivam distinctam Deitatis, et ad omnem habitum perficientem ipsam, cujusmodi sunt habitus infusi, qui sunt valde perfectiores acquisitis, et tamen nullum istorum potest causari ab agente naturali creato. Si vero intelligatur sic de principio activo naturali, puta quod est ens in natura, concedit Doctor quod omni principio naturali passivo, respectu cujuscumque perfectionis ad quam inclinatur, correspondet aliquod activum in natura, id est in tota coordinatione entium, et tale erit Deus.
Sed in ista littera occurrunt duae parvae difficultates. Prima, quia Doctor hic videtur exponere Aristotelem 2. Physicor. ubi dicit quod Natura est principium motus et quietis, quod ipsa natura dicatur de principio activo intrinseco, et tamen in 2. distinct. 18. exponit dictum Aristotelis sic, quod natura quae est principium motus et quietis, dicitur de principio passivo, quod scilicet habet naturalem inclinationem ad motum et quietem, ut patet de gravi, quod naturaliter inclinatur ad motum et ad quietem respectu centri.
Dico, quod quamvis natura sic definita ab Aristotele dicatur de principio passivo, non negat tamen, quin etiam possit dici de principio activo.
Dico ultra, quod hic Doctor non intendit exponere Aristotelem, sed intendit tantum loqui de principio activo naturali intrinseco, quodcumque sit illud, sicut dicimus quod gravia non tantum dicuntur entia naturalia, quia habent naturalem inclinationem ad motum et quietem, sed etiam quia habent principium intrinsecum sui motus et quietis, ut gravitas ipsa, ut patet a Doctore in 2. distinct. 2. in illa quaestione : An Angelus possit se movere. Accidit ergo in principio naturali passivo habere in se principium sui motus, ut patet de medico sanante se.
Secunda difficultas est in hoc, quod dicit quod passivo naturali respectu cujuscumque perfectionis ad quam naturaliter inclinatur, correspondet activum naturale, ut distinguitur contra agens a proposito, et sic ex responsione concedit quod tali passivo respectu perfectionis supernaturalis, correspondet principium supernaturale activum ; et hoc est falsum, quia tale activum supernaturale non distinguitur contra agens a proposito. Imo est tantum agens a proposito respectu eorum quae fiunt ad extra, ut innuit Doctor in multis locis.
Dico primo, quod Doctor non dicit sic absolute, quod cuicumque passivo naturali correspondeat activum naturale, ut distinguitur contra agens a proposito, sed quod sibi correspondet, saltem aliquod agens, quod dicitur ens naturale, id est ens in natura sive in tota coordinatione entium.
Posset etiam dici agens naturale, ut distinguitur contra agens a proposito, accipiendo agens naturale pro eo quod supplet vicem agentis naturalis, et sic Deitas ipsa (si sibi non repugnaret agere ad extra naturaliter) ageret in intellectu creato claram visionem sui et fruitionem ejusdem. Et quia voluntas divina supplet vicem hujusmodi agentis, hoc modo potest dici agens naturale, licet mere libere agat. Et quod hoc non sit incongruum dicere, patet idem in simili a Doctore in 14. quaest. Quodl. et aliqualiter in 15.
(m) Cum probatur major, etc. Dicit Doctor quod licet potentia passiva animae nostrae non possit complete reduci ad actum nisi per agens supernaturale, puta ad beatitudinem vel ad aliquod supernaturale, potest tamen disponi ad ipsum actum. Si Doctor intelligat,quod ipsa anima vel aliquod agens naturale possit causare aliquam dispositionem ad claram visionem Dei, vel ad distinctam cognitionem abstraetivam Dei, vel ad quodcumque aliud supernaturale, sic quod talis dispositio sit ex natura rei, non credo esse verum, nam Doclor sibi contradiceret. Dico ergo, quod loquendo de dispositione, quae est ex determinatione agentis supernaturalis, talis dispositio potest causari ab agente naturali, ut patet, quia Deus ordinavit attritionem esse dispositionem ad gratiam; talis attritio potest causari ab anima ex puris naturalibus , ut patet a Doctore in 4 dist. 14. quasi. 2. Et quando Doctor loquitur, quod dispositio ad actum supernaturalem potest causari ab agente naturali, debet intelligi tantum de dispositione quae est ex sola determinatione agentis supernaturalis, de qua dispositione patet a Doctore in 1. dist. 17. et in 4. distinct. 1. quaest. 1. et quaest. 4. et dist. 14. et alibi saepe.
(n) Si autem objiciatur, quod illud vilificat, etc. Dicit Doctor quod si felicitas nostra consisteret in speculatione illa suprema, quam posuit Aristoteles 10. Ethicorum, cap. 10. non diceret Theologus naturam deficere in necessariis, quia certum est, quod illa potest haberi a nobis. Sed quia ponimus aliam eminentiorem posse naturaliter recipi, ergo in hoc magis dignificatur natura quam in oppositum, et sic satis patet ista littera.
Hic quidam volunt reprehendere Doctorem dicentes sibiipsi contradicere, quia in 4. d. 49. subtiliter probat, quod homo ex puris naturalibus non potest attingere felicitatem ad quam ordinatur. Et hic dicit, quod illa felicitas eminentior potest naturaliter recipi.
Dico, quod in materia de beatitudine, loquitur de principio activo naturali, hic vero loquitur de principio passivo naturali. Cum dicit naturaliter potest recipi, id est, est perfectio, ad quam ipsa anima est in potentia naturali receptiva.
(o) Illud autem quod additur de 2. Caeli, text. com. 50. scilicet quod natura minus deficit in nobilioribus , secundum aliam translationem : Dicimus (inquit) quod extra rationem est, ut natura ponat stellas motas, et non dedit eisinstrumentum motus, natura autem nihil ponit otiose sine causa, et impossibile est ut natura esset ingeniata in animalibus, et dimisisset haec corpora habentia vitales dispositiones, et abstulisset eis ea per quae possent moveri per se, id est, ab intrinseco, et removit eas a rebus habentibus instrumentum motus : haec ibi. Et text. com. 59. secundum aliam translationem : Et jam declaravimus (inquit) quod stellae non moventur omnino per se, et quod natura nihil facit otiosum et sine fine; recte ergo fecit ea quae non moventur figura immobili omnino, stella autem non movetur, quia nihil habet ex instrumentis motus : haec ibi. Si ergo natura inferior anima, potest naturaliter attingere perfectionem ad quam ordinatur, multo magis anima, cum sit perfectior, poterit attingere naturaliter ad omnem perfectionem ad quam ordinatur.
Dicit Doctor quod Philosophus loquitur ibi de organis correspondentibus potentiae motivae. Nam si natura dedisset stellis potentiam motivam respectu motus progressivi, etiam dedisset eis organa per quae stellae possent moveri motu progressivo. Si enim naturae inferiori dedit potentiam motivam et organa necessaria ad motum progressivum, multo magis dedisset stellis, si eis dedisset potentiam motivam, cum natura minus deficiat in nobilioribus, secundum Philosophum, ubi supra. Et quod dicit in non orbatis, dico quod licet natura multis animalibus imperfectis dederit potentiam motivam, tamen propter eorum imperfectionem non dedit organa. Sequitur : Sed in proposito, dico quod data est homini potentia, sed non organica, cum intellectus non sit potentia organica ; non tamen sunt naturaliter data omnia alia, praeter potentiam concurrentem ad actum, id est licet anima habeat potentiam ad actum, non tamen habet omnia requisita ad illum, quia ad actum requiritur etiam objectum, ut supra dixi. (p) Aliter tamen posset dici. Sensus hujus litterae est, quod sumendo potentiam passivam, ut refertur correlative ad activam, sic activa est naturalis: sed quando comparatur ad actum receptum a potentia activa, tunc non refertur correlative, et per consequens non est necessarium sibi correspondere potentiam activam naturalem. Quia ergo ista potentia passiva dicitur naturalis respectu actus, quia ipsum recipit naturaliter, et non dicitur naturalis respectu agentis, ideo non sequitur, quod si potentia passiva sit naturalis, quod etiam activa sibi correspondens sit naturalis.
(q) Posset autem tertio modo facilius dici ad minorem. Quando dicebatur, quod intellectus possibilis est receptivus omnis intellectionis, dicit Doctor quod licet intellectus absolute sumptus, sit naturaliter receptivus intellectionis supernaturalis, non tamen pro statu isto ; quia pro statu isto tantum recipit cognitionem sensibilium et contentorum in eis essentialiter vel virtualiter, ut infra patebit dist. 3. q. 1. 2. et 3.
Nota tamen, quod quando dicit Doctor, pro statu isto non potest recipere, etc. debet intelligi semper accipiendo statum istum, ut status iste accipitur pro stabili permanentia legibus divinae sapientiae firmato, quibus legibus stabilitum est, quod intellectus noster non intelligat pro statu isto, nisi illa quorum species relucent in phantasmate, et hoc sive propter paenam originalis peccati, sive propter naturalem concordiam potentiarum animae in operando, ut dicit Doctor infra distinctione 3. quaest. 3.
Si dicatur : Nonne Deus potest infundere homini existenti in isto mundo notitiam distinctam Deitatis?
Dico quod sic Sed tunc intellectus non diceretur recipere ut in statu isto, quia, ut in statu isto recipit mediantibus phantasmatibus, et de hoc vide Doctorem in 2. dist. 11. Et sic patet solutio ad primum argumentum.