IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Probat Angelum non intelligere per suam substantiam, quia sequeretur esse infinitam, (cum infinita syncategorematice intelligat) sed per intellectiones accidentales, quod tripliciter probat, de quo primo d. 2. q. 2. num. 30. et 2. d. 3. q. 9. et 10. et 3. d. 14. q. 2.
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. 3. q. 9. 10. probatur, quod non repugnat intellectui Angeli distincte intelligere quodcumque intelligibile, etiamsi intelligibilia possunt esse infinita et alterius rationis, etiam adeo disparata, quod nullum eorum est principium cognoscendi alterum. Nam istis positis ex parte intelligibilis, non invenitur repugnantia ex parte intellectus, quin possit omnia ista, seu quodlibet istorum distincte et perfecte intelligere.
Sed repugnantia (p) est, quod intellectus Angeli per unicum actum intelligendi distincte intelligat illa, si essent infinita disparata, modo praedicto ; ergo non repugnat illi intellectui habere intellectionem aliam et aliam realiter, licet repugnet substantiae ejus esse aliam et aliam realiter; ergo non omne intelligere possibile illi intellectui, potest esse idem illi substantiae; ergo est accidens.
Assumpta videntur plana, praeter illud, scilicet quod unicae intellectioni finitae repugnet, quod ipsa possit esse distincte infinitorum objectorum disparatorum. Hanc probo tripliciter : Primo, ex finitate intellectionis in se. Secundo, ex finitate intellectus angelici. Tertio, ex finitate essentiae Angeli.
Ex primo probatur dupliciter, primo sic : intelligere unicum, si esset infinitorum objectorum disparatorum, includeret in se eminenter perfectiones infinitarum intellectionum, quae natae sunt haberi respectu illorum objectorum; non autem posset illa eminenter continere in se, nisi esset infinitum intensive: quod patet, quia ubi illae interiectiones essent secundum proprias rationes, ibi esset infinitas perfectionis alterius rationis, propter objecta, quae posita sunt infinita disparata ; ergo ubi sunt modo eminentiori, ibi oportet quod sit aliqua infinitas, non extensiva, quia illam tollit unitas hujus in quo continetur, ergo intensiva. Secundo sic : Omne intelligere finitum determinatur ad certum intelligibile, vel ad aliqua certa intelligibilia, ita quod sibi ex se repugnat, quod sit aliorum ab illis, vel ab illo ; sed istud intelligere, si poneretur in Angelo respectu infinitorum intelligibilium disparatorum, si essent, non sic determinaretur: ergo non esset finitum.
Secundo probatur (q), ex parte intellectus Angeli sic : Quorum potest esse unum intelligere, illa possunt simul intelligi; sed intellectus finitus non potest distincte simul intelligere infinita objecta disparata, quia majoris virtutis est distincte intelligere plura disparata simul quam pauca: ergo simul intelligere distincte infinita disparata, est virtutis infinitae intensive.
Ad istam tamen propositionem respondetur, quod intelligere non est perfectius, quia plurium, nam intellectio collativa lapidis ad lignum, non est perfectior cognitione absoluta lapidis, et tamen intellectio illa comparativa lapidis includit intellectionem plurium, quia comparatorum. Haec responsio supponit falsum, ex cujus improbatione patet propositum nostrum: non enim potest intellectus habere intellectionem comparativam lapidis ad lignum, nisi habeat rationes cognoscendi utrumque objectum: intellectio autem absoluta unius illorum potest haberi per rationem propriam unius solius tantum: ergo intellectio comparativa requirit necessario perfectionem majorem in formali principio intelligendi, quam intellectio ejus absoluta: effectus autem non majorem perfectionem requirit in causa, nisi in effectu sit major perfectio, saltem in effectibus ejusdem rationis: ergo, etc. Tertio probatur (r) dupliciter ex parte objecti, sive rationis intelligendi. Primo sic : una intellectio requirit unam rationem intelligendi objectivam formalem, et unum objectum primum, quia si plura sint objecta prima, numerabuntur intellectiones secundum numerum illorum objectorum, sicut mensurata numerantur mensuris numerati, propter dependentiam actualem: ergo istius intellectionis unicae oporteret dare unum objectum cognitum, et unam rationem intelligendi formalem: non potest autem esse aliqua alia, quam essentia Angeli intelligentis: illa enim, ut patet, in intellectione sui est primum objectum, et prima ratio intelligendi, et si non sit similiter in intellectione cujuscumque alterius, dabis plura prima objecta: ergo potest concedere plures intellectiones, vel oportet ponere, quod essentia ejus sit primum objectum, et formalis ratio intelligendi quodcumque quod potest intelligi ab ipso; sed consequens est falsum propter duo : Primo, quia aliquod ens infinitum est intelligibile ab isto intellectu: nullum autem finitum potest esse prima ratio intelligendi infinitum objectum perfecte. Secundo, quia nihil potest esse ratio cognoscendi plura alterius rationis, nisi eminenter contineat in se omnia illa secundum cognoscibilitatem, et per consequens secundum entitatem ; ergo nihil potest esse principium cognoscendi infinita disparata, si essent, nisi eminenter in se contineat illa ; ergo essentia Angeli cum sit finita, non potest esse ratio cognoscendi talia infinita omnia. Sic ergo supposita tam finitate intellectionis Angelicae, quam intellectus ejusdem et essentiae, et hoc ex dist. 2. primi q. de unitate Dei, sequitur, quod in Angelo potest esse aliud et aliud intelligere realiter, et non nisi unica substantia: ergo ejus intelligere non est idem suae essentiae: ergo est accidens.
Tertia propositio (s) est concessa ab Avicenna, ut patet secundum modum ponendi ipsius ibidem, 9. Metaph. c. 4. et tamen hoc potest declarari, quia natura mere intellectualis nihil producit nisi intelligendo et volendo, seu per actum intellectus vel voluntatis, vel alterum, vel utrumque, non curo. Unde etiam persona divina nihil producit ad intra vel extra, sine actu istarum potentiarum: si enim natura, ut est prior intellectu, esset principium producendi personam, esset in divinis aliqua persona producta prior Verbo, et sic quatuor.
Si etiam (t) ponatur in Angelo aliqua potentia tertia executiva, et alia ab intellectu et voluntate, hoc non impedit propositum, quia per illam nihil potest produci, nisi in virtute intellectus et voluntatis, pro eo quod omne per se agens agit propter finem quem cognoscit, vel inquantum dirigitur a cognoscente, et ita omne principium per se activum, quod non est cognitivum, videtur dirigi in actione sua a principio cognitivo: saltem hoc planum est, quod illa tertia potentia, (si esset) esset subordinata in agendo intellectui et voluntati, et sic non posset per ipsam aliquid produci sine actu voluntatis, vel intellectus, et stat ratio.
Ad rationes (u) pro opinione Avicennae. Ad primam, illa propositio : A principio omnino uno" non possunt esse immediate plura, falsa est, si intelligatur de omnino uno in re. Sufficit enim in agente per intellectum et voluntatem distinctio cognitorum sive distincta cognitio plurium, ad hoc quod plura immediate producantur ab ipso, et ita sufficit hic, si illa cognitio est substantia cognoscentis, et per consequens non numerata ; secus si non est substantia operantis, sed est accidens et numerata.
Ad secundam rationem dicendum, quod propositio Philosophi vera est in illis, ubi non repugnat naturae communicari a simili in specie; sed non quodcumque perfectum in specie posset communicare naturam, quia ipsa natura non est communicabilis extra, ab aliquo simili in specie. Et si arguas, saltem illa erunt perfectiora, quae possunt communicare suam speciem, quam quae non possunt, respondeo, quod imo in proposito imperfectiora, quia propter perfectionem naturae est, quod non potest communicari, nisi ab agente perfectissimo, et modo communicandi convenienti soli primo agenti; perfectius est autem habere talem naturam sic perfectam, quae propter sui perfectionem non potest produci, nisi ab ipso Deo immediate, quam habere naturam possibilem communicari a natura creata propter sui imperfectionem.