IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit per optimam doctrinam argumenta posita in initio quaestionis, quae tangunt varia principia doctrinalia, ut noto in margine.
Ad argumenta (d). Ad primum dico quod infinitum non est componibile ut pars, quia parte totum est perfectius, infinito nihil est perfectius. Infinitum tamen est unibile, id est, potest terminare dependentiam alterius ad ipsum.
Et cum additur ibi (e), quod infinito non potest fieri additio, igitur nec unio. Respondeo, infinitum non habet in se quodcumque ens formaliter, sed virtualiter vel eminenter, et ita Verbum eo modo quo non habet in se naturam humanam, illa potest sibi addi, hoc est, quod formaliter talis natura dependeat ad Verbum. Ut autem (b) est in Verbo eminenter vel virtualiter, non dependet sic ad Verbum, quia sic non habet entitatem dependentem.
Ad secundum (g), conceditur proportio, id est, determinata habitudo non quantitativa, qualis dicitur esse dupli ad dimidium, nec quanti ad quantum, sed qualis dicitur esse generaliter passivi ad activum, et e converso activi ad passivum, vel actus ad potentiam. Natura autem humana possibilis est dependere respectu personae divinae, dependentia aliqua speciali, et ista dependentia est sufficiens proportio ad talem unionem.
Ad tertium (h), dico quod contraria, non quia diversa, id est, in nulla convenientia, ideo sunt incompossibilia ; nam hoc modo, diversa genere sunt magis diversa quam contraria: sed quia in illis est repugnant tia, licet in multis conveniant, qua-Iis repugnantia non est in illis, quae in nullo vel in paucis conveniunt. Natura igitur divina et humana, licet sint magis diversa quam contraria, non tamen magis repugnantia. Exemplum, superficies et albedo magis sunt diversa quam album et nigrum, et tamen superficies potest esse alba, non tamen album potest esse nigrum formaliter, vel e converso, propter eorum repugnantiam formalem.
Ad quartum (i) dico quod incarnationi actioni correspondet aliquae passio, ex quo est actio transiens ; sed ista passio non significatur per hoc quod est incarnari proprie loquendo, sed per hoc quod est uniri vel assumi. Nam ista actio ut transit in objectum, transit in naturam humanam, non in Verbum, et ideo illud quod correspondet sibi ex parte naturae humanae est passio ; licet igitur vocaliter et Grammatice, incarnari videatur significare passionem hujus actionis incuruare, tamen realiter significavit per hoc, quod est uniri vel assumi) et concedo quod natura assumpta patitur, et est in potentia.
Ad illud speciale (k) ex parte naturae assumptae dico, quod non eodem completive est natura humana per se existens, et personata personalitate creata, quia dictum fuit in 3. art. quod non est personata ultimate aliquo positivo ; per se autem existit existentia positiva creata, loquendo de propria existentia naturae.
Ad primam probationem (1) istius assumpti, cum dicitur quod illius existentia est per se existentia, concedo, secundum quod per se existere distinguitur contra inesse, quod conveniat accidenti. Cum assumitur, quod per se existentia in natura intellectuali est personalitas, nego universaliter accipiendo per se, ut prius, ut scilicet distinguitur contra inesse alii, quia ad personalitatem requiritur ultima solitudo, sive negatio dependentiae actualis et aptitudinalis ad personam alterius naturae ; non autem omne quod per se existit primo modo, ut distinguitur contra accidens, oportet per se existere secundo modo.
Ad secundam patet, quod natura creata est haec aliquo positivo, non eodem formaliter entitati naturae, quia repugnantia ad dividi non competit naturae creatae, nisi per aliquam entitatem positivam ; non sic autem ultra entitatem illam positivam singularitatis oportet ponere aliquam aliam positivam personalitatis.
Ad aliud (m), qui diceret personam tantum differre ratione ah essentia, haberet contra se illud argumentum, sed aliqua distinctio posita est naturae et proprietatis, ut patet dist. 2. primi. Si tamen poneretur primum, adhuc posset responderi ad argumentum illud per fallaciam amphibologiae ; quaere in d. 26. primi lib. de personis absolutis.