An haec sit una, album est musicum
Vide citalos quaest. antec.
Quod non videtur ; quia musicum praedicatur de albo ratione tertii, ut Socratis, vel Platonis; idem est ergo, ac si diceretur, Socrates qui est albus, est musicus ; sed Aristoteles vult quod haec sit plures, Socrates qui est albus, est musicus, quia dicit in littera: Quando duo accipiuntur, quorum unum praedicatur de altero per accidens, vel ambo de tertio per accidens, ex his non fit unum.
Item, tot compositiones implicitae, sunt haec, Album est musicum, sicut haec, Socrates est albus musicus ; sed propter compositiones implicitas hic est propositio plures, Socrates est albus musicus ; ergo et haec erit plures, Album est musicum, nam cum dicitur, Album est musicum, duae sunt implicitae compositiones, Socrates est albus, qui est musicus, et eaedem compositiones sunt implicitae : haec, Socrates est albus musicus. Assumptum patet: nam cum dico, album est musicum, dico illud cui inest musicum esse, album est virtute sermonis.
Ad oppositum, propositio est una, in qua praedicatur unum de uno ; eadem autem unitas extremi sufficit ab subjectum, quae ad praedicatum: sed haec est una, Socrates est musicus, et haec similiter, Socrates est albus ; ergo hoc album est musicum.