REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Gratiam non esse medium necessitatis vel congruitatis ad assumptionem naturae. Primo quia personatio propria foret prior gratia et omni accidente. Secundo, personatio convenit naturae per se. Tertio, Christus habet plenitudinem gratiae, quia unigenitus Patris, non e con tra.
Tertius articulus est, si est medium extrinsecum , ut gratia ? dicitur quod est medium congruentiae, sed non necessitatis, quia magis est elevari ad subsistentiam divinam, quam ad operationem meritoriam, et gratia est medium operandi meritorie, et etiam fruendi ; igitur congruum est quod gratia sit medium elevandi naturam ad subsistentiam divinam.
Sed non videtur mihi quod sit medium congruentiae, vel necessitatis, quia natura si sibi dimitteretur, nata est personari immediate sine omni accidente ; igitur sic immediate personatur in natura divina sine omni accidente mediante, aliter enim non immediate suppleret vicem suppositi naturae humanae.
Item, ista natura humana in primo instanti fuit assumpta, in. quo potuit assumi ; igitur non prius potuit assumi, quam assumebatur I igitur non prius dabatur sibi gratia quam assumebatur, quia in priori, illo, in quo daretur sibi habitus, per sonaretur propria personalitate, vel personalitate divina.
Item, magis congruum est quod non detur gratia tanta, antequam assumatur, quia si fuisset, antequam assumeretur, in illo priori esset mere creatura, et non est congruum quod alicui mere creaturae daretur tanta gratia ; igitur magis congruum est quod personalitas sit medium tantae gratiae, quam quod prius detur sibi talis gratia.
Ad principale dictum est prius, quod assumit carnem mediante anima intellectiva, et remotius assumit carnem, quam totum mediante anima.
Ad aliud, non sequitur, pars est prior toto, igitur prius assumitur, quia nunquam ex prioritate aliquorum inter se potest argui esse prius respectu termini, nisi id esset prius respectu termini, quod est prius, comparando illa inter se. Licet igitur pars sit prior toto, comparando partem ad totum, non tamen respectu hujus tertii, quod est assumi, quia lotum primo est assumptum, et per se, et pars non nisi per accidens, inquantum aliquid totius.
Ad aliud, cum dicitur, prius est, a quo non convertitur subsistendi consequentia, dico quod sequitur, pars assumitur, igitur totum assumitur, et e contra. Vel esto quod pars esset prius secundum consequentiam, non tamen oportet quod sit prius secundum causalitatem, ideo licet sequatur, aer, igitur calidus, ignis, igitur calidus, et non convertitur, tamen tam ignis quam aer sunt prius simpliciter quam calor, et propter hoc dictum est quod pars non assumitur nisi per accidens.
Ad aliud, dico quod in morte dimisit veram vitam, et per consequens separatio fuit animae a corpore. Et cum dicitur quod primo assumpsit, nunquam dimisit, dico secundum Damascenum 77. cap. ubi prius, non dimisit naturam in partibus, quia eo modo natura erat in triduo in partibus, hoc autem non est secundum esse totius primo.
Ad aliud, dicitur quod gratia proprie dicitur gratuita voluntas Dei, secundum quod est ex mera liberalitate, ut distinguitur contra operationes communes, et ut datur absque dispositione acquisita per actus recipientis, quia Deus non dicitur movere caelum per gratiam, nec cum tribuit praemium pro meritis secundum justitiam distributivam. Et quia natura assumpta non potuit se disponere ad hoc, quod Deus ex congruo daret sibi tantam gratiam, nec etiam illud fuit secundum operationes communes Dei, ideo dicitur summa gratia assumi natura humana, quia inter omnia alia illud excedit magis quantum ad actum primum ; tamen habitus iste datus sequeretur ordine naturae assumptionem.
Ad rationes alterius opinionis, dico quod non sequitur, non potest ex se elevari ad operationem talem, qualis est gratuita, vel frui ; igitur natura ex se non potest esse disposita, ut sit assumptibilis a supposito divino, quia operari gratuite est actus secundus, et debet esse ipsius operantis, sed assumi pertinet ad actum primum supernaturalem ipsius naturae, et est ipsius assumentis ; nunc autem licet operans supernaturaliter non possit esse ex se sufficienter dispositum, tamen sic, ut recipiat actum primum supernaturalem ; aliter enim est processus in infinitum in recipiendo unum mediante alio, nisi detur status, ubi natura ex se est sufficienter disposita ad hoc quod recipiat actum primum supernaturalem.