Magis autem # dicuntur # restat autem ostendere quo modo deus infinitus dicatur, eius unitate probata.
Virtutem # dicitur # ut hoc sit ei esse esse infinitum quod # esset # esse autem divinum # nec forma sua est # cum sit immaterialis,# item. Quamvis infinitum quod privative dicitur et in imperfectionem sonat, secundum philosophum in tertio phis., sit cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid extra accipere, secundum tamen quod nunc accipimus infinitum per viam perfectionis, oportet infinitum esse extra quod nihil est accipere. Nihil autem est accipere extra deum, nam impossibile est aliud esse necesse esse per se / ipsum / praeter ipsum, nec est possibile aliquid fore possibile esse nisi habens esse ab eo quod per se necesse est esse, ut ex supra dictis patet. Nihil igitur potest esse quod non sit ab ipso. Quod autem ab ipso est, in ipso continetur perfectius quam sit in seipso, ut ex supra dictis patet. Extra ipsum igitur deum nihil accipi potest. Est igitur infinitus.
Infinit- # abs- # participat # ergo quod nullo modo perfectius habere potest habere # et perfectione absolutum,# sua # et perfectione absoluta. Amplius. Omni finito potest aliquid maius cogitari per intellectum,/ nam intellectus,/ ex quo declaratur quod intellectus noster habet quandam infinitatem respectu sui intelligibilis. Intelligibile autem est res. Omni autem potentiae respondet suus actus, cum potentia ad actum dicatur. Omni igitur potentiae / cum igitur intelligibile sit actus et perfectio intellectus, oportet ponere aliquam rem intelligibilem infinitam. Infiniti autem principium non potest esse aliquid finitum, cum nihil agat ultra seipsum.
Oportet autem omne aliud quod est praeter deum, ab ipso esse. Est igitur ipse infinitus.
Cum nihil sit nisi ab ipso # oportet # in- # inquantum actu est, unde oportet quod secundum modum illum sit actus quo habet virtutem ad agendum # infinitam #