Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fides christiana catholica nominari non debeat, quia cognitio debet esse cognoscibili proportionata. Non enim quidlibet modo cognoscitur. Sed fides est cognitio dei, qui neque est universalis neque particularis, ut Augustinus dicit in libro de trinitate. Ergo nec fides debet universalis dici.
Praeterea. De singularibus non potest esse nisi singularis cognitio.
Sed fide quaedam singularia facta tenemus, ut passionem christi, resurrectionem et huiusmodi. Ergo fides non debet dici universalis.
Praeterea, ab eo quod est commune multis non debet proprium nomen alicui eorum imponi, cum nomen causa innotescendae rei imponatur.
Sed quaelibet traditio vel secta proponit ea quae tradit ut universaliter ab omnibus credenda vel observanda et ut universaliter vera.
Ergo non debet fides christiana specialiter catholica dici.
Praeterea, idolatria ad omnes mundi angulos pervenit. Sed christiana fides nondum invenitur ad omnes mundi fines pervenisse, cum aliqui barbari sint, qui fidem christi non cognoscant. Ergo idolatriae secta magis debet dici catholica quam christiana fides.
Praeterea, quod non convenit omnibus, non potest dici universale.
Sed fides christiana a multis non recipitur. Ergo inconvenienter catholica vel universalis dicitur.
Sed contra est quod dicit Augustinus in libro de vera religione: tenenda est nobis christiana religio et eius ecclesiae communicatio, quae catholica est et catholica nominatur non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis.
Praeterea, universale et commune idem esse videtur. Sed fides christiana ab apostolo communis fides dicitur, ut patet Tit. 1: tito dilecto filio secundum communem fidem etc.. Ergo convenienter potest dici universalis vel catholica.
Praeterea, illud, quod universaliter omnibus proponitur, maxime debet dici universale. Sed fides christiana omnibus proponitur, ut patet Matth. Ultimo: docete omnes gentes etc.. Ergo ipsa merito debet dici catholica vel universalis.
Responsio. Dicendum quod fides sicut et quaelibet alia cognitio duplicem habet materiam, scilicet in qua, id est ipsos credentes, et de qua, id est res creditas, et ex parte utriusque materiae fides christiana catholica dici potest.
Ex parte quidem credentium, quia illam fidem veram asserit apostolus Rom. 3, quae est testificata a lege et prophetis. Cum autem prophetarum tempore diversae gentes diversorum deorum cultibus insisterent, solus autem populus Israel deo vero cultum debitum exhiberet, et sic non esset una universalis religio, praedixit per eos spiritus sanctus cultum veri dei ab omnibus esse assumendum. Unde dicitur Is. 45: mihi curvabitur omne genu et confitebitur omnis lingua; quod quidem per christianam fidem et religionem impletur. Unde merito catholica nominatur, utpote a cuiuslibet condicionis hominibus recepta. Et sic illi, qui ab hac fide et religione communiter promissa et recepta in proprias quasdam sententias declinarunt, non catholici, sed, quasi a communione divisi, haeretici nominantur.
Sed ex parte etiam rerum creditarum in fide christiana universalitas invenitur. Fuerunt namque antiquitus diversae artes et viae, quibus hominibus quantum ad diversa providebatur vel provideri credebatur.
Quidam namque bonum hominis in solis corporalibus ponebant, vel in divitiis vel honoribus aut voluptatibus. Quidam in solis animae bonis, ut in virtutibus moralibus vel intellectualibus. Quidam etiam, ut Augustinus dicit in libro de civitate dei, aestimabant deos esse colendos propter temporalia bona istius vitae, quidam vero propter bona quae sunt post vitam. Porphyrius etiam ponebat quibusdam gentilibus teletis animae imaginariam partem purgari, non totam animam, dicebatque, ut Augustinus dicit X de civitate dei, nondum esse receptam unam sectam, quae universalem contineat viam animae liberandae.
Haec autem est religio christiana, ut Augustinus ibidem dicit.
Ipsa enim docet deum esse colendum non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, nec solum in spiritualibus, sed etiam in usu corporalium hominem dirigit et beatitudinem animae et corporis repromittit. Et ideo regulae eius universales dicuntur, utpote totam vitam hominis et omne, quod ad ipsum quolibet modo pertinet, ordinantes.
Et has duas rationes universalitatis assignat boethius, ut in littera patet.
Ad primum ergo dicendum quod quamvis deus in se non sit neque universalis neque particularis, est tamen universalis omnium rerum causa et finis, et sic cognitio, quae de ipso habetur, ad omnia quodammodo universalis est.
Ad secundum dicendum quod illa particularia facta tenet fides ut universalia remedia ad totum genus humanum liberandum.
Ad tertium dicendum quod aliae sectae hoc sibi vindicare nituntur, quod est proprium fidei christianae, sed non possunt pertingere, unde eis non proprie universalitatis competit nomen.
Ad quartum dicendum quod idolatria non erat una religio, sed apud diversos diversa, cum diversi diversos sibi deos colendos instituerent. Nec iterum ab omnibus nationibus est acceptata, cum a veri dei cultoribus fuerit reprobata et etiam a sapientibus gentilium, qui dicebant huiusmodi caerimonias esse observandas tamquam legibus iussas, non tamquam diis placitas, ut de Seneca dicit Augustinus in VI de civitate dei.
Ad quintum dicendum quod fides christiana non dicitur catholica vel universalis propter singula generum, sed propter genera singulorum, quia ex omni condicione hominum ei aliqui adhaeserunt.