Respondens autem iob dixit: usquequo affligitis animam meam etc.. Baldath in praemissis verbis ad duo intendisse videtur: primo quidem ad confutandum iob de insipientia et superbia et furore, per quod eum affligere intendebat similiter aliis amicis suis, et ideo dicit usquequo affligitis animam meam? secundo ad confirmandum suam sententiam quod adversitates praesentis vitae pro peccatis proveniunt, quod quidem prolixe prosecutus fuerat enumerando diversas adversitates absque alia probatione inducta, et quantum ad hoc subdit et atteritis me sermonibus, idest verbis fatigatis, non probationibus convincitis? est autem tolerabile si semel aliquis contra amicum suum loquatur, sed si homo multiplicet huiusmodi verba videtur esse malitiae confirmatae, unde subdit en decies confudistis me, et ipsi loquendo et me cum quadam indignatione audiendo: ante hanc autem responsionem quinquies iob invenitur locutus si incipiamus ab hoc quod dixit pereat dies in qua natus sum, et quinquies ei respondisse amici sui inveniuntur; saltem autem prae confusione etsi non propter amicitiam debuissent ab afflicti afflictione cessare, unde subdit et non erubescitis opprimentes me, scilicet tam opprobriis quam prolixitate verborum me gravantes.
Inter cetera autem opprobria videtur eum baldath de ignorantia notasse, cum dixit intellige prius et sic loquamur, quae quidem ignorantia toleranda ab amicis esset, et propter eam excusandus, non autem erat ei improperanda maxime tempore adversitatis, et ideo subdit nempe si ignoravi, mecum erit ignorantia mea, quasi dicat: nihil vos sed me solum gravat, unde ad vos non pertinebat inter adversa mihi ignorantiam improperare, et ideo subdit at vos contra me erigimini, scilicet excellentiam vestram ostentantes, et arguitis me opprobriis meis, idest quae ad me solum pertinent et alios non gravant.
Quibus praemissis ad confutationem amicorum pertinentibus, accedit ad principale propositum prosequendum, intendens ostendere falsum esse quod dicebant quod praesentes adversitates semper propter peccata praeterita proveniunt. Ex qua suppositione statim a principio ad inconveniens ducit dicens saltem nunc intelligite quia deus non aequo iudicio afflixerit me, quasi dicat: si adversitates non adveniunt nisi pro peccatis, non est aequum dei iudicium quo me non graviter peccantem graviter afflixit; dicit autem saltem nunc, quia hactenus non ita particulariter enumeravit suas adversitates sicut nunc. Non solum autem se dicit adversitatibus afflictum, sed etiam eis conclusum ut viam evadendi invenire non possit, unde sequitur et flagellis suis me cinxerit, quia scilicet ipsa flagella remediorum viam subtraxerunt; et hoc secundum primo incipit prosequi. Potest autem in adversitatibus remedium inveniri primo quidem per auxilium humanum, et hoc dupliciter: uno modo in ipso facto, puta cum aliquis ab aliquo violenter opprimitur et ab alio succursum habet, et ad hoc excludendum dicit ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet, quasi dicat: si clamarem contra eos qui me violenter opprimunt nullus exaudiret ut auxilium ferret; alio modo post factum, puta cum aliquis iniuriam passus conqueritur iudici qui eum sententialiter restituit et vindicat, et hoc excludens subdit vociferabor, et non est qui iudicet, idest si vociferarer conquerendo non adesset iudex qui me suo iudicio liberaret.
Secundo invenitur in adversitatibus remedium ab ipso homine qui adversitates evadit, et hoc dupliciter: uno modo per potentiam, et hoc excludit dicens semitam meam circumsepsit, et transire non possum, quasi dicat: tot impedimenta processibus meis apposuit ut ea amovere non possim; alio modo per prudentiam, et ad hoc excludendum subdit et in calle meo tenebras posuit, ut scilicet non videam qualiter sit procedendum.
Deinde exclusis remediis, subiungit adversitates incipiens ab exterioribus bonis quae perdidit, inter quae primo ponit iacturam honoris et gloriae cum dicit spoliavit me gloria mea, quia cum prius in honore et reverentia haberetur, tunc etiam eum iuniores tempore irridebant, ut dicitur infra XXX 1. Secundo ponit dispendium dignitatis cum subdit et abstulit coronam de capite meo, quia qui ante sedebat quasi rex circumstante exercitu, ut dicitur infra XXIX 25, nunc sedens in sterquilinio testa saniem radebat, ut dictum est supra II 8. Tertio ponit damnum exteriorum rerum cum dicit destruxit me undique, scilicet devastatis omnibus exterioribus bonis, et pereo, adversitate durante, quia non est spes recuperandi, unde subdit et quasi avulsae arbori abstulit spem meam: arbor enim quandiu radicibus terrae inhaeret habet spem si praecisi fuerint rami eius ut rursum virescat, sed si evellantur eius radices de terra necesse est ut siccetur et pereat; ita etiam ipse, quasi avulsis radicibus, nullam habebat spem prosperitatem temporalem recuperandi.
Radix autem spei est duplex: una quidem ex parte divini auxilii, alia vero ex parte auxilii humani; radix autem spei quae est ex divino auxilio videbatur esse avulsa per hoc quod deus ei graviter videbatur iratus, secundum illorum opinionem qui divinam punitionem in solis adversitatibus huius vitae ponebant, unde dicit iratus est contra me furor eius, quod dicit ad designandum vehementiam irae: nam furor est ira accensa. Solet autem furor quo vehementior est eo citius transire, et sic potest in futurum remanere spes de irato, sed si ira in odium transeat iam non videtur spes ulla restare, et ad hoc significandum subdit et sic me habuit quasi hostem suum: ab inimico autem non speratur remedium.
Divinae autem irae et odii signum ponit cum subdit simul venerunt latrones eius: latrones nominat sabaeos et chaldaeos et Daemones qui eius bona vastaverant simul quasi ex condicto; quos nominat dei latrones quasi hoc ex ordinatione divina contigerit, sicut etiam amici iob dicebant. Praedicti autem latrones depraedati sunt iob publice absque aliqua reverentia vel metu, unde subdit et fecerunt sibi viam per me, quasi: ita me sunt depraedati sicut hostis qui invenitur in via. Infestaverunt etiam eum universaliter et perseveranter, et quantum ad hoc subdit et obsederunt, scilicet perseveranter, in gyro, idest universaliter quantum ad omnia, tabernaculum meum, idest bona domus meae.
Deinde ostendit avulsam esse radicem spei quae est ex humano auxilio, ostendens quod nihil auxilii poterat expectare de quibus magis videbatur, et enumerat primo illos qui sunt habitatione domus separati, incipiens a fratribus, dicens fratres meos longe fecit a me, ut scilicet mihi auxilium ferre vel non velint vel non possint; deinde ponit familiares amicos cum subdit et noti mei quasi alieni recesserunt a me, mihi scilicet auxilium non ferentes; quantum autem ad consanguineos vel quacumque alia necessitudine coniunctos subdit dereliquerunt me propinqui mei, auxilium non ferentes; quantum vero ad illos cum quibus aliquando fuerat conversatus subdit et qui me noverant, scilicet olim quasi familiarem amicum, nunc in tribulatione obliti sunt mei, scilicet de me non curantes. Post hos accedit ad enumerandum domesticos dicens inquilini domus meae, qui scilicet mihi servire consueverant, et ancillae sicut alienum habuerunt me, de meis scilicet afflictionibus non curantes, et quasi peregrinus fui in oculis eorum, me scilicet penitus contemnentes.
Deinde de inoboedientia servorum subdit servum meum vocavi et non respondit mihi; addit autem et superbum contemptum: ore proprio deprecabar illum, idest oportebat me ad eum agere non imperio sed precibus propter hoc quod me contemnebat. Deinde enumerat personas maxime coniunctas, scilicet uxorem et filios; solet autem uxori maxime delectabilis fieri praesentia viri, nisi forte ex aliqua gravi corruptione horribilis reddatur, et ad hoc significandum subdit halitum meum exhorruit uxor mea, scilicet propter fetorem ulcerum ex quibus ei horribilis reddebatur. Filiorum autem est solo nutu parentis voluntatem implere; ex magno autem contemptu parentis provenit quod patrem, cui oportet a filio reverentiam exhiberi, oporteat suppliciter filium deprecari, et ad hoc ostendendum subdit et orabam filios uteri mei. Sed hoc videtur contra id quod dictum est supra I 19, quod filii eius et filiae oppressi sunt per domus ruinam; sed potest dici quod aliqui parvuli remanserant qui non interfuerant illi convivio, vel forte aliqui filii filiorum, qui mortem propriorum parentum peccatis propriis imputantes peccatis iob ipsum contemnebant.
Postquam igitur se despectum dixit a domesticis et a forinsecis, ostendit consequenter se despectum esse et a stultis et a sapientibus. Est autem stultorum proprium quod eos despiciant quos in miseriis vident, quia sola bona terrena honoranda putant, et ideo dicit stulti quoque despexerunt me, scilicet corde praesentem, et cum ab eis recessissem detrahebant mihi, scilicet ore pronuntiantes quae in praesentia dicere verebantur. Deinde etiam se a sapientibus despectum dicit quos aliquando familiares habuerat, unde dicit abominati sunt me quondam consiliarii mei, quos scilicet propter eorum sapientiam ad meum consilium admittebam, et quem maxime diligebam adversatus est me: et forte hoc dicit propter aliquem eorum qui praesentes aderant, qui ei gravius adversabatur.
Sic igitur praemissis adversitatibus quae pertinent ad exteriora, subiungit de proprii corporis consumptione dicens pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, quia scilicet propter gravitatem aegritudinis carnes eius consumptae erant ita quod cutis eius ossibus adhaereret. Sed quia labia sunt carnea quae dentibus sicut ossibus adhaerent, ideo ad haec excipienda subdit et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos, per quod videtur occulte innuere quod omnibus aliis officiis membrorum cessantibus, solum ei remanserat locutionis officium.
Enumeratis ergo adversitatibus suis, eos ad compassionem invitat geminans misericordiae petitionem propter multitudinem miseriarum, dicens miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, ex quo ab aliis sum derelictus; causa autem miserendi est miseria, quae tanto gravior est quanto a fortiori inducitur, et ideo subdit quia manus domini tetigit me: intelligebat enim se a deo percussum.
Non videtur autem decens ut homo afflicto afflictionem addat, et ideo subdit quare persequimini me sicut deus? quasi dicat: sufficit mihi persecutio quae est a deo, vestrum autem esset magis consolationem adhibere. Qualiter autem eum persequerentur ostendit subdens et carnibus meis saturamini? quod proprie ad detractores pertinet, qui carnibus humanis vesci dicuntur inquantum in infirmitatibus aliorum delectantur: caro enim est infirmior pars animalis.
Quis mihi tribuat ut scribantur etc.. Dixerat superius iob spem suam esse ablatam quasi arboris avulsae, quod quidem dixit referens ad spem temporalis prosperitatis recuperandae, ad quam eum amici eius multipliciter incitabant; hanc autem spem sibi habendam non esse supra multipliciter ostendit ad diversa inconvenientia deducendo, nunc autem manifeste suam intentionem aperit ostendens se praedicta non dixisse quasi de deo desperans, sed quia altiorem spem de eo gerebat non quidem relatam ad praesentia bona sed ad futura. Et quia grandia et mira et certa dicturus erat, praeostendit desiderium suum ad hoc quod sententia quam dicturus erat in fide posterorum perpetuetur; transmittimus autem sensus et verba nostra in posteros per Scripturae officium, et ideo dicit quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei, quos scilicet dicturus sum de spe quam in deo firmavi, ne oblivioni deleantur? solent autem ea quae atramento scribuntur per longinquitatem temporis deleri, et ideo quando volumus aliquam Scripturam in longinquum servari, non solum per modum Scripturae eam describimus sed per aliquam impressionem sive in pelle sive in metallo sive in lapide; et quia illud quod sperabat non erat in proximo futurum sed in fine temporum reservatur implendum, ideo subdit quis mihi det ut exarentur in libro stilo ferreo, quasi impressione aliqua facta in pelle, aut, si hoc parum est, impressione facta fortiori in lamina plumbi, vel, si et hoc parum videtur, certe sculpantur stilo ferreo in silice? qui sunt autem hi sermones quos tanta diligentia velit conservari, ostendit subdens scio enim quod redemptor meus vivit, et signanter hoc per modum causae assignat: ea enim quae pro certo non habemus non curamus mandare memoriae, et ideo signanter dicit scio enim, scilicet per certitudinem fidei.
Est autem haec spes de gloria resurrectionis futurae, circa quam primo assignat causam cum dicit redemptor meus vivit. Ubi considerandum quod homo qui immortalis fuerat constitutus a deo mortem per peccatum incurrit, secundum illud Rom. V 12 per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, a quo quidem peccato per christum redimendum erat genus humanum, quod iob per spiritum fidei praevidebat. Redemit autem nos christus de peccato per mortem pro nobis moriendo; non autem sic mortuus est quod eum mors absorberet, quia etsi mortuus sit secundum humanitatem mori tamen non potuit secundum divinitatem; ex vita autem divinitatis etiam humanitas est reparata ad vitam resurgendo, secundum illud II ad Cor. Ult. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute dei; et vita autem christi resurgentis ad omnes homines diffundetur in resurrectione communi, unde et ibidem subdit apostolus; nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus in eo virtute dei in nobis, unde et dominus dicit iob V 25 mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent: sicut enim pater habet vitam in semet ipso sic dedit et filio vitam habere in semet ipso. Est ergo primordialis causa resurrectionis humanae vita filii dei, quae non sumpsit initium ex maria, sicut ebionitae dixerunt, sed semper fuit, secundum illud Hebr. Ult. Iesus christus heri et hodie, ipse et in saecula, et ideo signanter non dicit redemptor meus vivet sed vivit.
Et ex hac causa futuram resurrectionem praenuntiat, tempus ipsius determinans, cum subdit et in novissimo die de terra surrecturus sum, ubi considerandum est quod quidam ponentes motum caeli et hunc statum mundi in aeternum duraturum, posuerunt quod post certas revolutiones annorum, redeuntibus stellis ad situs eosdem, homines mortui repararentur ad vitam; cum autem dies ex motu caeli causetur, si motus caeli in aeternum durabit nullus erit novissimus dies: et ideo ad praedictum errorem tollendum signanter dicit in novissimo die, et concordat sententiae domini, qui dicit ioh. VI 40 ego resuscitabo eum in novissimo die.
Fuerunt alii qui dixerunt quod homines resurgent resumendo non terrena sed quaedam caelestia corpora, sed ad hoc excludendum subdit et rursum circumdabor pelle mea, quod signanter dicit quia supra dixerat solam pellem circa ossa remansisse; ex ipso autem modo loquendi rationem resurrectionis assignat, ne scilicet anima a proprio indumento semper remaneat denudata. Rursus fuerunt alii qui dicerent animam idem corpus quod deposuerat resumpturam sed secundum condicionem eandem, ut scilicet indigeat cibis et potibus et alia opera carnalia huius vitae exerceat, sed hoc excludit subdens et in carne mea videbo deum. Manifestum est enim quod caro hominis secundum statum vitae praesentis corruptibilis est; corpus autem quod corrumpitur aggravat animam, ut dicitur Sap. IX 15, et ideo nullus in hac mortali carne vivens potest deum videre; sed caro quam anima in resurrectione resumet eadem quidem erit per substantiam sed incorruptionem habebit ex divino munere, secundum illud apostoli I ad Cor. XV 53 oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et ideo illa caro huius erit condicionis quod in nullo animam impediet quin deum possit videre, sed erit ei omnino subiecta.
Quod ignorans Porphyrius dixit quod animae, ad hoc quod fiat beata, omne corpus fugiendum est, quasi anima sit deum visura non homo, et ad hoc excludendum subdit quem visurus sum ego ipse, quasi dicat: non solum anima mea deum videbit sed ego ipse qui ex anima et corpore subsisto. Et ut ostendat quod illius visionis etiam suo modo erit particeps corpus, subiungit et oculi mei conspecturi sunt, non quia oculi corporis divinam essentiam sunt visuri sed quia oculi corporis videbunt deum hominem factum; videbunt etiam gloriam dei in creatura refulgentem, secundum Augustinum in fine de civitate dei. Et ut idem numero non solum specie reparandus homo credatur ad deum videndum, subiungit et non alius, scilicet numero, ne credatur talem se vitae reparationem expectare qualem describit Aristoteles in II de generatione, dicens quod quorumcumque substantia est corruptibilis mota reiterantur eadem specie non eadem numero.
His igitur praemissis de causa resurrectionis, tempore et modo, et gloria resurgentis et identitate eiusdem, subiungit reposita est haec spes mea in sinu meo, quasi dicat: non est spes mea in terrenis quae vane promittitis, sed in futura resurrectionis gloria. Signanter autem dicit reposita est in sinu meo, ad ostendendum quod hanc spem non solum habebat in verbis sed in corde absconditam, non dubiam sed firmissimam, non quasi vilem sed quasi pretiosissimam: quod enim in sinu absconditur in occulto habetur et firmiter conservatur et carum reputatur.
Sic ergo ostensa altitudine spei suae quam habebat de deo, excludit eorum calumnias quas contra eum quaerebant, quasi dei spem et timorem abiecisset quia in temporalibus spem non ponebat, unde subdit quare ergo nunc dicitis: persequamur eum, scilicet tamquam de deo desperantem vel deum non timentem, et radicem verbi inveniamus contra eum, improbando dicta mea quasi providentiam dei negaverim? quam non nego sed assero dicens praemia et poenas a deo praeparari hominibus etiam post hanc vitam, et ideo subdit fugite ergo a facie gladii, idest divinae ultionis in futura vita vobis reservatae, quamvis temporali prosperitate floreatis, quoniam ultor iniquitatum gladius eius, idest ultio quam ipse proprie inducet post mortem; et scitote esse iudicium, non solum in hac vita sed etiam post hanc vitam in resurrectione bonorum et malorum.