Tu. Haec est pars secunda. Ubi ostendit sibi a deo paratum auxilium. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit sibi specialiter adesse divinum auxilium. Secundo generaliter omnibus, ibi, domini est salus. Et circa primum tria proponit. Primo auxilium divinum. Secundo auxilii experimentum, ibi, voce mea. Tertio securitatis conceptum, ibi, non timebo. Dicit ergo, tu autem domine; quasi dicat: isti insurgunt ad bellandum, sed tu suscipis ad protegendum. Et hoc est melius per litteram Hieronymi quae dicit: clypeus meus circa me, quasi defendens me sicut clypeus. Item non solum servans in vita contra delere volentes, sed etiam in gloria contra infamantes; unde ait gloria mea: 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur: Hier. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et non solum contra infamantes mihi assistis, sed etiam praevalere me facis contra opprimentes; unde subjungit: exaltans caput meum: Psal. 26: et nunc exaltavi caput meum super inimicos meos. Haec possunt referri ad christum, qui conceptus fuit secundum humanam naturam in incarnatione, quoniam verbum caro factum est, joan. 1. Isa. 42: ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti. Item gloriosus fuit in resurrectione: joan. 17: clarifica me tu, pater.
Item exaltatus in ascensione; Phil. 2: propter quod et deus etc..