Quod vero vigesimo ponitur, essentia divina non est ab alio in se, sed in persona filii, duplicem habet intellectum.
Si enim intelligatur quod essentia divina in filio existens, sit ab alio, falsum est sicut obiiciens impugnat; si vero intelligatur quod essentia divina est in filio ab alio, idest a patre, verum est: a patre enim est, quod essentia divina sit in filio.