Causam autem deviationis etc..
Postquam philosophus impugnavit legem socratis ostendens eam esse inconvenientem, hic impugnat eam ostendens esse insufficientem.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod non habuit sufficiens motivum. Secundo ostendit quod id quod ponebatur, insufficiens erat, ibi, quinimmo sed neque modus etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit motivum esse insufficiens propter falsam suppositionem.
Secundo propter defectum experientiae quae requiritur in legibus condendis, ibi, oportet autem non hoc ipsum ignorare etc..
Dicit ergo primo, quod causa quare socrates deviavit a veritate circa legem de communitate possessionum, filiorum et uxorum, oportet putare hanc esse, quia supponebat quamdam suppositionem non rectam: scilicet quod summum bonum civitatum esset quod ipsa esset maxime una.
Haec autem suppositio ideo non est recta, quia ad civitatem et domum, sicut supra dictum est, requiritur aliqua unitas, sed non omnimoda. Unde intantum potest procedere unitas civitatis, quod iam non erit civitas; puta si omnes sint unius artis et cohabitantes in una domo. Intantum autem potest procedere unitas quod erit in propinquo ad hoc quod non sit civitas. Unde sequitur quod sit peior: quia unumquodque tanto deterius est, quanto magis appropinquat ad suum non esse; sicut si tollatur aliqua distinctio officiorum, quae sunt necessaria ad bene esse civitatis.
Et ponit exemplum, sicut si aliquis faciat homofoniam, idest omnes cantantes in una voce, iam non erit symphonia id est consonantia vocum, cui similatur civitas ex diversis consistens. Et similiter tolleretur rismon, id est ordinatio figurae puta trianguli, si quis vellet facere unam solam basim. Et ita potest in tantum procedere unitas quod tollatur civitas.
Sed, sicut supra dictum est, oportet in civitate esse quidem diversorum multitudinem, sed quod civitas fiat una et communis propter quamdam disciplinam legum recte positarum. Sed si aliquis qui erat inducturus disciplinam ad uniendum civitatem putet per hanc legem de communitate filiorum et uxorum fieri civitatem bonam, inconveniens est si aestimet quod per tales communitates possit rectificare civitatem, et non magis per bonas consuetudines et leges, et per philosophiam, id est sapientiam circa talia: sicut dictum est supra, quod Lacedaemones possessiones proprias faciebant communes quantum ad usum; et in Creta etiam fecit legislator esse aliqua communia, ut fierent quaedam convivia publica civibus, secundum aliqua tempora ad hoc ut inter eos maior familiaritas esset.
Deinde cum dicit oportet non hoc ipsum etc., ostendit insufficientiam motivi propter defectum experientiae: et dicit quod ad hoc quod leges bene ponantur, oportet hoc non ignorare, quia debet aliquis multo tempore considerare et multis annis, ut manifestum sit per experientiam, si tales leges vel statuta bene se habeant. Aestimandum est enim quod in longitudine praecedentium temporum fere omnia inventa sunt circa conversationem humanam, quae excogitari possunt: sed quaedam eorum non sunt conducta, idest non est usque ad hoc in eis processum quod lege statuerentur, quia statim eorum inconvenientia apparebat: quaedam vero sunt quidem statuta, sed recesserunt ab usu dum cognoverunt homines quod non erant utilia.
Et hoc maxime manifestum fit, si quis per experientiam operis inspiciat talem ordinem civitatis institutum, qualem socrates dixit.
Impossibile enim est, quod fiat civitas nisi per aliquam partitionem et segregationem; puta quod de bonis communibus fiat distributio per diversa convivia, vel per diversas confraternitates, aut per diversas tribus, idest societates civitatis aut regionis.
Quia igitur necesse est omnino, quod fiat distributio bonorum communium quantum ad rem, nihil aliud affertur per statutum talis legis de communitate possessionum, nisi quod municipes, idest qui continue morantur in civitate, non habeant curam de agris colendis, quasi non habentes agros proprios. Sed etiam si non sint agri communes, hoc ipsum fieri potest, sicut Lacedaemonii facere conantur, ut scilicet per alios agri colantur, quamvis sunt proprii.
Deinde cum dicit quinimmo, etc., ostendit inconvenientiam legis Platonicae quantum ad id quod ponebatur.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit insufficientiam praedictae legis quantum ad ea de quibus est. Secundo quantum ad quaedam consequentia, ibi, sed sive necessaria etc..
Circa primum inducit tres rationes: quarum prima ostendit insufficientiam praedictae legis quantum ad hoc, quod non poterat secundum eam sufficienter distingui multitudo civitatis. Et dicit, quod non solum lex socratis (nichil aliud) facere videbatur, nisi quod municipes agros non colerent tamquam non proprios existentes, sed neque etiam socrates dixit quis modus esset totius conversationis politicae instituendae secundum suam legem communicantibus, idest habentibus omnia communia, neque etiam possibile est a quovis alio dici hac lege servata.
Necesse enim est, quod multitudo civitatis sit multitudo hominum diversorum secundum diversos status. De quorum diversitate qualiter esse possit, nihil est determinatum a socrate: necesse enim est dicere, quod agricolis sint possessiones communes simul cum aliis civibus, et filii et uxores, aut quod habeant seorsum proprios filios et possessiones et uxores praeter alios cives. Hoc autem secundo modo contingit assignare diversitatem eorum ab aliis civibus, tum propter differentiam eorum in possessionibus, tum etiam propter parentum originem: sed si eodem modo sint communia omnia praedicta omnibus aliis, nulla differentia invenitur, secundum quam possunt diversificari agricolae a municipibus; id est ab illis qui communiter incolunt civitatem.
Neque etiam poterit assignari, quid plus consequantur illi qui portant pondus principatus in regendo civitatem, et sic inutiliter laborabunt: nunc autem habent hoc emolumentum, quod attribuuntur eis plures possessiones, et filii eorum nobilitantur. Similiter etiam non poterit assignari, quid passi sufferunt principatum, idest propter quam eorum conditionem praecedentem ad principatum assumantur nunc enim consueverunt ad principatus assumi, qui sunt nobiliores origine vel excellentiores divites: excellentia autem secundum virtutem non semper est ita manifesta, quod secundum eam solam sufficienter possint inveniri homines, qui assumantur ad principatus.
Posset autem aliquis dicere, quod illi qui servarent legem socratis, susciperent tale aliquid observandum, quale observant Cretenses, qui agriculturam et alia huiusmodi artificia dimittunt exercenda per servos, quibus solum interdicunt gymnasia, idest exercitia corporalia, et usum armorum, ut secundum hoc non oporteat distinguere inter agricolas et alios municipes, quia exercentes agriculturam et artifices secundum hoc non erunt cives, sed servi.
Sed si in civitate, quam socrates intendit instituere, erunt huiusmodi ordinata sicut in aliis civitatibus, ut scilicet quidam civium sint agricolae et artifices, non videbitur esse una communitas, quia in una civitate necessarium erit esse quasi duas civitates sibi contrarias: ex una enim parte erunt municipes, qui custodiunt civitatem, nihil aliud operantes; et ex alia parte erunt agricolae et artifices operantes, quos oportet esse contrarios adinvicem, ex hoc ipso quod quibusdam laborantibus, alii non laborant, et tamen plura de fructibus recipiunt, sicut etiam supra dictum est. Si vero possessiones non sint communes, non erit ex hoc litigium, quia quilibet procurabit, quod colantur agri sui, vel per alium, vel per seipsum: et dum minores servient maioribus, ab eis aliquod lucrum recipientes, erit una communicatio inter eos.
Secundam rationem ponit, ibi, accusationes autem etc..
Et dicit, quod in civitate habente omnia communia, sicut socrates dixit, invenientur mutuae accusationes et disceptationes, et omnia alia mala, quae socrates dicit nunc esse in civitatibus.
Disceptabunt enim cives adinvicem de hoc quod non aequaliter laborant, nec aequaliter fructum recipiunt, et de multis etiam aliis; quamvis socrates putaverat, quod ista mala in civitate, in qua essent omnia communia, non essent. Et propter hoc dicebat, quod propter huiusmodi disciplinam non indigeret civitas multis legibus, sed solum quibusdam paucis, scilicet circa habitationem municipii, et circa forum iudiciorum, vel etiam circa forum rerum venalium, et circa alia huiusmodi, sine quorum ordinatione civitas esse non potest: ita tamen quod huiusmodi disciplinam legum attribuebat solum municipibus, id est custodibus civitatis, non autem agricolis, qui extra civitatem municipum morabantur. Et sic patet, quod lex socratis erat insufficiens, quia non poterat a civitate extirpare mala quae tollere conabatur.
Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc autem dominos facit etc.. Et dicit quod socrates committebat secundum suam legem totam dispositionem possessionum agricolis, quibus dicebat esse committendum, quod fructus agrorum offerrent quibuscumque circa alia vacantibus: et ex hoc putabat, quod agricolae propter hanc potestatem efficerentur obsequiosi et humiliter servientes aliis civibus.
Sed totum contrarium accideret: multo enim magis est verisimile, quod ex quo haberent omnia in sua potestate, quod essent graves aliis civibus, et adinvenirent astutias ad defraudandum eos, quam quod humiliter eis servirent.
Et sic patet, quod lex socratis de communitate mulierum et possessionum insufficiens erat, quia non poterat implere quod conabatur.
Deinde cum dicit sed sive necessaria etc., ostendit insufficientiam legis socraticae quantum ad alia consequentia.
Et primo in generali. Secundo in speciali, ibi, at vero si uxores etc..
Dicit ergo primo, quod sive ista quae socrates posuit de communitatem mulierum et possessionum, sint necessaria civitati, sive non, tamen de habitis, id est de consequentibus nihil determinavit, scilicet qualis debeat esse ordinatio politicae conversationis, et qualis disciplina, et quales leges propriae eorum, qui sic habent omnia communia: non enim est de facili invenire aliquas tales: nec etiam oportet eos parum differre ab aliis, qui praedictam civitatem servare possint: unde quibusdam specialibus legibus et speciali disciplina essent imbuendi.
Deinde cum dicit at vero si uxores etc., ostendit insufficientiam in speciali.
Et primo quantum ad mulieres. Secundo quantum ad principes, ibi, insecurum autem etc.. Tertio quantum ad communem civitatis felicitatem, ibi, adhuc autem et felicitatem auferens etc..
Quantum ad mulieres autem duo tangit.
Primo, quod non potest sufficienter ordinari de mulieribus si sint communes municipibus et agricolis, sive possessiones sint propriae et distinctae utrisque, sive sint communes; quia si sint communes, oportet quod (per) agricolas dispensentur; et etiam si sint propriae municipum, quis alius dispensabit eas nisi agricolae? quo modo autem poterunt dispensare ea quae sunt in agris viri mulierum quae habitant in civitate? non enim simul poterunt uti mulieribus in civitate existentibus et agros colere.
Secundo circa mulieres dicit, quod socrates dicebat, quod mulieres debebant eadem tractare cum viris, ut scilicet colerent agros et pugnarent, et alia huiusmodi facerent sicut viri: et accipiebat parabolam, id est similitudinem a bestiis, in quibus feminae similia operantur masculis. Sed Aristoteles istud dicit esse inconveniens, nec esse simile: quia bestiae nihil participant de vita oeconomica, in qua quidem vita mulieres habent quaedam propria opera, quibus oportet eas intendere, et abstinere semper ab operibus civilibus.
Deinde cum dicit insecurum autem etc., ostendit insufficientiam quantum ad principes: et dicit, quod non est securum civitati, quod hoc modo instituantur principes civitatis sicut socrates instituebat: ordinavit enim, quod semper manerent iidem principes: quod quidem fit causa seditionis, etiam apud homines non magni valoris, et multo magis apud homines animosos et bellicosos, qui non possunt de facili pati, quod ipsi semper subiiciantur, et alii principentur.
Et subiungit causam quare socrates instituebat, quod semper essent iidem principes: dicebat enim, quod sicut in quibusdam mineris terrarum invenitur aurum, in quibusdam argentum, in quibusdam vero ferrum, aut aes, ita in animabus quorumdam hominum, qui abundant in sapientia et virtute, est a deo quasi inditum aurum, quos iustum est principari; in quibusdam vero argentum, qui sunt secundi gradus; in quibusdam vero qui sunt imperfecti ad sapientiam et virtutem, invenitur quasi aes aut ferrum: et tales secundum ipsum debent fieri agricolae et artifices. Manifestum est autem, quod istud non commutatur, ita quod quandoque istis hominibus sit inditum aurum, et quandoque aliis; sed semper eisdem: unde sequitur, quod semper iidem principentur.
Deinde cum dicit adhuc autem et felicitatem etc., ostendit insufficientiam quantum ad communem civitatis felicitatem; dicebat enim socrates, quod legislator debet ad hoc attendere, quod faciat totam civitatem felicem, et quantum ad opera virtutis, et quantum ad exteriora bona: cum tamen socrates per suam legem auferret a singulis civibus felicitatem: quia volebat, quod non haberent aliquid proprium, nec in possessionibus, nec in mulieribus, nec in filiis, quae quidem pertinent ad felicitatem tamquam organice deservientia, ut dicitur in primo ethicorum. Hoc autem est impossibile, quod tota civitas sit felix, nisi vel omnes, vel plures partes civitatis felicitatem habeant: non enim est felicitas civitatis, sicut numerus par, et alia similia. Partes enim numeri paris quandoque sunt impares, sicut partes senarii sunt duo trinarii.
Et praeterea si municipes civitatis non sunt felices, qui alii erunt felices ad hoc quod in eis felicitas civitatis fundari possit? non enim potest dici quod agricolae et banausi, id est mercenarii sint felices, qui sunt infimi in civitate: non enim felicitas quae est optimum civitatis potest salvari in infima eius parte.
Ultimo autem epilogando concludit, quod conversatio politica civitatis de qua socrates dixit, habet praedictas dubitationes et quasdam alias non minores praedictis.