TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cogsnocilivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.
Tribus autem traditis secundum quae communiter diffiniunt animam Antiqui, alii enim maxime contulerunt in diffinitione animae, quod est movens seipsam : alii autem corpus subtilissimum aut incorporalissimum inter alia : qui autem diffinierunt per movens seipsum , tam isti quam illi fuerunt. Sed corpus subtile et incorporale ponentes animam, propter tria diversificati sunt : quidam enim non dixerunt eam esse corpus, sed tamen eam esse corpus sequebatur ex dictis eorum, sicut fuerunt illi qui dixerunt eam osse numerum vel
unitates motas, quia unitates motae necessario habent situm : et ideo ipsas sequitur esse corpora vel aliquid corporis. Secundi autem fuerunt dicentes eam esse sphaeras indivisibiles. Tertii autem fuerunt dicentes eam esse harmoniam corporis : et hi tamen non directe dicunt eam esse corpus, sed corpoream formam. Haec autem omnia quas habeant contra se objectiones dubitationum, et quas habeant subcontrarietates, jam fere praeterivimus sive exsecuti sumus. Subcontrarietates autem voco, quando absque dubio rationes inducentes pro se habuerunt veras, licet positio eorum erronea fuerit: et ideo etiam praetereundo et abjiciendo tetigimus quae dicta sunt ab eis fere, nisi forte colligamus ea quibus diffiniunt animam, non omnia ponentes quae ipsi dixerunt. Scimus enim animam esse motivam, sed non est motiva ita quod sit mota : et scimus quod est incorporea, non tamen ita est incorporea quod sit corpus subtile, sed potius non est corpus, neque forma corporalis. Est etiam cognoscitiva, sed non ex illa causa, quod ipsa sit composita ex principiis entium. Relinquitur autem ut modo consideremus quomodo anima dicitur esse ex elementis. Quidam autem Antiquorum dixerunt quod anima ideo dicitur esse ex elementis omnium,quatenus sentiat omnia et cognoscat unumquodque entium per hoc quod est similis illi, sicut diximus superius.
Necessarium autem est, quod ad hanc positionem multa sequantur impossibilia. Ponunt enim isti quod anima cognoscit simile simili, tanquam ponentes in anima res similes exterioribus rebus quas cognoscit. Scimus autem quod non sola sunt in rerum natura quae vocamus elementa vel principia rerum, sed sunt multa altera ab his. Magis autem fortasse sunt infinita ad minus in potentia et successione quae fiunt ex elementis, quorum unumquodque anima cognoscit et propriam cognitionem habens de eorum quolibet.
Etsi igitur anima cognoscat et sentiat elementa ex quibus est unumquodque eorum quae fiunt ex. eis : quomodo tamen cognoscet et sentiet propter hoc compositum ex illis, ut quis Deus Jupiter, vel Sol, aut quid est homo, aut quid caro, aut quid os, similiter autem quodlibet aliorum compositorum? Non enim sufficit cognoscere ex quibus est compositum. ut cognoscatur compositum, sed oportet scire et ex quibus et qualibus est, hoc est, in qua proportione componantur, et quae sit ratio compositionis eorum in hoc et in illo. Non enim quolibet modo se habentia elementa componunt horum compositorum unumquodque, sed determinata ratione proportionis, et determinata compositione, quae diversificantur secundum unumquodque, sicut et Empedocles dixit quod os componitur ex quatuor elementis, ita quod etiam ipsum humus sive terra coaptata aliis elementis in amplis poris, qui vocat diffusiones ipsius. Amplos autem dicit poros sive vasa : quia terra grossa est, et non nisi in amplis poris capi potest, et amplioribus poris indiget, quibus coaptetur quam caetera elementa. Talis autem est secundum Empedoclem proportio compositionis ejus, quod duas ex octo partibus habet terrae, cujus propria est nigredo, et quatuor ex octo dedit Vulcano sive igni qui est res sicca calida, ut dixit Empedocles, et ideo vincentibus proprietatibus ignis super proprietates terrae, ossa sunt facta sicca et dura . Unam autem proprieta-
ieiu ex octo dedit aquae, et unam acri. Si igitur unumquodque aliorum similiter habet determinatam proportionem et compositionem, ex qua oportet ipsum cognosci si per suum simile cognosci debeat, tunc nihil profecto est dicere elementa esse in anima, nisi rationes proportionum quibus componuntur res inesse dicantur, et nisi etiam realiter in anima esse ponatur ipsa rerum compositio : et hoc oportet ideo, quia dicunt quod anima cognoscit unumquodque quod est simile secundum rem et naturam. Os igitur et hominem non cognoscet, nisi et haec inesse dicantur. Quod autem impossibile est omnia entia simplicia et composita esse in anima, non oportet nos hic dicere per rationem et syllogismum, cum hoc per se manifestum sit cuilibet. Quis enim vel idiota vel insanus dubitabit unquam, si est in anima aut lapis aut homo secundum essentiam lapidis aut hominis? Similiter autem est de bono et non bono, et de vivo et non vivo, et unoquoque aliorum.
Amplius autem cum ens dicatur multipliciter, significat aliud quidem substantiam sive hoc aliquid secundum diversitatem praedicamentorum . Quaeramus igitur utrum ex omnibus illis erit anima, aut non? Quod autem non sit ex omnibus, videtur ex hoc quod anima ponitur esse ex elementis, et non sunt aliqua elementa quae sint communiter omnium praedicamentorum. Quaeramus igitur utrum ex his solis est quaecumque sunt elementa substantiarum? et si hoc detur, tunc quaeramus quomodo cognoscit quidditatem aliorum generum et uniuscujusque quid est in generibus in illis, cum dicant quod non cognoscetur nisi simile sibi simili : tunc enim nihil in se habet quod sit simile his quae sunt in aliis generibus : oportet igitur quod aut dicant animam non cognoscere res aliorum generum, aut quod dicant quod.
sunt diversa principia et elementa uniuscujusque generis, et quod anima constat et componitur ex omnibus illis : erit igitur anima secundum hoc in parte qaali- tas, et in parte quantitas, et in parte substantia, et sic de aliis praedicamentis, et erit essentialiter quodlibet praedicamentum, et non accidentaliter, quia non est praedicatio accidentalis quando quantitas vel qualitas praedicatur de aliquo quod constitutum est ex principiis quantitatis vel qualitatis : sic quando dicitur de linea quod est quantitas, vel de colore quod est qualitas. Sed impossibile est animam quantitatem vel qualitatem esse, quia ab omnibus supponitur fere quod anima est substantia : et impossibile est quod id quod est substantia, constituatur ab clementis qualitatis vel quantitatis : quin potius quantitas constituitur ab clementis quantitatis, et qualitas ab elementis qualitatis : neque aliquid fit unum essentialiter ab elementis substantiae simul, et ex elementis aliorum praedicamentorum. Accidens enim est in substantia, non sicut quaedam pars quidditatis ejus, sed sicut quaedam dispositio quae potest inesse et non inesse. Haec ergo et hujusmodi altera inconvenientia sunt, quae contingunt his qui dicunt animam esse ex omnibus entibus.