DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT XIII.

Et est digressu) declarans unde fit restitutio post diluvium.

Est autem altercatio magna inter Avicennam et Averroem in suis libellis de diluviis istis, quid sit reparans terras et animalia quae sunt in ipsis postquam per diluvium aquae et ignis mortificata sunt et exstincta.

Dicit enim Avicenna virtutes stellarum commixtas viribus elementorum omnia formare et perficere, et non indigere foemina nisi propter locum. Et ideo dicit matricem non exigi ad generationem nisi propter bonum esse ut scilicet formetur melius : et quia est raro perfectus locus generationis alicujus in elementis propter repentinas mutationes elementorum, ideo providit natura locum certum quod est matrix foeminarum : sed nihilominus saepe contingit locum generationis cujuslibet animalis aliquando esse contemperatum in elementis : et tunc stellas asserunt producere illius animalis speciem cujus semen est in elementis contemperatum.

Hujus autem signa introducit plurima, quorum unum est, quod nos videmus mulieres generari in aliquo loco ex terra, et postea per coitum multiplicari.

Aliud autem, quod, nos videmus serpentes magnos generari ex capillis, et praecipue ex capillis mulierum, eo quod humidiores et longiores sint quam c " pilli virorum secundum naturam : et generati sic postea per coitum multiplicant, et format in eis vis stellarum marem et foeminam ac si de posteritate sit ei sollicitudo.

Tertium est et quod in his quaedam quae efficacius probant, quod nos videmus figuram capitis unius animalis generari in matrice alterius, cum matrix ipsum deberet corrumpere etiamsi ibi positum esset ab aliquo, sicut nos videmus quosdam monstruosos partus, de quibus nos diximus in secundo Physicorum, nostrorum , et plura in libro animalium disseremus : non enim potest aliquis hic dicere hoc esse propter seminum commixtionem, ita quod species una animalis projiciat foetum in. matricem foeminae quae non est suae speciei : quia licet hoc contingat in vicinis speciebus, sicut in asino, et equo, vel forte in cane, et vulpe, et hujusmodi, in disl.anti.bus nullo modo contingere potest, sicut est homo, vel vacca, vel pecus : cum tamen vident saepe Philosophi partus, sicut alicubi introducimus. Constat igitur virtutem stellarum formare ex virtutis formativae fortitudine, quod influunt in partus tales.

Quartum autem est, quod in observationibus astrorum compertum est quasdam stellas impedire figurationem hominis, quantumcumque sit semen efficax et matrix adconcipiendum bene disposita, sicut sunt quaedam stellae in signo Arietis monstruosos operantes partus, sicut saepe compertum est, et aliqua de talibus monstris facta sunt apud nos et ad nostram iiotitiani pervciierunt,

Ex omnibus his et hujusmodi aliis probat Avicenna per stellas posse produci primas substantias cujuslibet animalis, et tunc per coitum multiplicari. Hoc alitem etiam fabula videtur dicere quae est de Pyrrha et Deucalione. Magna enim mater, cujus ossa iacere retrorsum jussa sunt, terra est, et ossa et lapides, in quibus prima terrae commixtio apparet cum humore, et coagulati sunt, primo quidem calido et sicco humidum et fluidum extrahente, deinde autem frigido et humido vaporosum in ipsis comprimente. Propter quod et gelidi sunt, et volebant dicere quod commixtionem primarum qualitatum et elementorum posteritas post tergum, eorum relinqueret cum virtute stellarum, qui per Pyrrham et I)eucalionom moventem movens intelligitur. Hoc autem et Plato intellexisse videtur, ubi dicit Deum deorum sementem fecisse universi esse, et stellis tradidisse ad incorporandum et exsequendum.

Istae igitur sunt rationes et similes his moventes Avicennam ad hoc quod dixit omnem habitationem ex stellarum viribus cum commixtione elementorum posse reparari.

Contra hoc autem iniit multipliciter Averroes et multis rationibus persuadens animalia quae multae sunt diversitatis in membris., et perfecta vocantur, ex solis stellis et elementis reparari non posse.

Et una suarum rationum est, quod talium animalium generatio est difficilis : et ideo indigens loco in quo projiciatur semen et calescat.

Alia ratio autem est : quia si ita esset, hoc saepe fieret : eo quod saepe tales fiunt constellationes. Non autem saepe percipitur talis generatio : quin potius numquam percepta est ab aliquo Philosophorum vel hominum, qui diceret se ita factum esse vel aliquod animalium perfectorum.

Tertia autem ratio est, quia cum natura procedit per viam compendii, esset melius ut sine foeminarum et masculorum commixtione hoc modo multiplicarentur animalia, quam per concubitum maris et foeminae : et non fit hoc.

Adhuc autem objicitur, quod secun-

dum hoc nulla esset ratio generationis univocae : esset enim aequivoca generatio ante univocam : et secundum hoc univocum reduceretur ad aequivocum. Et hoc est contrarium rationi, quod nullo modo potest esse aequivocum quin prius sit univocum ad quod reducatur, quod oportet univocum esse ante aequivocum. Talia et his similia inducit Averroes improbans dictum Avicennae.

Videtur autem mihi, quod utrique secundum aliquid consentiendum sit: quoniam absque dubio in vegetabilium multiplicatione sufficiunt stellae moventes ad mixtionem elementorum et informantes commixtum ad speciem hanc vel illam. Similiter autem in generatione animalium similium in corpore, sicut sunt serpentes, et vermes, et pisces. Videmus enim quosdam lacus novos fieri, in quibus generantur per se pisces, et vermium multa genera. Et hoc ostendunt animalia nola ex putrefactione, quae generans univocum nullo modo habent.

Similiter autem consentiendum videtur stellam posse ad productionem animalium non multum dissimilium, sicut sunt mures, et vespertiliones, et quidquid est hujusmodi in. animalium generibus : licet enim hujusmodi instrumenta habeant motus, sicut alas et crura, tamen brevia habent et non multum differentia. Sed in perfectorum animalium generatione, sicut leo, hos, homo, nulla videtur sufficere ratio.

Et quod in homine non sufficiat, constat : quia anima rationalis non educitur de materia, sed datur a datore primo secundum Philosophos : et ideo primae hypostases hominis a Deo creatae et formatae sunt absque omni ambiguitate, quod et in aliis perfectis animalibus et multum dissimilibus dicit Joannes Damascenus .

Averroes autem dicit universale diluvium numquam fore, quod non sit evasio aliqua neque effugium. Unde etiam dicitur in Timaeo Platonis, quod Nilus et mundatio Niti ab incendio defendit aegy- ptum : et a diluvio particulari defendunt altissimi montes : et ideo ab his animalibus quae remanent, alia disseminantur.

Quod autem de stellis dicitur, illud esse dicit Averroes in animalibus similibus, et in animalibus dissimilibus non dicit esse verum. Quod si figura forte imprimatur a stella alicui corpori vel animali, istud non convalescit ad vitam, sed est mortuum. Lapides enim figurati figura hominis vel effigie inveniuntur : et similiter monstra quae non convalescunt : quoniam tamen virtute stellarum fieri est necesse.

Licet hoc autem modo consentiendo cum utroque istorum Philosophorum, in parte tamen oportet propter hoc quod dicatur univocam generationem debere praecedere aequivocam. Scimus enim, quod stellae sunt aequivoca generantia : et tamen sunt prima generantia : quia non generantur in quantum sunt aequivoca, sed potius in quantum conveniunt: formativa enim, vis quae est intrinseca semini, semper est conveniens speciei, et praecedit actum sicut forma confusa et permixta materiei formam distinctam et existentem in actu : et quantum ad eam fit generatio ex convenienti : et de hoc in Physicis quaedam sunt determinata, et ampliora in libro Metaphysicae dicta sunt,

Per haec autem quae dicta sunt, satis patet, quod secundum proprietates istius scientiae dicendum erit de diluviis aquae et ignis.