DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Privilegia Mariae.
Apocal. XII,1 : Signum magnum apparuit in caelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim,. Beatus Bernardus stellas istas in corona Mariae quae per istam mulierem designatur, interpretatur duodecim praerogativas in Virgine, propter quas etiam dicitur gratia plena, scilicet quatuor praerogativas caeli, quatuor carnis, quatuor cordis. Fulserunt enim in ea tamquam stellae de caelo praeclara generatio, scilicet de semine Abrahae, de tribu Juda, de stirpe David. Item, Angelica salutatio, Spiritus sancti superventio, Filii Dei inenarrabilis conceptio.
Praerogativae carnis sunt, quod fuit virginitatis primiceria, quod facta est sine corruptione foecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera.
Praerogativae mentis fuerunt mansuetudo pudoris, devotio humilitatis, magnanimitas credulitatis, martyrium cordis.
Item, Praerogativae Mariae possunt referri ad quatuor cardinales, quas singulas invenimus eminuisse tripliciter in ea. Habuit enim ex temperantia pudicitiam carnis, modestiam sermonis, humilitatem cordis. Habuit ex prudentia, quod siluit turbata, quod intellexit audita, quod respondit ad proposita. Habuit ex justitia, quod morem gessit duris corde in sua desponsatione, in Filii circumcisione, in legali purificatione. Item, quod compassionem erubescentibus ministris exhibuit, vino in nuptiis deficiente. Item, quod communionem sanctis exhibuit, cum mulieribus et discipulis perseverans in oratione. Habuit ex fortitudine per magnanimitatem, quod virginitatis propositum assumpsit, quod assumptum tenuit, quod rei tam immensae fidem adhibuit. Nos vero quatuor praerogativas quas beatus Bernardus appellat, omnibus Mariae praerogativis praeponentes, de octo reliquis mediante gratia Virginis alio ordine disseremus.