CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod omnis doctrina appetit aliquod bonum.
Similiter ostenditur, quod omnis doctrina bonum aliquod operatur. Doctrinam autem dicimus eam, quam Graeci methodum vocant. Methodus autem componitur a Graeca praepositione AdminBookmark quod Latine sonat vel cum, vel in, vel ulterius : et AdminBookmark quodest via. Methodus igitur doc- trina talis est quae est cum via vel in via vel ultra viam dirigendam. Omnis autem via terminum habet et finem in quem dirigit. Methodus igitur est doctrina viam, dans in terminum vel finem intentum per doctrinam. Intentum autem vel finis bonum quoddam est, sicut patet per omnia antedicta. Omnis igitur doctrina methodalis bonum aliquod appetit et in illud dirigit.
Si autem quaeritur, cum virtutes intellectuales sint quinque, sicut docet Aristoteles in sexto Ethicorum, scilicet sapientia, intellectus, et scientia, prudentia, et
ars, utrum similiter sapientia et intellectus et scientia bonum aliquod appetant sicut doctrina methodatis ? Dicit quidem Eustratius de sola scientia rationem assignans, tripliciter ad hanc quaestionem esse respondendum. Quarum prima responsio est, quod scilicet scientia sicut doctrina bonum aliquod appetat : sed scientia sub doctrina comprehendatur. Cum enim scientia sit comprehensio veritam immutabilis ex principiis necessariis demonstrata, doctrina etiam vias ponat ad comprehensionem ejus ad quod viae illae procedunt, si ultimetur comprehensio doctrinae ut ex necessariis vias det ad comprehensionem : tunc doctrina modum accipit scientiae, et quantum ad hoc scientia sub. methodo sive sub doctrina continetur.
Secunda responsio est, quod duo sunt fines hominis, scilicet impassibilitatis secundum affectum, quod scilicet affectus passionibus nec immutetur, nec ducatur, nec deducatur, nec abducatur.Et hoc sequitur secundum virtutem. Veritas autem finis est in intellectu qui passionibus non subjacet : et secundum verum homo nec est nec efficitur bonus, sed potius secundum virtutem : cum scientia sit ad verum, quo nec est nec efficitur bonus, non oportet quod scientia bonum aliquod appetere videatur : et ideo non ponitur inter principia hominis, per quae homo potens efficitur appetere et operari bonum humanum.
Tertia responsio est confirmatio primae rationis et est a minori. Minus enim videtur, quod habitus comprehensionis probabilis persuasivaae bonum operetur vel appetat, quam habitus comprehensionis necessariae. Operatur autem bonum habitus ex probabilibus et persuasivus doctrinalis sive methodalis. Multo igitur magis appetit et operatur bonum scientia quae est ex necessariis. Scientia igitur non ponitur inter principia inclinantia ad appetitum boni : quia ex quo doctrina ponitur, ex constanti relinquitur quod multo magis scientia hoc ope-
ratur. Hae sunt igitur Eustratii responsiones.
si quis autem ad hanc quaestionem breviter et subtiliter respondere voluerit, dicet appetitum quo aliquis appetit bonum, esse tentionem qua tendit ad illud bonum acquirendum : et haec est tentio ab eo quod homo concipit et comprehendit finem et nonum quod appetit : quae tentio et scientiae et sapientiae et intellectui nullo modo convenit. Scientia enim resolutorie procedit a compositis in simplicia : et iste processus est a rebus ad animam : et ideo non appetitus vel operationis habet formam, sed potius acceptionis et passionis. Idem autem est de intellectu qui est acceptio principiorum quae omnia universalia sunt. Et idem est de sapientia quae est acceptio altissimorum, et simpli cissimorum, quae difficile est homini scire. Sapientia igitur et intellectus et scientia ad bonum aliquod conferens ad vitam secundum esse non perficit hominis appetitum : et ideo inter principia quibus afficitur homo ad appetendum, non ponitur.
Sed tunc quaeritur de prudentia, quare non ponatur ? Sed ad hoc dicendum est, quod prudentia secundum quod est ratio perficiens electionem, ex parte electionis se tenet, sicut regula recti est in recto. si autem dicitur ratio dans viam ad eligibilia discernenda et dijudicanda, sub methodali doctrina continetur, sicut Aristoteles docet talem doctrinam in tertio Topiorum. Patet igitur, quod sive accipiatur prudentia quae est virtus eligens, sive prudentia doctrinalis quae est vias ad eligendum ostendens, prudentia specialem non habet perfectionem ad appetendumquoddum bonum, quae separata sit a perfectione doctrinae methodalis et electionis. Sufficienter igitur dictum est, quod ea quae cum. ratione bonum quoddam appetere videntur, sunt ars et doctrina.