In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Qui dilexit nos, " id est, personam, non vitia. Ad Ephes. I, 25 : Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. i tem, dilexit charitate perpetua. Jerem. XXXI, 3 : in charitate perpetua dilexi te. " Dilexit nos, " licet indignos, " et lavit nos, " immundos, " a peccatis, " animam inficientibus, " nostris, " quia propria voluntate contraximus, " in sanguine suo, " quem pro nobis omnibus effudit. i Petri, I, 18, 19 et seq.: Scientes quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati, etc.
Sed quomodo in sanguine lavit ?
Responsio. In sanguine, id est, in fide sanguinis et passionis ejus. Unde, infra, VII, 14 : Laverunt stolas suas.... in sanguine Agni, id est, in fide passionis Christi.
" Et fecit nos regnum. " Glossa, potentes vitiis resistere. Ad Roman. VI, 12 : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.
" Et sacerdotes, " id est, nos Deo immolantes per carnis mortificationem.
Vel, " Regnum et sacerdotes " id est, regale sacerdotium. 1 Petri, ii, 9 : Vos estis genus electum, etc. Et de regno, Luc. XVII, 21: Regnum Dei intra vos est. De sacerdotibus, Isa. lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini. Exod. XIX, 6 : Vos erilis mihi in regnum sacerdotale. " Deo, " non idolo, non mundo, sed Deo excelso qui est timendus, colendus, honorandus : " et Patri, " qui est diligendus : et sic tenetur ly et expositive. Vel, " Deo, " id est, sibi qui est Deus, " et Patri suo, " id est, Deo qui est Pater suus : Deus per creationem ipsius hominis, et Pater per generationem ipsius Dei. Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, etc. Et sic ostenditur in Christo duplex natura : et tenetur ly et copulative.
" Ipsi gloria, " scilicet ut pro tantis beneficiis a nobis laudetur, gloriosus annuntietur, et magnificetur. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
" Et imperium, " ut ei obediamus et obtemperemus, ut sic in aeternum vivamus. Ad Hebr. XII, 9 : Non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus.
" In saecula saeculorum, " id est, consecutiva in aeternum. . " Amen, " id est, vere, vel ita sit. I ad Timoth. VI, 16 : Cui honor, et imperium, etc. Amen.
Vel sic : " Ipsi gloria, " id est, frequens fama cum laude quoad electos, " et imperium, " quoad reprobos cru- ciando. Vel, " Gloria, " in sua natura, " et imperium, " in subjecta creatura. Vel, " Ipsi gloria " quia fecit nos sacerdotes, " et imperium, " quia fecit nos reges, etc, ut prius.
" Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt : et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam. Amen."
Supra descripsit Christum ab his quae fecit in primo adventu, hic describit eum ab his quae faciet in secundo adventu.
Et dicuntur hic quinque. Primo, dicit ipsum venturum ad judicium. Secundo, ipsum ab omnibus videndum : " Et videbit. " Tertio, ab his qui eum crucifixerant : " Et qui eum pupugerunt. " Quarto, dicit impios ex ejus separatione habere dolorem maximum: " Et plangenti se, etc. " Quinto, asserit hoc indubitanter verum : " Etiam. Amen. "