PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Et regnabit. "
Praeconium est ab actu regiminis.
Dicit autem duo : regnum, et super quos regnat. Regnare autem Jesum nihil aliud est, quam leges suas et potestatem indicere his super quos regnat.
Illas autem leges indicit suis tribus modis : in corde videlicet, et in aure, et in docendo quod lex impleatur ubi vacua esse monstratur. In corde scribit per spiritum : in aure per verbum prolatum. Implere autem legem docet per mysterium.
De scriptura cordis, Jerem. XXXI, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. Et, ad Hebr. VIII, 10 : Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas. Isa. viii, 16: Signa legem in discipulis meis. Sic enim oramus ut adveniat regnum Patris, qui est in caelis . II ad Corinth. III, 2 : Epistola nostra vos estis. Et subinfert, v. 4, quod est scripta spiritu Dei vivi. Intellectus autem et affectus in quibus leges regni sui scribit Deus, sunt duae tabulae scriptae digito Dei .
In aure autem scripsit, Luc. viii, 8: Qui habet aures audiendi, audiat. Per aurem eliam scribitur: per auditum enim fidem accipit de regno. Ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi.
Implet autem legem, spiritualiter docens intelligi regnum et legem. II ad Corinth. III, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Matth. V, 17 : Non veni solvere legem, sed adimplere. Vacua enim est lex sine spiritu.
Hoc igitur est regnare Christum in his in quibus regnat, dum leges et mandata in corde suscipiunt, et audita pertractant, et quae vacua sunt carnaliter, intellecta spiritualiter implent. Hi autem qui sic legibus suis contradicunt, nolunt eum regnare super se: et ideo inimici reputantur, et occidendi coram ipso. Luc. XIX, 27 : Inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Et, Apocal. XIX, 6 et 7 : Regnavit Dominus Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei. Isa. IX, 7: Super solium David, et super regnum ejus, etc. Et, Psal. xliv, 7: Virga directionis virga regni tui.
Sic ergo regnabit
" In domo Jacob, "
Hoc est, in familia Jacob. Sed quare potius in familia Jacob, quam in familia Abraham, vel Isaac? Ad hoc dicendum, quod hoc est propter hoc quod domus Abraham numquam in toto benedicta fuit: et ideo Christi regni neque figura, nec veritas fuit : quia Ismael fuit de reprobatis et ejiciendis extra domum. Unde, Genes. XXI, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. Similiter autem et domus Isaac non tota ad benedictionem pertinebat, quia Esau cum omnibus ad se pertinentibus de reprobatis fuit. Malach. 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui.
Si autem quaeratur, Quare non dicit : In domo David ? Dicendum, quod David numquam habuit domum universalem : sed regnum habuit universale et domum particularem de domo Jacob, de tribu Juda, et de familia Jesse. Et ideo cum regnum Christi sit universale, non regnat in domo David, sed regnat in domo universali Jacob. Sedes autem David universalis fuit : et ideo.sedet super sedem David, et in domo Jacob.
Quod autem regnat in domo Jacob, deceni sunt causae. Una quarum est propter vocantis electionem. Secunda est propter fratris supplantationem. Tertia, propter innocentiae simplicitatem. Quarta est propter primogeniturae adeptionem. Quinta, propter benedictionis surreptionem, Sexta, propter carnalis et mali fratris persecutionem. Septima, propter caelestium visionum revelationem. Octava, propter eam quam ad Angelum habuit directionem. Nona, propter suae familiae ad statum totum Ecclesiae significationem. Decima, propter benedictionis in totam familiam suam et domum propagationem.
Sic igitur Christus totam domum Ecclesiae et regnum desponsavit: ut primo electos vocaret, hoc est, de massa perditionis separaret. Secundo, ut fratrem, carnem scilicet, supplantaret, hoc est, subvertere doceret, quod non carni et sanguini acquiescere, sed contraire doceret. Tertio, ut simplicitatem se et innocentiam diligere doceret. Quarto, ut jura primogeniturae suos habere doceret, hoc est, ut principalia patris bona, et duplicia in haereditate possiderent. Principalia autem sunt dona gratiarum, et secundaria sunt temporalia : unde, Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, etc. Duplicia autem sunt dona gratiae et gratiae. Quinto, ut benedictionis haeredes suos demonstraret. Sexto, ut omnes bonos persecutiones pro Christo passuros demonstraret. Septimo, ut per visionem caelestem ostenderet quidquid ad sanctitatem et cultum Dei pertineret. Octavo, ut qualiter Angelorum et caelestium spirituum promeretur auxilium revelaret. Nono, ut per familiam domus Jacob ostenderet, quod in tota Ecclesia per ministros Ecclesiae gignendo filios Ecclesiae efficeret. Sicut enim dicit Augustinus in libro de Baptismo parvulorum contra Donatistas: " Jacob quatuor habuit uxores, duas It" beras, et duas ancillas : et per uteros " uniuscujusque earum genuit de semine " suo : et per uterum alienum filios ad " benedictionem pertinentes. Duae libe-" rae significant statum activorum (quem " significat Lia) et statum contemplati-" vorum (quem significat Rahel) : et " sive sacramenta conferat activis, sive " contemplativis in forma Ecclesiae, " semper sacramenta tamquam vulvae " liberarum generant filios Ecclesiae ad " benedictionem pertinentes. Duae au" tem ancillae significant duo genera mi-" nistrorum, qui peccatis serviunt : " unum genus est minister, qui actu " malus est, et tamen fidem tenet: se-" eundum genus est minister haereticus, " qui et actu malus est, et fide caret. " Uterque autem istorum dummodo " formam Ecclesiae et intentionem ejus " quod facit Ecclesia teneat, filios spiri-" tuales generat in salutem tamquam ex " Christi semine : generans et parvulas " servituti, hoc est, peccato subjectas. "
Genes. XVII, 20: Super Ismael quoque exaudivi te : ecce benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde. Decima causa est, quia Christus (sicut Jacob) benedictionem et in omnes Apostolos et in omnes eos qui credituri erant per doctrinam ejus propagavit.
De primo horum dicitur, ad Roman. IX, 12 et 13 : Sed ex vocante dictum est ei: Quia... Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Genes. XXV, 23 : Major serviet minori. Malachiae, i, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui.
De secundo dicitur, Genes. XXVII, 36 : Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice. Osee, XII, 3 : In utero supplantavit fratrem suum, hoc est, evertit et machinationes exclusit. Genes. XXV, 25 : Protinus alter, hoc est, Jacob, egrediens, plantam fratris tenebat manu.
De tertio dicitur in Psalmo XXIV, 21 : Innocentes et recti adhaeserunt mihi, etc. Psal. lxxxiii, 13 : Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. I Paralip. XXIX, 17 : Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas. Genes. XXV, 27 : Jacob, vir simplex, habitabat in tabernaculis.
De quarto, Genes. XXV, 31 : Vende mihi primogenita tua. Et, ibidem, v. 34 : Abiit, parvipendens quod primogenita vendisset. Quod autem potiora bona habiturus sit primogenitus, Genes. xlix, 3 : Ruben, primogenitus meus.... prior in donis, major in imperio. Et quod duplicia accepturus sit, dicit Dominus quod pater dabit ei duplicia, Isa. lxi, 7 : In terra sua duplicia possidebunt, etc. Isa. xl, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia. Proverb. XXXI, 21 : Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
De quinto, quod etiam benedictionem possessuri sunt, dicitur, I Petr. III, 9 : tu hoc vocali estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Genes. XXVII, 33 : Benedixi ei, et erit benedictus.
De sexto, scilicet de persecutione fra- tris, II ad Timoth. III, 12 : Omnes qui pie volunt, etc. Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur.
De septimo autem, quod est visionum caelestium revelatio, in quo certa docetur cultura Ecclesiastica, Genes. XXVIII, 16 et 17, ubi Jacob vidit caelum apertum, et scalam stantem super terram, et Dominum innixum scalae desuper: et Angelos ascendentes et descendentes per eam, dixitque : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Et, Exod. III, 5 : Locus in quo stas, terra sancta est. Et, Josue, v, 16 : Locus in quo stas, sanctus est. Caelum enim apertum significat sanguine Christi caelum aperiendum : scala, descensum Angelorum ad custodiam, et ascensum ad oblationem votorum nostrorum, et intellectuum ad Dominum : locus sanctus sive terra sancta, Ecclesiam sanguine Christi sanctificandam : terribilis locus, venerationem sacrorum locorum : Dominus autem in loco, significat operationem Domini in sacramentis per gratiam : domus autem Dei, culturam Ecclesiae universalem in laudibus divinis. Sapient. X, 10 : Haec profugum irae fratris, Jacob scilicet, justum deduxit per vias rectas : et ostendit illi regnum Dei, hoc est, Ecclesiae culturam in qua regnat, et dedit illi scientiam sanctorum (neutri generis), hoc est, scientiam sanctitatis Ecclesiae, honestavit illum in laboribus, et complevit, scilicet in omni . perfectione sanctitatis, labores illius.
Octava causa, qua Jacob qualiter fideles in regno Christi existentes Angelorum auxilium promereantur revelat : et de hac secundum historiam, Genes. xxxii, 24 et seq., quod vir luctabatur cum Jacob usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Dixitque ad eum : Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et lucta quidem significat luctam orationis per fletum et devotionem, cui resistere non valuit Angelus, eo quod devotos in oratione diligit, et ab eis recedere non potest : unde dicit Hieronymus, quod " duobus brachiis luctabatur, fletu " et devotione. " Benedictio autem tutat contra hostes daemones, confortatio contra fratrem significat confortationem contra mundi tentationem, et tactus femoris significat concupiscentiae carnalis exstinctionem.
Non autem est, de qua dicitur, Isa. LXVI, 8 : Numquid parturiet terra in die una ? aut patietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ? Matth. VIII, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum. Isa. xliii, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da : et Austro : Noli prohibere. Oriens enim propter ortum lucis est minister bonus contemplativus : et Occidens in quo occidit lux fidei, est minister malus haereticus, formam tameo Ecclesiae tenens in sacramentorum collatione : Aquilo autem plaga frigida, est minister malus fidelis, cujus non occidit lux fidei. Aquilo enim, ut dicit Gregorius super Job, semper volvitur et numquam occidit. Auster autem plaga lucida et calida, significat ministrum bonum activum. Ad Hebr. III, 6 : Christus tamquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, etc. De decima autem, hoc est, in totam domum benedictionis propagatione, dicitur, Genes. xlix, 3-28, ubi Jacob omnibus duodecim filiis benedixit singulis benedictionibus. Et, Deuter. XXXIII, 6-26, ubi Moyses similiter, sicut et Christus duodecim Apostolis . Et oravit pro omnibus, qui credituri erant nomini ejus per ipsos . Propter quod etiam universitas salvandorum signatur per Patriar-
chas . Et unversitas portarum, per quas intratur in regnum . Hac igitur de causa regnat Christus in domo Jacob super solium David, et in throno Salomonis sedet. Regnare enim nihil aliud est, quam multitudines in regno continere sermone coactivo, vel promissivo, ut dicit Aristoteles : " Sermo enim persuasivus in legibus et in moribus non valet, quia leges non dantur sciendi gratia, sed ut boni fiamus. " Et ideo sermo syllogisticus in talibus non valet, sed coactivus per paenarum comminationem: vel promissivus per praemiorum spem et exspectationem, sicut dicit Isaias, i, 19 et 20 : Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. Regnabit autem.
" In aeternum "
Isa. IX, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit: ut confirmet illud, et coroborel in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Quia claritas regni gratiae continuatur ad regnum gloriae : de quo dicitur, Matth. xiii, 43 : Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
Objicitur autem ex hoc quod dicitur, I ad Corinth. XV, 24 : Cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Ubi dicit Glossa, quod usque ad diem judicii et daemones daemonibus, et Angeli Angelis, et homines hominibus praesunt: et post judicium omnis cessabit praelatio. Ad quod dicendum, quod tam in caelo, quam in mundo, et in inferno cessabit in Angelis, hominibus, et daemonibus praelatio, quoad curam et actum regiminis : sed in Deo numquam cessabit. Licet quoad curam regiminis et exercitium cesset in omni creatura rationali, tamen quoad aliquid manebit in aeternum. In praelatione enim duo sunt, honor, et onus. In desiderantibus igitur honorem ut praesint et non prosint, nec onus portent inferiorum : cessabit honor, et remanebit onus quod praeessendo meruerunt. Ezechiel. XXI, 2b et 26 : Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita : haec dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam. Cidaris est ornamentum sacerdotum : et corona ornamentum dignitatis regum. Isa. xxii, 18 : Coronans coronabit te tribulatione, scilicet in onus, et non in honorem. In his autem qui desiderant prodesse potius quam praeesse, subeuntes onus potius quam fulgentes honore : sicut dicit Augustinus : " Ho-" nore coram vobis praelatus sit : vobis " timore coram Deo substratus sit pedi" bus vestris. " Et, ad Hebr. xiii. 17 : Obedite praepositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. In his (inquam) remanebit honor, et cessabit providentiae onus. Proverb. XXVII, 23 et 24 : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, gregesque tuos considera: non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generatione et generationem. In hoc enim quod dicit : Non habetis jugiter potestatem, cessationem oneris notat. In hoc autem quod dicit : Corona tribuetur, tibi scilicet, in generatione et generationem, hoc est, in regno (quae corona est finis generationum eorum qui reguntur in gratia), notat permanentiam honoris. Eccli. XXXII, 1 et seq.: Rectorem te posuerunt, noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
" Et regni ejus. "
In quo ostendit istius regni durationem. " Est autem regnum, ut dicit Dio-" nysius in libro de Divinis nominibus, " omnis finis et boni, legis et ordinis " distributio : " hoc est dicere : Distributio congruens dignitati personarum diversa, quae ab Apostolo vocantur personae multarum facierum. Distributio, inquam, finis, quem intendit rex in personis regni efficere : finis enim non est tantum unus, neque omnes regni personae ad unum finem duci possunt. Et est distributio boni diversi, quo frui debent personae regni sub regimine regis. Et distributio legum, quae etiam diversae sunt secundum diversitates personarum, locorum, et temporum. Et distributio ordinum et graduum, quae etiam variantur secundum status personarum. Omnis, inquam, talis secundum omnem diversitatem distributio, est et vocatur regnum. Sic enim Christus in nobis regnat et regnabit, distribuens nobis fines gratiae in quos tendamus perficiendo cursum nostrum. Act. xx, 21 : Nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, etc. II ad Timoth, IV, 7 : Cursum consummavi, fidem servavi. Matth. X, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad Hebr. III, 6 : Christus tamquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus.
Distribuit etiam nobis bona. Diversarum enim personarum in Ecclesia diversum est bonum : aliud enim bonum praelati, et aliud bonum subditi, aliud bonum militis, aliud bonum ejus quem miles defendit, aliud bonum religiosi, aliud bonum saecularis, aliud bonum matronae, et aliud bonum viduae, et aliud virginis, et sic de aliis Ecclesiae gradibus. De omnibus pro diversitate personarum dicitur, Isa. lv, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Thren. iii, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Psal. XXIV, 13 : Anima ejus in bonis demorabitur, etc. Eccli. xliv, 11 et 12 : Cum semine eorum permanent bona, haereditas sancta, etc. Proverb. xxxi, 12 : Reddet ei bonum et non malum, omnibus diebus vitae suae. Hoc significatur, Matth. XXV, 14 et 13 : Tradidit illis bona sua... unicuique secundum propriam virtutem, hoc est, dignitatis suae congruitatem.
Est etiam haec distributio legum, quia non omnes ligat una lex, sed pro diversitate personarum, et locorum, et temporum leges diversi fcantur. Eccli.XXIV, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum, hoc est, quae distribuuntur pro uniuscujusque congrua dignitate. Deuter. XXXIII, 2 : In dextera ejus ignea lex. Et, ibidem, v. 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus. Psal. XVIII, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas. Psal. cxviii, 33 : Legem pone mihi, Domine, etc.
Est etiam distributio ordinis uniuscujusque personae in gradu suo. Daniel. X, 11 : Sta in gradu tuo. Sicut enim in ordinibus caeli nemo est qui mutat ordinem et gradum, in quo positus est, ita in terra quilibet in gradu suo, in quo vocat Deus eum, permanere debet Psal. xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, etc. I ad Corinth. vii, 20 : Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Sic igitur regnat super nos Dominus Deus noster, rex regum, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium .
Hoc autem regnum corrumpit tyrannus, qui non curatis finibus et bonis graduum diversitatis hominum, omnia statuit ad utilitatem propriam, et oppres-
siones et calumnias hominum. Isa. x, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes, injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei ! Osee, viii, 4 : Ipse regnaverunt, et non ex me : principes exstiterunt, et non cognovi. Isa. XIX, 4 : Tradam aegyptum in manu dominorum crudelium : et rex fortis dominabitur eorum. Sed de regno Regis nostri dicitur quod est regnum omnium saeculorum. Psal. lxxi, 8 : Dominabitur a mari usque ad mare, hoc est, in tota tribulatorum multitudine : et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, hoc est, ad descensum fluminis Spiritus sancti, usque ad extremos Ecclesiae. Hoc est regnum Catholicum, hoc est universale, in quo regnabit Christus, donec ponet inimicos suos scabellum pedum suorum . Hujus autem regni
" Non erit finis. "
Et hoc jam in praecedentibus expositum est. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Isa. IX, 7 : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
" Dicit autem. "
Sciens beata Virgo quod dicitur, Isa. XXX, 15 : In silentio et spe erit fortitudo vestra: cum orasset pro liberatione generis humani, spem posuit in exauditione. Audiens autem Angelum de hoc loquentem, diu siluit : sciens quod dixit Moyses, Exod. XIV, 13 : State, et videte quod Dominus facturus est hodie. Et post hoc dicit, v. 14 : Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Nunc autem audiens sapienter Angelum loqui, quem in specie viri apparentem vidit, juxta consilium Sapientis , attendit in ipsum, parans discretam responsionem. Eccli. Vi, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum. Audivit autem diu loquentem, et salutantem, et confortantem, et annuntiantem tacens : servans hoc quod dicit sermo divinus, Eccli. XXXII, 9 : Audi tacens, scilicet simul et quaerens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Et ideo verecundiae vim faciens loqui exorditur. Beda : " Verecundia soror est " continentiae. Et adeo fideles sunt istae " sorores, ut plerumque mallet utralibet " damnum proprium incurrere, quam " sororis suae incommodum sustinere. " Semper enim in sapientibus mulieribus verecundia cedit continentiae. In fatuis autem nonnumquam continentia cedit verecundiae : unde Dina rapta passa est damnum castitatis, ne verecundiam subiret clamoris : sed Susanna ne verecundiam pateretur castitatis, subiit verecundiam clamoris . Ideo etiam beata Virgo diu praemeditata, audiens se futuram pronuntiari matrem, ne damna sustineret pudoris contra propositum continentiae verecundiae cessit, et Angelo loquebatur de servando pudore. Bernardus : " Ut scias quam verecunda sit, " attende qualiter in loquendo sui ser-" monis servavit custodiam. Dixit enim " custodire vias suas, ut non delinque-" ret in lingua sua : attendens quod " postea dixit Jacobus, III, 2 : In multis " enim offendimus omnes. Si quis in ver " bo non offendit, hic perfectus est vir. "
Videbis enim custodiam si attendas cui, quid, ubi, quantum, quoties, quando, et quomodo locuta sit.
Cui : quia non nisi quatuor diversitatibus personarum, Angelo videlicet, et Filio, materterae vetulae, et ministris nuptiarum : docens puellam Dei et juvenem puellarem cum Angelo in contem- platione, cum Deo in oratione : non cum qualibet muliere, sed cum cognata vetula, quae Deo plena sit ut Elisabeth in consolatione et congratulatione : et cum his qui necessariorum temporalium ministri sunt, de necessariis esse loquendum.
Quid autem locuta sit si scire velis : Cum Angelo de secretis et dubiis : cum Filio de expedientibus ad salutem propriam, ne perdatur Jesus, hoc est, salus : cum matertera de congratulatione boni et laude Dei: cum ministris autem de expedientibus proximo ad Dei gloriam patefaciendam locuta : docens a vaniloquiis esse cessandum, et de utilibus tantum esse loquendum.
Porro, si advertas ubi locuta sit : Non est locuta garrula in plateis, neque inter puellas patula, sed in conclavi solitudinis. Filio autem in templo sanctificationis, aut in honestis nuptiis : ne tamquam ad caelibatum qnasi ad frugem melioris vitae convolans, nuptias detestari et condemnare videretur. Aut in domo sacerdotis summi sancti et honestate repleti, cum matertera locuta est: non in angulis platearum, non valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis .
Si autem attendas quoties locuta est: Non invenitur nisi septies esse locuta : cum Angelo bis : semel quaerens modum annutiatorum Angeli: et sciens modum, secundo, adhibens consensum. Cum Filio bis : semel quaerens Filium, ne perdat desideratum sibi : secundo, proximorum utilitatibus reverenter interpellatis. Etiam bis cum matertera : semel salutans in congratulatione boni, quod Elisabeth annuntiaverat Angelus : et semel in gratiarum actione de bonis, quae de ea praedicaverat Elisabeth. Semel autem tantum de necessariis cum ministris, in-
vitans eos ad obediendum Filio ad gloriam Dei declarandam.
Quantum vero locuta est, delectabile est audire. Parum enim valde, et vix insonuit in quaestionibus dubiorum : sciens quod oportet mulierem in Ecclesia non docere vel esse clamorosam . Similiter parum perlocuta est in salutatione, et necessariorum postulatione. Multum autem effluxit in Dei laude et gratiarum actione, decantans canticum novum : Magnificat anima mea Dominum : docens quod a laude Dei numquam esset cessandum.
Libet etiam advertere quando locuta : Numquam enim locuta est nisi (bis) non praeventa : et tunc etiam quodammodo praeventa fuit, et quasi coacta ad loquendum. Hic enim post longam deliberationem, cum ageretur quod mater futura esset, quae castitatem voverat, et castitatis periculum timeret, locuta est cum Angelo bis. Materteram etiam salutat praeventa sermone Angeli, qui eam concepisse nuntiaverat : et gratias agit praeventa praedicatione materterae de bonis in ea perficiendis a Domino. Filium perdere timens, reverenter inquirens : et ibi quodammodo praeventa timore perditionis ipsius, et dolens, incitatur ad quaerendum Filio qualiter se subtraxerit. Similiter et ministris loquitur prae angustia, et praeventa necessitatibus proximi. Et sic absque causa nihil umquam legitur fuisse locuta. Eccli. xxxii, 10 : Adolescens, loquere in tua causa vix, id est, cum necesse fuerit.
Quomodo autem locuta est si scire desideras : Quam modeste, quam sapienter, quam silenter. Ita ut videatur verum esse de ipsa quod de Anna, I Reg. I, 13, legitur quod tantum labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur.
Sic ergo verecundiae cedens, castitati autem cavens, " Dixit, " os silenter aperiens,
" Maria ad Angelum. "
In hoc praebens exemplum virgini Marthae, Joan. XI, 28, quae sub silentio vocavit sororem Mariam, dicens : Magister adest, et vocat te. Eccli. xxxii, 9 : Audi tacens, et simul quaerens : et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Et castitati timens quaerit, dicens:
" Quomodo fiet istud ? "
Glossa : " Liquet quod futurum credidit, quae de modo quaesivit. " Et ideo mirandum est de istius virginis pudore et sapientia. Modum enim sapienter quaesivit rei, quam per certitudinem nuntii et immutabilem prophetiae enuntiationem futuram esse cognovit. Legerat enim, Isa. VII, 14 : Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Et certitudinaliter scivit esse venturum. Qualiter autem futurum erat, sapienter dubitavit. Sicut etiam dicitur, ad Ephes. III, 4 et 5, hoc mysterium est a saeculis in Deo absconditum. A Prophetis enim non fuerat plene enuntiatum, sed Angelo qualiter futurum esset ad explanandum reservatum : et ideo a Virgine sapienter, ab Angelo de modo est quaesitum. Et haec est sententia cujusdam glossae Ambrosii. Verificatum est in ea quod de bona muliere, Proverb. XXXI, 25, dicitur : Fortitudo et decor indumentum ejus. Fortis enim fuit in continentiae proposito, et omni decore vestita in verecundia virginali : cui tamen cessit, vincens fortitudinem propositi virginalis : cum audiret mentionem fieri (ut sibi videbatur) fecunditatis, quae secundum legem naturae non erat, nisi cum violatione virginitatis : et ideo tunc erumpens dicit cum reverentia pudoris : " Quomodo fiet istud ? " Vide nostram Hevam matrem omnium viventium per gratiam, omnino aliter esse affectam, quam Hevam matrem viventium per culpam et miseriam. Illa enim audiens promissionem divinitatis et elata, dejecta est in illecebras concupiscentiae carnis, quasi duobus funibus a beatitudine dejecta : haec summas promissiones audiens, in humilitate perstitit : et votum viriliter tenens, omnes abhorruit illecebras et carnalis concupiscentiae delectationes. Solent homines ad laudes suas in elatione more pavorum efferri : sicut Herodes, Act. XII, 21-23, qui sibi in laudibus fecit acclamari voces Dei et non hominum : et consumptus a vermibus exspiravit, percussus ab Angelo Domini: experiens in sua putredine quod dicit Antiochus, II Machab. IX, 12: Justum est, scilicet hominem, subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Solent eliam promissionibus exhibitis inaniter hilarescere : sicut Sara risit post ostium, et redarguta est ab Angelo . Nonnulli etiam si contraria promissionibus divinis in se viderint, solent promissionibus per infidelitatem diffidere, sicut Zacharias. Haec autem Virgo beata, nec elata, nec dissoluta, neque incredibilis effecta est, sed rem futuram credens modum quaerit, et dicit : " Quomodo fiet istud ? "
Istius autem quaestionis duae quidem possunt esse causae ex parte Virginis : et quatuor ex parte promissionis.
Ex parte quidem Virginis profundum humilitatis, et votum perpetuae castitatis.
Profundo enim humilitatis nihil tam magnum sibi reputavit idoneum et congruum, dicens in corde suo illud Ruth, II, 13: Locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum. Et illud I Reg. xxv, 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Parvum enim parva decent. " Verus enim humilis, ut " dicit Bernardus, vilis vult reputari, et " non humilis praedicari. " Hoc sanet superbos quod laudes contemnit, et magnalia non de se credere potuit.
Votum etiam perpetuae obstabat castitatis: quod qualiter virgo permanens conciperet et pareret, videre non potuit. Et hoc innuit, cum dicit:
" Quoniam virum non cognosco."
Hoc est, me cognituram non propono. Tob. III, 16: Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
Una autem causarum ex parte promissionis fuit immutabilis Dei aeternitas, quae eum novum et nasci non permittit: quia nasci mutari est. Et de hoc dicitur in Psalmo CI, 28: Tu idem ipse es, et anni tui non deficient. Et, I ad Timoth. VI, 16: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Super quem locum Augustinus : " Immor-" talitas est vera immutabilitas et vera " aeternitas : quia in his quae mutantur, " ipsa mutatio nonnulla mors est. " Jacob. I, 17 Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis, obumbratio. Malach. III, 6 : Ego Dominus, et non mutor . Numer. xxiii, 19: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Qualiter igitur de me nascetur? " Quomodo fiet istud ?"
Secunda causa, est existentis in tanta perfectione inconsueta secundum naturam nativitas. Quod enim ille qui est et perfectus est, iterum nascatur, inconsuetum est : unde et Nicodemus qui fuit Magister in Israel, hoc impossibile reputans, a Christo (cui per omnia credidit) modum istius sermonis inquisivit, Joan. In, 4, sic dicens : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci ? Et tamen sicut Christus duas nativitates habuit, ita oportet quemlibet qui est Christi, habere duas nativitates.
Tertia causa, est ejus quod promitte- batur insignis dignitas. Quomodo enim crederetur non abhorrere foeminae uterum, qui candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius ? Isa. xl, 15 : Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt. Quam ergo imaginem infantilem in utero feminae acceptam ponemus ei? Et tamen iste tam dignus, Virginis uterum non abhorruit : videns quod tam congrue aliter generi humano succurrendum non fuit. Filius enim in aequalitate Patris existens, quodammodo remota occasio fuit casus per feminam : eo quod ab aeterno natus a Patre lusit in orbe terrarum, et deliciae suae esse cum filiis hominum . In ordine igitur sapientiae divinae praeordinatum est, quod creatura sessura erat in dextera Patris. Et hoc Lucifer qui mane oriebatur plenus sapientia et decore, in deliciis Paradisi existens, in spiritu vidit et invidit : et ad illam altitudinem ascendere cogitavit . Dejectus autem ad terram, ne homo illuc ascenderet unde ipse deciderat, quantum valuit impedivit, persecutionibus tentationum insurgens. Videns autem Filius Dei se esse hujusmodi persecutionum occasionem: majestatis oblitus, dignanter misericordia motus, dolore cordis intrinsecus tactus dixit illud Jonae, I,12 : Tollite me, et mittite in mare, hoc est, in amaritudinem et miseriam humanae vitae, scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos.
Quarta vero causa potest esse, quod praesumptionis esset homini mortali cum immortali Deo unum et eumdem filium communicare. Isaiae, lv, 9 : Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Job, IV, 18 : Ecce qui serviunt ei non sunt stabi-les : et in Angelis suis reperit pravitatem. Et, ibidem, xxv, 5 et 6 : Stellae non sunt mundae in conspectu ejus: quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ? Et, iterum. IV, 19 : Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Qualiter ergo ego debilis, ero parens Filii pareatis Dei? Quomodo igitur fiet istud ? Isa. LIII, 8 : Generationem ejus quit enarrabit ? Altissimum hujusmodi negotium, et longe a Virginis humilis investigatione, " Quomodo fiet istud ? " Ad Patrem enim loquens secum, Filium dicit esse principium, in die aeternitatis genitum, in splendoribus sanctorum. Qualiter ergo et ego principium principii, per quod et ego et omnia facta sunt ? Haec est etiam causa, quod haeretici Nestoriani, et Eutychiani matrem Christi noluerunt vocari AdminBookmark , sed AdminBookmark eam vocaverunt: non videntes qualiter unius ejusdemque filii parens esset Virgo et parens aeternus Dominus. "Quomodo ergo fiet istud ? "
Et allegat quod maxime in voto habuit, dicens: " Quoniam virum non cognosco, " hoc est, non cognituram propono. Non cognoscens enim virum, tamen proponens experiri quomodo concipere potest et parere. Ecce in veritate Rebecca, quae multum a Deo accepit, servo summi Patriarchae se ostendit quod sit pulcherrima virgo, et incognita viro .
Per hoc autem quod est Virgo pulcherrima et incognita viro quinque habet. Est enim illibata, intacta, subtracta, abscondita, et incombusta : illibata lenociniis a proco, intacta ludentium joco, subtracta vanitatibus fatuarum puellarum choro, abscondita concupiscentium oculo, incombusta libidinis facibus et foco.
Procus enim libat, hoc est, tentat vir- ginem : sed haec illibata, ab alio amatore praeventa est, ne procum possit admittere. Cantic. VII, 10: Ego dilecto meo: et ad me conversio ejus. Qualiter enim alterius amatoris procum susciperet, quae sui amatoris jam charitatis lampades ignis atque flammarum in desiderio accensa, aestuans, et anhelans ita inexstinguibiliter senserat, quod vulnerata charitate et destituta amoris desiderio languebat ? Quippe fortis est ut mors dilectio, quae nihil in corde ejus, nisi dilectum vivere permittebat. Erat dilectus suus, sicut signaculum profundatum, sigillatus in corde : fulta laeva, et amplexata dextera ipsius, (inter cujus ubera tamquam fasciculus myrrhae jugiter commorabatur), jam habens impressum osculum oris sui in labiis cordis, ut non alium reciperet procum vel amatorem : illibata est penitus. Et hoc figurate dictum est, Cantic. VII, 1: Juncturae femorum tuorum sicut monilia. Sicut enim dicit Isidorus : " Monile quasi munile dicitur : " eo quod munit sinum, ne proras inserat manum, et scrutetur castitatis secretum, et violet vel maculet pudoris sigillum.
Intacta est etiam jocis ludentium. Dicit enim Aristoteles, quod " lusivus est incontinens. " Unde Sara ludos Ismael lascivos, quos filium suum Isaac docere tentavit, persecutionem reputavit, interpellans Patriarcham quod ejiceret ancillam cum filio ejus . Dicit enim Hieronymus, quod " risus et joci, tactus et sibili, " moriturae virginitatis solent esse prin-" cipia. " Unde in figura beatae Virginis dixit Sara virgo, Tobiae, iii, 17 : Numquam cum ludentibus miscui me. Et sic iterum fuit viro incognita.
Abscondita fuit a concupiscentium pelliciente oculo. Unde, Isa. VII, 14, ubi nostra habet littera : ecce virgo concipiet: liebraeus sermo habet AdminBookmark quod inter-
pretatur abscondita: quae tantum meruit recipere sacramentum. Esther, II,
15 : Esther erat virgo formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther autem abscondita interpretatur. Psal. xliv, 14: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.
Erat autem choris puellarum in vanitate ambulantium subtracta, sicut dicitur, Tob. III, 17 : Cum his qui in levitate ambulant, numquam participem me praebui. Ruth, III, 10 : Benedicta es a Domino, filia, et priorem misericordiam, propositae scilicet castitatis, posteriore superasti, quia non es secuta juvenes pauperes sive divites, sicut vagae, garrulae, quietis impatientes, virgines fatuae.
Est etiam incombusta facibus libidinis. Unde, Exod. III, 3: Vadam, et videbo visionem hanc magnam: quare ardeat, et non comburatur rubus. Rubum enim quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem, sancta Dei genetrix. Ista est in cujus figura dicitur, Genes. XXIV, 16, egrediebatur puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro.
Sic igitur " virum non cognosco. "
" Et respondens Angelus. "
Nota processum Angeli et Virginis. Primo ingreditur Angelus salutans, secundo consolans, tertio annuntians, quarto rei annuntiatae modum explanans : per salutationem se ostendens Angelum pacis, per consolationem spiritum benignitatis, per annuntiationem fidelitatem suae ostendens legationis, per explanationem modi se probans Angelum lucis. Angelus enim pacis probatur fuisse per hoc quod postea dixit: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Ecce columba cum ramo virentis olivae re- versa ad arcam Domini . Per consolationem Virginis se probat esse nuntium ejus, qui dixit: Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos . Per legationis fidelitatem ostendit quomodo vere de ea scriptum est, Proverb. xiii, 17 : Legatus fidelis, sanitas. Per modum explanationis ostendit se esse Angelum lucis, sicut scriptum est: Ecce Angelus Domini stetit circa illos, et claritas Dei circumfulsit illos . Angelus ergo iste erat Angelus lucis.
Sed non est praetereundum quod dicitur hic respondisse Angelus : ante hoc autem proposuisse et dixisse commemoratur. Et hoc ideo, quia Virgo ante hoc numquam aliquam proposuit quaestionem. Non enim est responsio, nisi ad quaestionem tacitam vel expressam. Omnis enim qui respondet, dicit : sed non omnis qui dicit, respondet. Hac igitur de causa, quia quaestioni respondet, hic respondisse perhibetur. Turbationem enim puellarem jam ante sedaverat: nunc autem etiam adhibet rei quaesitae plenam explanationem. Virgo autem primum quidem turbata: postea de qualitate salutationis expedita, et de annuntiatae rei altitudine et de propositi sui voto anxia, reverenter quaesivit. Hic autem per responsionem Angeli certificata, consensum humiliter adhibuit: per turbationem ostendens virgineum pudorem, per quaestionem suam promens discretionem, et per consensum plenam probans fidem et humilem obedientiae devotionem. Quaerens enim ostendit quod nemo cordi suo in talibus conlidere debet. Proverb. XII, 2: Qui confidit in cogitationibus suis, impie agit. Proverb. xxviii, 26 : Qui confidit in corde suo, stultus est. Hoc igitur sciens, quod non est in hominis potestate consilium Dei , discrete quaesivit, et votum firmiter tenendum allegavit : ostendens quod fortitudo et decor indumentum sunt laudabilis mulieris,
fortitudo propositi, et decor quaesiti consilii. Bernardus : " Felix propositum in " quo firmitas convenit puritati, et for" titudo propositi non obsistit inquisitio-" ni consilii. Nam licet quantumlibet " pura fuerit deliberatio, minus habet si " defuerit puritatis fortitudo, et consilii " firmitas. Ubi non est puritas, non vir-" tutis obtinet gratiam, sed obstinationis " incurrit offensam. " Haec autem Virgo beata utrumque habuit, et propositi puritatem et firmitatem, et consilii discretionem : et ideo Angeli meretur responsionem. Unde etiam in Canticis, vii, 4, de ea dicitur: Collum tuum sicut turris eburnea. Turris enim firmitatem, ebur castitatem : collum autem (quod medium est capitis et corporis) significat consilii discretionem, caput mentis cum corpore aliarum virium animae continuans.
Hac ergo tam discreta quaestione per modum inquisitionis consilii proposita, " respondens Angelus. "
" Dixit. "
Nec additur, Dixit illi: quia jam explanationem modi non in eam, sed in Deum reponit: omnipotentiae Dei nihil impossibile esse demonstrans. Ad auditum ergo Virginis verba protulit, sed totum modum in omnipotentia Dei demonstravit.
Dicit autem hic tria. Modum enim tantae rei per causas ejusdem rei explicat : et ideo secundo, effectum mirabilem futurum enuntiat : et tertio, quod firmus sit sermo ipsius et velocius implendus per suasionem inductam, ostendit quid miraculi factum sit in Elisabeth, Virgini praedicans in gaudiorum accumulatione.
Ubi autem modum ex parte causae efficientis inducit, duo dicit. Primo quidem ostendens hoc esse virtutem sancti Spiritus: secundo autem umbram virtu- tis Altissimi horum mirabilium efficere complementum.
De primo dicit quatuor. Dicit enim primo hoc operari Spiritum: secundo, sanctitatis suae dicens non deesse effectum : tertio, tangit operationis modum, quia superveniendo hoc operatur: quarto, dicit tam sublimis operationis locum.