Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit Igitur :
" Et factum est, cum accumberet In domo illius. "
Quia sicut dicitur, Luc. v, 29 : Fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et sicut dicit Chrysostomus, de Illicitis bonis : quae quia communitatis erant, poterant converti ad usum eorum qui communitati deservierunt auctore Domino. Reficiebatur autem intus in paenitentia publicani. Apocal.III, 20 : Intrabo ad illum , et coenabo cum illo, et ipse mecum. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, ei revixit : perierat, ei inventus est.
" Multi publicani, " llli citacapientes, " et peccatores, " in
concupiscentia carnis. Matth. XXI, 31 : Publicani ei meretrices praecedent vos in regnum Dei. " Simul discumbebant, " paenitentes, " cum Jesu, " salvatore, " et discipulis ejus, " veris animarum medicis in Ecclesiae refectione. Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, et vindemiae defaecatae.
Et adjungit Id quod perfectum est :
" Erant enim multi qui et sequebantur eum. "
Poenitentes de actibus malis. Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus te,
" Et Scribae et Pharisaei, videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? "
Tangit murmuris repressionem. Et dicit duo, murmur, et repressionem.
Murmurantes In tribus reprehenduntur : in apparentia falsi nominis, scientiae, et religionis.
Et hoc est quod dicit :
" Scribae et Pharisaei, "
Invidiae oculis " videntes, " et invidentes. Matth. xx, 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
" Quia manducaret cum publicanis et peccatoribus. " Occasionem autem acceperunt, quia Deuter. xvii, 15, prohibetur ne societatem habeant cum gentibus : ille autem, ut quidam dicunt, gentilis fuit : et ad minus, officium gentile exercuit, quia vectigalibus praefuit, in quibus officiis gentiles a gentili potestate ponebantur. I ad Corinth. v, 11 : Cum
ejusmodi nec cibum sumere. Sed non erat occasio sufficiens : quia isti sequebantur Christum jam imitantes, et pravis actibus renuntiantes. Act. x, 13 : Accipe et manduca. Et, sequitur, v. 15 : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. I ad Corinth. VI, 11 : Haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
Tertio, reprehenduntur de timiditate, quia non Christo, sed.
" Dicebant discipulis. "
Confutati enim a Christo, non audent aggredi Christum : sed sicut serpens Adam aggressus in debilitate Evae, ita et isti, probantes verum esse quod Joannes dixit de eis, Matth. iii, 7 : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
" Quare cum publicanis, etc ? "
Quasi dicant : Turpem sequimini magistratum. Matth. xxiii, 24 : Excolantes culicem, camelum autem gluttientes. Non attendentes quod attendens Apostolus dicit, 1 ad Corinth. IX, 19 : Omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem . Et, Sapient. XVIII, 24 : In veste poderis quam habebat fotus erat orbis terrarum.''
" Hoc audito, Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores. "
Hic ponitur repressio (alias, reprehensio) murmuris uno verbo : " Non necesse habent sani, " vere sani, vel qui se sanos reputant : sani enim non indigent, qui autem se reputant sanos non requirunt. " Medico, " nisi forte quoad medicinam praeservativam : sed hic loquitur de purgationibus.
" Sed qui male habent. "
Ideo dicitur, Eccli. xxxviii, 7, quod unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. Luc. x, 34 : Appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. lsa. lxi, 1 : Misit me ut mederer contritis corde.
" Non enim. veni. "
Concludit hic omnia per sui adventus intentionem, dicens : " Non enim veni vocare justos, " quia non vocatur nisi qui longe est, qui adhuc massae perditionis conjunctus est : et hic justus non est : " sed, peccatores, " qui longe sunt. Proverb.IX,3 : Vocavit ad arcem, ei ad moenia civitatis. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui..., hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.
" Et erant discipuli Joannis et Pharisaei jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ? "
Hic inducitur tertia historia, in qua non verus medicinae spiritualis modus excluditur. Et tanguntur tria : primo enim, ponitur istius inquisitionis data occasio : secundo, de medicinae modo, orta quaestio : tertio, verae medicinv per rationes probatio. Dicit igitur :
" Et erant discipuli Joannis jejunantes, "
Uno speciali jejunio, quod in exteriori observantia consistebat sine Christo : hoc est, fine devotione fidei Christi : et hoc jejunium habet quidem gloriam, sed non apud Deum . Isa. lviii, 3 : Quare jejunavimus, et non adspexisti : humiliavimus animas nostras, ei nescisti ?
" Et Pharisaei. "
Alio jejunio isti jejunabant, hypocritarum scilicet : qui cum hoc venabantur pecuniam ut marsupia implerent : sicut patet, Matth. VI, 16 : Exterminant enim facies suas., ut appareant hominibus jejunantes. Isa. lviii, 5 : Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, etc. ?
" Et veniunt, et dicunt illi, "
De exteriori justitia praesumentes : " Quare discipuli tui, etc. " Quaestio est de purificatione : et patet in littera. Joan. III, 25 : Facta est quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Ac si dicant : Tu. non purificas, neque sanas peccatores, quos concupiscentiae carnis studere doces, ad Philip. iii, 19 : Quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt : inducunt autem Joannem (quem Christus laudavit, Matth. XI,11 : Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista) et Pharisaeos (qui in lege erant probatissimi) ut sic ex lege et ex Joannis fama ostenderent esse malum modum praesentiae quem exhibuit.
" Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est jejunare ? "
Repressio (alias, reprehensio) est murmuris : Numquid possunt, etc. Inducit hic tres similitudines, ex quibus ostendit veram medicinam esse in cordis interiori devotione, eo quod tria sunt in poenitentia : conjunctio scilicet reconciliati cum Deo, et haec habet gaudium : novitas conversationis, et haec habet justitiae decorem : et spiritus fervor, qui signatur per vinum.
In primo dicit quatuor : primo enim proponit in humanis acceptam similitudinem : secundo, accipit ex similitudine concessam veritatem : tertio, praedicit causae positae sublationem : et quarto inducit ex hoc jejunii Deo accepti dispositionem.