PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT I.

Quod omni affirmationi negatio est opposita, et e converso.

Contingit autem enuntiare et id quod veram est esse, sicut enuntiatur Deum esse. Contingit autem etiam enuntiare id quod verum est, non esse, ut si dicam Deum non esse, enuntio id quod est, non esse. Contingit etiam enuntiare aliquando id quod non est, esse, ut si dicam chimaeram esse. Et iterum contingit enuntiare quod non est, non esse, ut si dicam chimaeram non esse. Dicit enim Avicenna quod ista quatuor sic diversificantur : quia contingit quod est enuntiare esse, in affirmativa enuntiatione. Et contingit quod est, non esse enuntiare in ejusdem negativa. Et contingit enuntiare quod non est, esse in affirmativa negative opposita. Et contingit enuntiare quod non est, non esse in negatione negationi opposita, ut nullus homo albus est, non nullus homo albus est. Sic ergo tali modo affirmando et negando de esse et non esse contingit enuntiativam facere orationem. Et sicut haec diversitas contingit circa enuntiationes quae sunt de praesenti, sic contingit circa alia tempora quae sunt extra praesens quae sunt praeteritum et futurum. In omni enim differentia temporis enuntiativa ora- tione omne quod quis affirmaverit, negare contingit. Et omne quod quis negaverit, contingit enuntiativa oratione affirmare : et hoc est secundum oppositionem in genere acceptam. Manifestum ergo est, quod omni affirmationi negatio est opposita, et omni negationi opposita est affirmatio secundum quodlibet genus oppositionis : quia hoc est verum tam in contradictione, quam in contrarietate.

Ex hoc patet quid est oppositio. Est enim oppositio (secundum quod est passio enuntiationis, et secundum quod hic intenditur de oppositione) affirmatio et negatio oppositae. Et quia negatur in una quod in alia affirmatur, ideo in communi aliquando utraque oppositio dicitur contradictio quando species pro genere ponitur propter rationem quam diximus . Cum autem dicimus, quod oppositio est affirmatio et negatio oppositae, dico oppositionem esse, quando est unius et ejusdem praedicati de eodem subjecto non aequivoce accepto. Et omnia talia attenduntur circa oppositionem, quaecumque in elenchis attendenda esse determinavimus, quando loquebamur de elencho qui syllogismus est contradictionis. Et quae attendenda sunt circa sophisticas importunitates : quia importunus fortius instat. Et ideo oportet quod oppositio sit ejusdem de eodem, et circa idem et secundum idem, eodem tempore. Tunc enim

vera est oppositio quamvis de elencho adhuc non sit determinatum, cum ea quae dicta sunt attenduntur penes elenchum : et ideo jam secundum rationem elenchi sunt declarata et determinata quae sunt de ratione elenchi. Ista ergo est oppositio quae accidit circa partes enuntiationis.

Haec autem oppositio dicitur multipliciter secundum universale et particulare, affirmativum et negativum. Subjectorum enim in enuntiationibus et praedicatorum sunt haec quidem universalia, ista vero singularia. Dico autem exponendo, quod universale est subjectum vel praedicatum quod de pluribus natum est praedicari et inesse : quia universale est, quod est in multis et de multis : singulare vero est, quod non est sic, sed ab ipso nulla est praedicatio, quemadmodum in ante habitis dictum est. Verbi gratia ut homo quidem universale est subjectum vel praedicatum : quia natum est esse in pluribus et dici de pluribus. Plato enim est de numero eorum quae sunt singularia, quia non aptum natum est dici de pluribus et esse in pluribus : et ideo aliud est universale subjectum et praedicatum, et aliud est singulare. Cum autem enuntiatio fiat de quolibet et quolibet modo, necesse est quod aliquando enuntietur de aliquo, quod insit aliquod praedicatum alicui subjecto secundum omnem modum quo ei potest inesse et non inesse : necesse est ergo, quod aliquoties enuntietur inesse aliquid alicui aliorum quae sunt universalia subjecta, ut si aliquid enuntiatur esse homo. Aliquoties autem necesse est enuntiare inesse aliquid alicui eorum quae sunt singularia, ut si aliquid enuntiatur inesse Platoni.

Ex his ergo divisio sumitur oppositionum quae sunt enuntiationis. Si enim aliquis enuntiet in universali universaliter, quoniam est et non est, universaliter affirmando , et universaliter negando : tunc erunt contrariae enuntiationes. Dico autem exponendo quod in universali enuntiatio fit universaliter, quando universale subjectum est, et per signum di- stributivum capitur ut stet pro partibus quae divisim participant praedicatum distributum et confusum, etiam affirmando et negando, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est. Quando autem oppositio sive contradictio fit in universalibus terminis non universaliter per signum distributivum distributis, non sunt contrariae enuntiationes, sed in aliud cadunt genus oppositionis. Dico autem exponendo per exemplum in universali sive de universali enuntiationem fieri et affirmando et negando, ut homo albus est, non est homo albus. Et sunt ordinandae istae propositiones sive enuntiationes ad debitum situm terminorum, qui est subjecti et praedicati, ut dicatur sic, homo est albus, homo non est albus. Et quod hae indefinitae particularibus aequipollent his, scilicet quidam homo est albus, quidam homo non est albus : hae enim non sunt contrariae enuntiationes, sed subcontrariae, quia quamvis non sint contrariae propositiones, subjecta tamen et praedicata quae in eis signantur, contingit esse contraria in qualitate : quia id quod affirmatur de uno in una, negatur de eodem in altera : et talis oppositio habet modum contrariorum in qualitate. Et quia in omni oppositione sic fit, quod idem negatur de eodem in una quod de illo affirmatur in reliqua, ideo ab Aristotele saepe contradictio extenso nomine pro omni ponitur oppositione. In talibus ergo quae sunt subcontrariae cum universale sit subjectum propositionis : non tamen sine distributione utitur universaliter enuntiatione : quia sine signo universali subjectum actu non est distributum ad standum pro particularibus, quamvis de natura sit aptum natum stare pro multis in quantum appellativum sive commune est et universale.

Hoc enim signum distributivum quod est omnis, non est universale proprie loquendo : sed est signum per quod stat pro particularibus universaliter universale, cui tale signum est adjunctum. Causa autem quare non est universale, est,

quia quamvis secundum grammaticum sit nomen appellativum, hoc est, multis secundum naturae suae aptitudinem conveniens, tamen est secundum formam infinitum, nullam enim naturam unam dicit : propter quod omnis naturae communis est distributivum. Universale autem est quod est in multis et de multis suae naturae suppositis : et ideo omnis, et nullus, et hujusmodi signa universalia esse non possunt, sed sunt signa designantia utrum universale sit acceptum universaliter vel particulariter secundum sua supposita : et haec sunt verba Avicennae.

In subjecto universali signum distributivum est ordinandum : quia per divisionem subjecti praedicatum partibus attribuitur subjecti, ut divisim participent id per praedicationem et non in praedicato ponendum : quia cum praedicatum formaliter sit acceptum, non proprie dividitur, nisi alterius, hoc est, subjecti divisione : sed inaequaliter redditur subjecto et partibus ejus. Unde id quod est universale praedicari potest, ut omnis homo est animal : sed universale universaliter acceptum non potest praedicari : nulla enim vera affirmatio esse potest, in qua de universali aliquo praedicato praedicetur sive praedicatio fiat : quoniam universaliter sic patet quod falsum est, omnis homo est omne animal, et si ponatur, quod nullum animal sit nisi homo. Cum enim homo subjiciatur gratia partium suarum, et praedicata formaliter accipiantur, oportet quod quilibet homo esset omne animal, quod falsum est.

Objiciunt tamen quidam et instant per hanc, nullus homo est nullum animal : quod probatur per hoc quod ejus contradictoria est falsa, haec scilicet, non nullus homo est nullum animal : ex hac enim sequitur haec, aliquis homo est nullum animal, quae est falsa et contradictoria primae. Sed ad hoc solvere non est difficile si haec propositio, nullus homo est nullum animal, debite ordinetur sic, quod utraqucnegatio feratur ad compositionem sic, nullus homo nullum est animal : haec enim aequipollet huic, omnis homo non nullum animal est. Et ex hac sequitur haec, quod quilibet homo est aliquod animal, quae vera est : et in hoc sensu sua contradictoria est falsa, sicut apparet cuilibet : et sic constat quod signum universale ad praedicatum non est ponendum.

Ex omnibus quae inducta sunt in hoc capitulo, apparet quod oppositio est passio partium enuntiationis : ex quo contingit enuntiare secundum omnem modum oppositionis et contradictoriae et contrariae et subcontrariae. Nunc ergo dandae sunt leges harum oppositionum.