XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
1. Inedicibile verbum, te colere
Gliscens per gratiam, imprimis petere
Duxi conveniens, ut lotus scelere
Digne sequentia queam depromere.
3. Haec ergo carmina audi clementius,
Auro fulgentia, obrizo pulchrius,
Delicta dilue, intende precibus,
Solve pericula, resiste hostibus.
3. En, sacrae paginae pratum ingredior,
De quo colligere flores subordior
Laudum, extollere quibus te molior,
Ut beneficiis tuis sim aptior.
4. Sed quis rite queat calamo seribere,
Tractare animo, lingua exprimere
Tua praeconia, cum et in aethere
In istis angelos constet deficere?
5. Ut autem minimas has digne concinam
Odas, paiacliti da mihi gratiam,
Quae turbam auferat a me phantasticam,
Clementer doceat sophiam mysticam.
6. Summa tu trinitas, depelle vitium,
Vires consolida, iuva ingenium,
Digne ut efferam Mariae filium,
Qui nobis requiem det post naufragium.