Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De productione hominis quantum ad spiritum.
Post naturam corpoream et incorpoream dicenda sunt aliqua de natura ex utrisque composita, primo ex parte mentis, secundo ex parte carnis, tertio ex parte totius hominis.
De anima igitur rationali haec in summa tenenda sunt secundum sacram doctrinam, scilicet quod ipsa est forma ens, vivens, intelligent et libertate utens. Forma quidem ens non a se ipsa nec de divina natura, sed a Deo de nihilo per creationem in esse deducta.
Forma autem vivens: non ex natura extrinseca, sed se ipsa: non vita mortali, sed vita perpetua.
Forma vero intelligens non tantum creatam, sed etiam " creatricem essentiam ", ad cuius imaginem facta est per memoriam, intelligentiam et voluntatem.
Forma quoque libertate utens, quia semper est libera a coactione: a miseria vero et culpa libera fuit in statu innocentiae, licet non in statu naturae lapsae; haec autem libertas a coactione nihil aliud est quam facultas voluntatis et rationis, quae sunt potentiae animae principales .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sit beatissimum et benevolentissimum ,- ideo sua summa benevolentia beatitudinem suam communicat creaturae, non tantum spirituali et proximae, sed etiam corporali et longinquae. Corporali tamen et longinquae communicat mediate, quia "lex divinitatis haec est, ut infima per media reducantur ad summa ". Et ideo non tantum spiritum angelicum et separatum fecit beatificabilem, sed etiam spiritum coniunctum, scilicet humanum. Est igitur anima rationalis forma beatificabilis. Et quia ad beatitudinis praemium pervenire non est gloriosum nisi per maritum: nec mereri contingit, nisi in eo quod voluntarie et libere fit: ideo oportuit, animae rationali dari Ubertatem arbitrii per remotionem omnis coactionis; quia hoc est de natura voluntatis, ut nullatenus possit cogi, licet per culpam misera efficiatur et serva peccati.
Rursus, quia forma beatificabilis est capax Dei per memoriam, intelligentiam et voluntatem: et hoc est esse ad imaginem Trinitatis propter unitatem in essentia et trinitatem in potentiis: ideo animam necesse fuit esse intelligentem Deum et omnia, ac per hoc Dei imagine insigni tam.
Et quia nihil beatum potest beatitudinem amittere, nihil poterat esse beatificabile, nisi esset incorruptibile et immortale: necesse fuit, animam rationalem immortali vita de sui natura esse viventem.
Postremo, quia omne, quod ab alio beatificabile est et immortale, est mutabile secundum bene esse et incorruptibile secundum esse: ideo anima nec a se est nec de divina natura, quia mutabili; nec producta de aliquo nec per naturam generata, quia est immortalis et incorruptibilis: et ita haec forma non potest per generationem in esse introduci, quia omne naturaliter generabile est naturaliter corruptibile . - Ex his apparet, qualiter finis beatitndinis necessitatem imponit praedictarum conditionum ipsi animae ad beatitudinem ordinatio.
Quoniam autem ut beatificabilis est immortalis; Meo, cum unitur mortali corpori, potest ab eo separari: ac per hoc non tantum forma est, verum etiam hoc aliquid : et ideo non tantum unitur corpori ut perfectio, verum etiam ut motor: et sic perficit per essentiam, quod movet pariter per potentiam. Et quoniam ipsa non tantum dat esse, verum etiam vivere et sentire et intelligere: ideo potentiam habet vegetativam, sensitivam et intellectivam, ita quod per potentiam vegetativam generat, nutrit et augmentat: generat ut quid, nutrit ut quale, augmentat ut quantum .
Per sensitivam apprehendit sensibilia, retinet apprehensa, componit et dividit retenti: "pprehendit quidem per sensitivam exteriorem quinquepartitam secundum rorrespondenliam ad quinque mundi corpora principalia ; retinet per memoriam, componit et dividit per phantasiam, quae est prima virtus collativa. - Per intellectivam autem discernit verum, refugit malum et appetit bonum: verum quidem discernit per rationalem, malum repellit per irascibilem, bonum appetit per concupiscibilem .
Rursus, quia discretio veri est cognitio, fuga et appetitus est affectio: ideo tota anima dividitur in cognitivam et affectivam.
Amplius, quoniam cognitio veri est duplex: vel veri ut veri, vel veri ut boni; et hoc vel aeterni, quod est supra animam, vel temporalis, quod est infra: hinc est, quod potentia cognitiva utpote intellectus et ratio, dividitur ita, quod intellectus in speculativum et practicum, ratio in superiorem portionem et inferiorem: quae potius nominant diversa officia quam diversas potentius .
Postremo, quoniam appetitus dupliciter potest ad aliquid ferri, scilicet secundum naturalem instinclum, vel secundum deliberationem et arbitrium: hinc est, quod potentia affectiva dividitur in voluntatem naturalem et voluntatem electivum., quae proprie voluntas dicitur . Et quoniam talis electio indifferens est ad utramque partem, ideo est a libero arbitrio.
Et quia lutee indifferentia consurgit ex deliberatione praeambula et voluntate adiuncta: hinc est, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis: ita quod, sicut dicit Augustinus, omnes praedictas rationales potentias comprehendit. Ait enim : " Cum de libero arbitrio loquimur, non de parte animae loquimur, sed certe de tota ". Ex concursu enim illarum potentiarum, rationis supra se ipsam redeuntis et voluntatis concomitantis, consurgit integritas libertatis, quae est principium meriti, vel demeriti, secundum electionem boni, vel mali.