DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Distinguit duo genera actuum Ecclesiasticorum ; unum quod respicit donum aliquod gratiae gratum facientis, et aliud quod nullum hujusmodi habeat respectum, etsi respiciat donum gratiae gratis datae. Primos actus dicit oportere exerceri a deputatis Ministris in statu gratiae absque conscientia peccati, non tamen secundos, et toties illos Ministros peccare, quoties primos actus indebite exercent. An vero haec obligatio puritatis et idoneitatis proveniat ex aliquo praecepto positivo vel naturali, seu ex natura ipsius Sacramenti, supposita tali ipsius institutione, et tali Sacerdotis consecratione, vide Suar. citatum in principio quaestionis.

Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti est institutus exterius, quemadmodum sunt actus psallendi, consulendi, Horas dicendi, Praedicationes faciendi, et Confessiones audiendi, baptizandi, Missam dicendi, et caeteri hujusmodi actus, mediantibus quibus, Ecclesiastica suscipiuntur et ministrantur Sacramenta, qui tantum a fidelibus frequentantur: ideo hic de infidelibus nulla mentio penitus est habenda. Sed hi actus sunt in duplici differentia: quia aut respiciunt donum aliquod gratiae gratum facientis; aut non respiciunt, etiamsi respiciant donum gratiae gratis datae. Actus de secundo genere sunt actus praedicandi, Praedicationes et Confessiones audiendi, Horas dicendi, psallendi, corripiendi, consulendi, Missam audiendi, et ad Ecclesias eundi, et caeteri hujusmodi actus: et de talibus dicit sine distinctione,quod existens in peccato mortali potest eos exercere absque eo quod peccet mortaliter, si cum debita circumstantia et ad finem debitum ordinentur. Hoc probatur ex definitione peccati mortalis superius posita, quia actus qui possunt fieri cum debitis et necessariis circumstantiis, et bono proposito, et non requirunt in eis circa quos fiunt, nec a quibus fiunt, gratiam gratum facientem, non sunt peccata mortalia : isti actus sunt hujusmodi ; ergo, etc. Major et minor ex superioribus patent. Confirmatur hoc, quia actus qui possunt fieri ex aliqua pietate et compassione Christi, et propter debitum finem, non sunt peccata mortalia : isti actus sunt hujusmodi: ergo, etc.

Confirmatur etiam per auctoritatem Salvatoris suadentis Judaeis, ut superiores, scilicet Scribas et Pharisaeos sequi in verbis Praedicationis conarentur, et eis in talibus obedirent, Matth. 24. Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei : omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facile. Et quod tales fuerint in peccato mortali, probatur ex hoc quod sequitur : secundum opera vero eorum nolite facere, significans bonos actus praedicationis eorum moraliter, et tamen non meritorie, quia dicunt et non faciunt.

Actus de primo genere sunt actus Sacramentales, qui respiciunt gratiam gratum facientem, ad minus circa illos, circa quos fiunt, licet non aliquando in Ministris, ut inferius dicetur, et aliquando in peccato mortali a Ministro possunt exerceri.

Quod ut melius videatur, oportet distinguere de tempore ministrandi Sacramenta, et de Ministris ad quos ex ordine spectat eorum ministerium. Tempus ministrandi Sacramenta est duplex, quia aut est propriae electionis, ut possit commode eorum ministerium transferri, vel differri ; aut est tempus necessitatis, ut sine periculo differri non possit. Similiter est distinguere de Ministro, quia aut est Minister deputatus ex ordinatione Ecclesiae, ut Episcopus, vel Papa, vel Sacerdos curatus ; aut non, sed est simplex Capellanus,et Sacerdos non habens curam animarum. Modo dico, quod tam ministrans quam suscipiens Sacramenta, sive sit deputatus ex officio, sive non, tempore propriae electionis, sive sint Sacramenta necessaria, sive non, semper peccant mortaliter, ministrando vel suscipiendo in peccato mortali. Quod probo sic : ministrans aut suscipiens Sacramenta aliter quam sint instituta a Christo, imo modo opposito, multum contemnit Deum in Sacramentis, sed existens in peccato mortali facit hoc. Probatur, quia privat scienter effectum Sacramentorum; ergo contemnit Deum in Sacramentis: qui contemnit Deum in Sacramentis reputando se idoneum ad ministrandum vel suscipiendum, existens in peccato mortali, peccat mortaliter: ergo iste taliter ministrans vel suscipiens peccat mortaliter. Et pro isto tempore intelligo illud de Consecr. 4. c. Baptismus, ubi dicitur, justos omnes esse tanti Judicis ministros, si ministrare juste voluerint. Sed quid est dicendum de tempore necessitatis, de suscipiente Sacramenta ? Dico sine distinctione, quod suscipiens quocumque tempore Sacramenta quaecumque sint illa in peccato mortali, semper peccat mortaliter; quod probatur, quia qui privat effectum Sacramentorum contemnendo Deum in Sacramentis, peccat mortaliter quocumque tempore illud faciat, quia nullo tempore est Deus contemnendus in Sacramentis i iste facit hoc: ergo, etc.

Sed de ministrante tempore necessitatis Sacramenta distinguo : quia aut ministrat Sacramenta necessaria propter instans periculum evitandum, ut est Sacramentum Baptismi, ubi periculum imminens timetur; vel Sacramentum paenitentiae laboranti in extremis, aut non necessitatis, ut est Sacramentum Ordinis, et celebratio Missae, et ministratio Eucharistiae, et hujusmodi. In primo casu dico quod ministrans illa duo Sacramenta necessitatis in peccato mortali, potest esse duplicis conditionis, quia aut est Sacerdos non curatus, ut puta, simplex Capellanus, vel etiam Religiosus qui non est ex ordinatione Ecclesiae, vel ex officio ad hoc deputatus, et tunc dico quod non peccat mortaliter. Quod ita probo : nam non ministrans Sacramenta voluntate propria praesumendo se esse idoneum, nec est ex debito sui officii ad hoc adstrictus, sed tantum ex necessitate ad subveniendum po puoex pietate, non contemnit Deum in Sacramentis, nec per consequens peccat mortaliter : iste est hujusmodi: ergo, etc. Major et minor satis clarent ex jam dictis, cum hic non ignoret se Sacramentis ministrandis non debere ingerere, nisi causa necessitatis ad subveniendum populo; nec ex debito, vel obligatione sui officii tenetur semper se idoneum ad hoc officium exercendum conservare. Si autem est Sacerdos curatus, et deputatus ex officio, dicunt aliqui quod peccat mortaliter semper, ministrans in peccato mortali. Quod probatur ex hoc; obligans se alicui officio scienter, et nesciens quando potestas exercendi illud occurrat, si non tempore instante exhibet se paratum et idoneum, peccat mortaliter: quod ex hoc apparet, quia semper debet se idoneum exhibere, aut officio recusare : sed in tali statu hic Sacerdos curatus, vel ex ordinatione, vel ex officio deputatus, non exhibet se idoneum et paratum, quia est in peccato mortali; ergo semper peccat mortaliter ministrando Sacramenta. Quibus auctoribus satis est consentiendum, maxime cum ex officio et obligatione propria se tali officio obligavit, et cum sciat talia inopinata necessitatis tempore sibi aliquando imminere, ex eadem obligatione certa tenetur se semper ad tale exercendum officium idoneum exhibere, aut certe obligationi et officio recusare. Et ideo peccat mortaliter Sacerdos curatus ex officio deputatus, non autem Sacerdos simplex vel Religiosus, qui non est officio deputatus, qui tempore necessitatis in Sacramentis necessariis ex pietate subvenit populo indigenti.