CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejicit solutionem Divi Thomae, ad secundum argumentum refutat etiam quod ait, habitum non qua talis, sed qua forma distinctionem sumere a principio ; quia forma est superius ad habitum, et non possunt aliqua distingui in superiori et esse indistinctam in ratione inferioris. Rejicit etiam suppositum Divi Thomae, scilicet principia distinguere formas vel habitus aliter quam in ratione effectivi. Respondet ergo ad argumentum, negando sufficienter tradi notitiam de omni scibili quoad omnia cognoscibilia in scientiis acquisitis, ut ostensum est tertio argumento contra Philosoph. num. 14. et per consequens necessariam esse notitiam altiorem.
Ad secundum (a) dicitur, quod diversa ratio scibilis diversitatem scientiarum inducit; eamdem enim conclusionem demonstrat Astrologus et Naturalis, puta quod terra est rotunda. Sed Astrologus per medium Mathematicum, id est a materia abstractum: Naturalis autem per medium circa materiam consideratum. Unde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus Philosophicae scientiae tractant, secundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, etiam aliam scientiam tractare, secundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis.
Contra (b) hoc, si de cognoscibilibus in Theologia est possibilis tradi cognitio in aliis scientiis, licet in alio lumine: ergo non est de eis necessaria cognitio Theologica. Consequentia patet in exemplo ejus, quia per medium Physicum cognoscens terram esse rotundam, non indiget cognitione ejus per medium Mathematicum, tanquam simpliciter necessarium. Dicta autem responsio ad secundum, exponitur sic : habitus, et est habitus, et est forma: inquantum est habitus, habet distinctionem ab objecto ; inquantum est forma, potest distingui a principio activo: respectu autem habitus scientifici principia sunt causae effectivae. Licet igitur, ubi est idem scibile, puta quod terra est rotunda, non sit distinctio per objecta, tamen est ibi distinctio per principia, quibus Mathematicus et Physicus hoc ostendunt, et ita est distinctio habituum inquantum sunt formae. Contra (c) istud forma est communis ad habitum, quia omnis habitus est forma, et non e converso; impossibile est autem aliqua esse distincta in ratione superioris, et non esse distincta in ratione inferioris ; ergo impossibile est aliqua esse distincta in ratione formae, et tamen esse indistincta in ratione habituum. Hoc enim esset, ac si aliqua essent distincta in ratione animalis, et indistincta in ratione hominis.
Praeterea(d), supponit quod principia sunt distinctiva habitus conclusionis in alio genere causae, quam ut principia effectiva, quod falsum est, quia si aliquam rationem causae distinctivae habent ad habitus istos, non habent nisi rationem causae effectivae. Praeterea, semper stat ratio, quia quantumcumque possent poni habitus cognoscitivi distincti, non tamen salvatur necessitas unius habitus, quasi alias cognitio sit impossibilis, ponendo possibilitatem alterius habitus undecumque distincti. Ideo (e) ad argumentum respondeo, quod in illis scientiis speculativis, etsi tractetur de omnibus speculabilibus, non tamen quantum ad omnia cognoscibilia de eis, quia non quantum ad propria eorum cognoscibilia, sicut patuit prius in tertia ratione principali contra opinionem Philosophorum.