IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(o) Secunda propositio principalis, etc. Primam propositionem, quae est major in discursu, jam probavimus. Secundam autem, quam loco minoris assumit supra, hic probare incipit, et est talis : Intellectio Angeli est sibi accidentalis, etc. Probatio reducitur ad hoc, quod intellectus Angeli possit determinare intelligere quodcumque intelligibile, etiam si essent infinita disparata in esse et ratione cognoscendi ; sed hoc repugnat per unum actum intelligendi, quia esset infinitus, ergo per aliam et aliam, et consequenter non repugnat ipsi habere intellectiones realiter distinctas, licet substantiam ejus esse aliam et aliam realiter repugnet ; ergo non omne intelligere possibile illi intellectui est idem cum substantia Angeli.
Respondet Durandus, non sufficienter probari minorem quoad hoc, nempe velle et intelligere Angeli esse accidentia necessario; et ad probationem hujus falsum assumi manifeste, nempe intellectum Angeli posse intelligere distincte quodcumque intelligibile, etiam si essent infinita et disparata, ita ut nulla esset ratio cognoscendi alterum, quia si essent diversae iintellectiones, essent etiam infinitae, quod repugnat, quia intelligendo unum post alterum, nequit devenire ad ultimum. Deinde si esset deventum, aliqua esset in toto numero infinita, quia quaelibet esset alterius et alterius perfectionis, et semper procedendo cresceret perfectio in infinitum. Si autem Scotus intelligat non repugnare intellectui cognoscere quaecumque intelligibilia, supponendo quod sint finita, admittendum est ; sed non esset negandum, quin hoc fieri possit per unam intellectionem, quia Angelus beatus videns Deum, videt in eo omnes res creatas et creabiles, quoad species unica intellectione, quamvis illa sit finita ; unde ex finitate intellectionis Angelicae non potest sufficienter argui, quin Angelus possit unica intellectione creata intelligere omnia, quae intellectio sit sua substantia.
Contra hoc in primis ratio est concludens, quia repugnat mutabile et immutabile esse idem, vel id cui repugnat terminare mutationem esse ejusdem existentiae cum termino mutationis ; ergo et substantiam Angeli, quae nequit esse terminus mutationis cum intellectione, quae est terminus mutationis, facere idem in substantia. Si negaveris antecedens, proba Deum esse immutabilem quoad aliqua, verbi gratia, actus ejus ad extra in tempore, si non repugnat mutabile et immutabile esse idem in substantia.
Deinde supernaturaliter saltem potest esse Angelus, quin cognoscat aliquod objectum ; ergo cognoscendo transit de privatione ad formam, ergo non secundum substantiam suam cognoscit, sed mere contingenter illud cognoscit.
Deinde distinctionem cognitionum admittit Durandus ex distinctione objectorum ; ergo si realiter distingui cognitiones a se invicem, recte probat Doctor, probat etiam nullam earum esse de substantia Angeli. Sequela patet, quia utrumque simul esse de substantia Angeli repugnat hypothesi, quia sic utraque esset eadem inter se, per regulam: Quaecumque sinl eadem uni tertio, etc. sed nulla est ratio quare una esset de substantia Angeli, magis quam altera: ergo, etc.
Negaret Durandus (specialiter in 2. dist. 3. quaest. 5. ) minorem, ut quidam volunt, et insinuare videtur responsione ad primum ( licet non expresse ) ejus esse sententiae, ut putet intellectionem, qua se ipsum Angelus intelligit, esse de substantia Angeli, quamvis intellectiones, quibus caetera intelligit sint ei accidentales.
Sed contra probatur, quia illa intellectio est actus secundus ejus: ergo ab ipso, vel certe a creante ipsum, sicut dispositio coaeva substantiae, dicitur a quibusdam esse a generante substantiam ; videatur Doctor quodl. 45. art. 1. g Hic dicitur, ad responsionem Goffredi, ergo suspendi potest, et separari per causam primam, et consequenter distinguitur a substantia Angeli realiter. Deinde dato quod sit ab Angelo, ut insinuat Durandus, non per creationem, qua ipse Angelus producitur, alias non esset ab Angelo ; ergo de potentia materiae seu subjecti, et consequenter est alterius substantiae. Nam quod dependet a causa materiali, et cui repugnat dependere a causa materiali vel subjecto, repugnat ea esse ejusdem substantiae aut existentiae cum omnis causa essentialiter diversa, quae per se et essentialiter exigitur ad effectum, ideo exigitur, quia aliquid peculiare eidem in effectu correspondet, quod sine ipsa nequit virtute causae creatae haberi.
Deinde omnis actus secundus substantiae creatae et completae est accidentalis ; ergo et hic. Patet consequentia, quia eadem est ratio et causa ; substantia enim creata propter limitationem et finitatem suam in essendo, nequit habere perfectiones suas secundarias, quae consequuntur tanquam actus, inclinationem activam aut passivam ex sua substantia, aut substantiae ejusdem; sed tanquam aliquid superadditum, in quo distinguitur a substantia increata et infinita, in qua actus secundus propter infinitatem essendi nequit esse aliquid, re distinctum a substantia entis infiniti.
Deinde idem est modus intelligendi Angeli circa suum objectum, ergo si circa reliqua intellectio ejus non sit de ejus substantia, sic etiam neque circa se ; antecedens patet in omni ente intellectuali. Unde quia divina intellectio est sibi substantialis circa se, ita etiam circa reliqua ; unde hoc proprium est solius Dei, intelligere intellectione substantiali, quod nequit communicari creaturae, sicut nequit ipsi communicari, quin ejus intellectio sit proprie causata, et consequenter diversa in existentia ab existentia intellectus et objecti ipsisque posterior. Unde haec Durandi sententia novitatis arguitur a caeteris, et est adeo libera, ut nulla subsit ratio ejus probandae.
Confirmatur, intellectus Angeli inferioris circa nullum intelligibile potest habere perfectiorem actum, quam intellectus Angeli superioris habeat circa idem ; sed superior intelligit Angelum inferiorem mere accidentaliter, id est, per intellectionem, quae sit accidens, sive intuitive intelligat, sive abstractive, ergo inferior non intelligit se, nisi per intellectionem, quae sit superaddita,et accidens inhaerens. Major probatur, quia Angeli superioris perfectior est intellectualitas et intellectus, et perfectissime intelligit essentiam Angeli inferioris sibi praesentem. Unde in opinione Durandi, qui negat species, et docet totam virtutem activam esse in intellectu, supposita tantum praesentia object per modum termini aut causae materialis, et intellectum supposita existentia rei in Angelo intrinsece ex se cognoscere rem existentem ; major videtur evidentior, et patet, quia intellectualitas Angeli inferioris non perfectius propriam attingit essentiam, quam intellectualitas Angeli superioris intuitive cognoscentis ipsam, quia in actu secundo non datur perfectior attingentia vitalis per cognitivam, quam sit intuitio.
In actu vero primo est excessus virtutis in Angelo superiore, quantum ad objectum, non est autem objectum hujus essentia inferioris, aut illius primum in ratione termini, neque primarium in ratione perfectionis aut motivi, alias non moverentur a caeteris objectis. Quod sit essentia ipsius operantis Angeli inferioris, non infert diversum modum operandi in potentia, neque majorem forte applicationem ejus ad objectum in esse objecti. Et dato quod sit applicatio major, ejus effectus est submovere impedimentum operandi, et inclinare potentiam ad actum, non autem variare modum connaturalem operandi, neque tollere ab intellectione quod sit vere causata.
Ex hoc ergo quod intellectio sit vere causata ab intellectu, ac etiam ab objecto saltem in genere termini et causae materialis, ut vult Durandus, sequitur etiam repugnare ipsi esse eamdem substantiam Angeli, sive sit ipsius circa se, sive ipsius circa alterum. Quod fortius probari potest quoad operationes voluntatis, ratione libertatis et inclinationis ejus, quae proinde nequeunt esse de substantia Angeli ; ergo nec consequenter intellectio ulla, sed dicta sufficiant. Ideoque rationem Doctoris ut plurimum, tanquam probantem intellectionem Angelicam non esse de substantia ejus, alii assumunt, quia procedit per causam a priori.
Redeundo ergo ad rationem Doctoris et impugnationem Durandi, illa maxima est vera, et admissa ab omnibus, quod non repugnat intellectui Angelico intelligere quodcumque intelligibile, etiamsi essent infinita et disparata, adeo ut nullum eorum esset ratio cognoscendi alterum ; nam quodcumque intelligibile continetur sub objecto ejus primo, servatis servandis, nempe datis mediis cognoscendi, si sunt supernaturalia intelligibilia. Et hoc etiam non repugnat nostro intellectui, qui est inferioris ordinis,ut probat Doctor variis in locis, speciatim in primo quaest. 1. prologi, et dist. 2 . 3. et 8. in 2. dist. 3. quaest. 9. et 10.
Ad impugnationem Durandi, primum respondetur eam procedere ex defectu intelligentiae ; dato enim quod essent infinita intelligibilia simul ab Angelo intellecta, illa ejus intellectio non procederet successive, sed tota simul aeque primo intelligerentur, sicut si possibile esset produci infinitum in actu, haec possibilitas non esset ad productionem successivam, sed instantaneam et totam simul. Patet instantia in sententia eorum, qui dicunt intellectum humanum Christi intelligere omnia possibilia in Verbo.
Neque hunc sensum facit propositio Doctoris,neque quod omnia simul,neque seorsim intelligerentur, nisi intelligas simultate virtutis et potentiae, non autem actus; sed quodlibet determinatum objectum distincte potest cognoscere intellectus Angelicus,et non per rationem alterius. Quod autem intelligat duo hoc modo tantum, aeque facit ad intentum Doctoris, ac si intelligeret infinita, quia perinde concluditur distinctio intellectionis ex ipsis, tanquam ex objectis formalibus disparatis, quorum neutrum posset esse ratio cognoscendi alterum ; et supposito quod sit cognitio cujuscumque distincta et sub ratione propria, non autem communi, vel secundum ordinem aut attributionem eorum ad invicem, vel ad tertium.
Ratio est, quia cum omnis ratio distinctiva cognitionis talis, inveniatur in duobus objectis disparatis, inquantum peti potest distinctio ex objecto, nisi autem inde sequatur ejus distinctio, quantumcumque multiplicentur objecta ejus, non distinguetur, cum multiplicatio ejusdem rationis distinctivae, nihil faciat ad effectum distinguendi, si in uno solo, ubi perfecte invenitur, non inferat distinctionem.
Altera ejusdem consequentia negatur, quia si procederetur in infinitum quoad intelligibilia et intellectiones singulorum, non sequitur quod ulla particularis cresceret in perfectione, cum esset objecti tantum finiti, et sub ratione propria ejus. nulloque modo extenderetur ad alia: sequeretur tamen quod tota collectio esset infinita, si quaelibet adderet perfectionem diversam in specie, et consequenter etiam sequeretur, quod intellectus intelligens simul infinita illa distincte, esset infinitus, et hoc ex ratione, qua utitur alias Doctor, quia intelligere duo arguit majorem perfectionem in potentia, quam intelligere unum solum ; ergo intelligere infinita arguit infinitam perfectionem.
Ad alteram ejusdem impugnationem, quae est ex suppositione quod intelligibilia ab Angelo sint finita, non repugnare Angelo simul ea intelligere, et hoc, inquit,concedendum esse Scoto, respondetur concessionem futilem esse, quia nec Scotus id intendit, neque concederet, nec facit ad intentum discursus ejus. Aliud enim est Angelum posse simul intelligere omnia objecta finita, quod non intendit Scotus: aliud vero an distinctio objectorum inferat distinctionem cognitionis
Angelicae. Probat quidem Doctor, si unica intellectione cognosceret Angelus infinita disparata et diversa inquantum diversa, sequi quod illa intellectio esset infinita, et repugnet Angelo unica intellectione intelligere infinita si essent, tam ex finitate intellectionis quam potentiae intellectivae Angeli, quam etiam essentiae Angeli. Et communis opinio Theologorum negat Angelum simul intelligere posse omnia, ad quae extendit se virtus sua intellectiva, quam docent Sententiarii in 2. quaest. 8. 9. 10. D. Thomas 1. part. quaest. 8. art. 1. ubi ejus expositores (solus Ariminensis sequens Aureolum in 2. d. 11.) et Durandus d. 3. quaest. 1. tenent contrarium, quoad objecta naturalis ordinis ; nullus tamen praeter Durandum dicit unica intellectione Angelum intelligere posse omnia illa simul.
Neque ratio de cognitione Angeli in Verbo est certa, et ea data,scilicet quod videret in Verbo omnes species creatas et creabiles simul,saltem non intelligeret omnia individua, neque etiam species, juxta sententiam, quae concedit in speciebus processum in infinitum in perfectione, et quidquid in hoc dicatur, magna est disparitas de cognitione, quae extenditur ad objecta secundaria, a quibus non dependet et cognitionem, ut est primo ad plura quasi primaria ; infertur enim ex distinctione objectorum formalium, quae sunt causae ejus priores, distinctio eius cognitionis.
Visio autem beatifica respicit essentiam divinam, ut objectum primarium et formale, tam in ratione motivi quam terminativ; creaturas vero, ut objecta materialia et secundaria, ideo pluralitas earum et visarum in Verbo, potest stare cum unitate intellectionis, quae ab ipsis non dependet. Cognitio tamen eorum in proprio genere est ab ipsis, ut objectis formalibus, et consequenter ut prioribus essentialier ad ipsam cognitionem. Multiplicato autem priori, multiplicatur posterius, non e contra, et objecta formalia, ut Doctor infra subsumit, habent rationem mensurae respectu cognitionis ; multiplicata autem mensura, saltem quae essentialis est, et a qua dependet actu mensuratum, hoc etiam numeratur, ut patet 5. Metaph. et bene Doctor infra dist. 48. quaest. 2. ad 2,
Omissa itaque hac responsione Durandi, explicatur minor praemissa Doctoris, et urgeatur contra Philosophos.
(p) Sed repugnantia est, quod intellectus Angeli per unicum actum intelligendi distincte intelligat illa, si essent infinita disparata modo dicto, etc. Sed responderet aliquis ex majori nihil effici, quia involvit impossibile, nimirum dari intelligibilia infinita secundum Philosophos. Contra hoc est, quia Philosophi posuerunt mundum, et generationem rerum ab aeterno; ergo saltem infinita individua transierunt in actu, quorum neutrum potest esse ratio cognoscendi aliud; individuum enim aliquid per se distincte cognoscibile est, quod ex sola cognitione speciei, aut alterius individui ejusdem speciei, nequit cognosci distincte. Haec autem necessario cognovit Intelligentia, de sententia Philosophorum, quia ab ipsa processerunt, et non tantum cognovit confuse, eo modo quo cognito toto potentiali, cognoscuntur confuse partes ejus, vel etiam cognoscendo confuse totum actuale, ut importatur per nomen, cognoscuntur ejus partes confuse tantum, et non distincte, sicut cognoscitur per cognitionem definitivam tam totum quam partes ejus actuales.
De utroque genere cognitionis habes ex Doctore in 1 . d. 3. quaest. 2. ubi optime declarat ordine intelligibilium, g Ad secundam quaestionem, et modum quo cognoscuntur confuse aut distincte.
Ratio Doctoris procedit de cognitione distincta rerum in proprio genere, et supponit quodlibet horum objectorum esse per se proprium motivum intellectionis Angelicae, quod facile a Theologo admitteretur ; sed non admitteret Philosophus intellectionem novam esse in Angelo, quia diceret intellectionem esse de substantia Angeli, unde ratio superius facta contra Durandum, etsi probet secundum Theologos et ex creditis, non probat contra Philosophos. Doctor enim in quodl. citato, dicit quod Philosophus assereret intellectionem esse de substantia Angeli.
Unde ad confirmationem hujus rationis et supradictorum, supponendum est, Philosophum non dicere Intelligentias alias a prima esse infinitas formaliter, ut male sentit Henricus quodlib. 8 q. 9. et ultima, sed finitas et causatas a prima Intelligentia, nempe a Deo, ab eoque dependere, quod ex variis Iocis Philosophi probat Doctor quodlib. 9. et in 1. d. 8. quaest.5. ut patet 8. Physicorum text. com. 9. ubi ostendit quod movens infinitae virtutis non potest immediate movere caelum, sed mediante motore finita, quae est Intelligentia, ut patet ex Commentatore 12. Metaphys. com. 41. ergo supponit Intelligentiam proxime motricem esse finitae virtutis et entitatis, 12. Metaph. text, com. 54 . concludit unitatem universi ex unitate finis: ergo unus est finis omnium secundum ipsum, sed ubi unus finis, ibi unum efficiens primum, quia finis non est causa, nisi in quantum movet efficiens ad esse finis, ut amatus.
Hunc spectant ejus demonstrationes de primo motore et primo efficiente, ad quod reducitur ordo causarum inferiorum essentialis. Has rationes optime deducit Doctor 1. dist. 2. quaest. 2. et Averroes hanc intentionem Philosophi declarat, lib. de substantia orbis, cap. 3. ubi dicit quod Corpus caeleste non tantum indiget virtute movente in loco, sed etiam virtute largiente esse et substantiam et permanentiam aeternam, etc. Et postea : Dixerunt quidam ipsum (supple. Aristotelem) non dicere causam agentem caelum, sed tantum causam moventem, et illud fuit valde absurdum, etc. ergo licet coelum fuerit aeque necessarium, ex sententia Aristotelis, quam Intelligentiae. moventes, quia posuit omne sempiternum esse necessarium, 9. Metaph. cap. 1. et 12. Metaph. cap. 5, admittit dependere in esse a Deo tanquam causatum. Ipse etiam Avicenna supra docet expresse Intelligentias esse causatas, et Aristoteles 2. Metaph. sempiternorum principia semper esse verissima, ubi supponit sempiterna habere principia, et 5. Metaph. cap. de Necessario: nihil prohibet necessariorum quorumdam, alteras esse causas, etc.
Et, ut bene Doctor quodl. 1. dicit hoc esse demonstrabile, quia repugnat dari duas naturas intellectuales simpliciter infinitas. Videantur rationes, quibus probat unitatem Dei dist. 2. quaest. 1. quae in ordine resolutionis est secunda.
Bene ergo Averroes 3. de anima com. 14. dicit nullam Intelligentiam esse liberatam a potentia praeter primam, quod ideo esse verum probat D. Thomas 1. p. q. 3. art. 4. q. 5. art. 2. quia quaelibet est composita ex potentia et actu, essentia et esse, seu participante et participato .
Sed melius Doctor in 1. d. 8. q. 2. ubi adstruit triplex genus compositionis. Prima est ex entitate et privatione alicujus gradus et perfectionis, cujus capax est entitas absolute sumpta, licet quoad gradum specificum creaturae ipsi repugnet. Ad istam consequitur compositio ex actu et potentia objectiva; quidquid enim est ens, et caret aliqua perfectione entis, est simpliciter possibile, et terminus potentiae simpliciter, cujus terminus non potest esse ens simpliciter infinitum. Tertia compositio est subjecti cum accidente, ut Angeli cum sua intellectione et volitione, quae sunt accidentia, etc. Haec ultima compositio supponit secundam, quia quod non habet ex se esse, sed ab alio, non habet etiam perfectionem essendi accidentalem quoad actum secundum, nisi in virtute alterius dantis esse simul cum actu secundo, vel virtutem respectu actus secundi.
Si primum, actus secundus, vel est idem suae substantiae, et producitur simul cum sua substantia eadem productione ; vel ut aliquid superadditum, et realiter distinctum, ut est calor in igne, ut quidam volunt a generante ignem ; vel ut probabiliter sustineri potest, secundum Doctorem in praedicto quodlib. intellectio sui in Angelo, quae est ipsi connaturalis, est a Deo concreata ipsi ; et sic S. Augustinus variis in locis, docet Angelum et primum hominem creatos fuisse in bona voluntate, ut haec denotat actum secundum. .
Si secundum hoc dicatur, habetur intentum contra Avicennam, intellectionem non esse substantiam Angeli, sed accidens realiter superadditum et distinctum a substantia realiter, quia forma subsistens nequit esse; si autem ipse Angelus producit suam intellectionem, sequitur idem, quia actio diversa est ad diversum realiter, quod nequit advenire Angelo, nisi per modum accidentis separabilis; utraque autem compositio supponit primam, quae fundatur in limitata substantia Angeli dependente et participata a primo ente, et causa prima infinita et illimitata.
Unde egregie Doctor responsione ad secundum pro opinione, declarat, quid sit esse participatum : Dico, inquit, quod participare est idem quod partem capere, ita quod duplicem relationem importat, et partis ad lotum, et capientis ad captum. Prima est realis, nec tamen sumitur ibi pars proprie, pro eo quod est aliquid rei, sed extensive prout omne minus dicitur pars majoris ; omne autem finitum tale, est simpliciter minus tale, si aliquid tale natum est esse infinitum, quoelibet autem perfectio simpliciter nata est esse infinita; ergo ubicumque est finita, ipsa est minor alia perfectione simili, et ita pars extensive, etc. Sumit autem perfectionem simpliciter late pro omni infinito intensive etiam ente, quia eadem ratio currit, et objectio cui respondet, concernit principaliter creaturam Angelicam, ut est participatum ens.
Supponit ergo Doctor hanc doctrinam, quam alias locis citatis tractavit, nempe Angelum esse finitum in esse, habere potentiam intellectivam finitam, habere intellectionem finitam, et ex hac triplici suppositione procedit ab inconvenienti, quod sequitur : si Angelus per unicam intellectionem cognosceret omnia intelligibilia, etiam infinita et disparata, sequeretur contradictorium primi, secundi et tertii, quae supponunt, et admittunt Philosophi.
Primum de intellectionis infinitate probat duplici medio. Primum, quia infinitae intellectiones disparatorum objectorum dicerent perfectionem infinitam in genere intellectionis, quia quaelibet superaddit diversam ab ea, quam habet altera formaliter, sicut est diversi objecti formalis: ergo si unica intellectione intelligerentur infinita illa distincte, haec includeret eminenter totam collectionem perfectionis aliarum, et sic esset infinita intensive, non extensive tantum, quia esset unicus.
Ratio bona, quia sic colligunt Theologi et Patres, in Deo esse omniscientiam, tanquam perfectionem formaliter infinitam, etiam ut extenditur ad objectum secundum. Hic autem actus unicus intelligendi bene dicitur a Doctore, eminenter includere totam collectionem illam infinitarum intellectionum,quia sicut omniscentia Dei non dicitur infinita per additionem gradus ad gradum, sed unitive eminenter includens in simplici entitate expressionem formalem omnium intelligibilium ; sic etiam ille actus non posset coalescere ex differentibus gradibus, quia illae intellectiones nequeunt sic facere unum, cum repugnet unam fieri alteram (sic ut dispositio transit in habitum, aut remissa forma in intensam ) aut ex omnibus fieri unam ; sic illa intellectio unica esset simplex, et altioris ordinis, et altioris objecti, eminenter includentis omnia objecta aliarum.
Secunda ratio ad idem est a sensu contrario, ex determinatione intellectionis finitae ad finitum, aut finita objecta, ultra quae repugnat eam transcendere mensuram; sed actus ille unicus Angeli, qui poneretur infinitorum objectorum, non sic determinaretur, ergo transcenderet genus finitae intellectionis.
(q) I Secundo probatur ex parte intellectus Angelici, etc. Ratio est clara, eaque saepius utitur Doctor aliis in locis. Re-, spondet tamen ad utramque rationem, negando intellectionem esse perfectiorem, eo quod sit plurium, quia intellectio collativa lapidis ad lignum non est perfectior, quam sit illa quae est absoluta lapidis, quamvis illa sit plurium. Hanc impugnat, ex eo quod non requiritur major perfectio in causa, nisi propter majorem perfectionem in effectu ; ad intellectionem autem collativam duorum, requiritur in memoria, ratio per se intelligendi utriusque, nempe species utriusque: ad intellectionem absolutam alterius non exigitur, nisi unica tantum species, ergo illa est perfectior.
Patet etiam idem, quia posse conferre unum ad alterum, est perfectio major intellectus supra sensum, vel si detur haec potestas etiam phantasiae, est propter perfectionis excessum supra sensum externum ; collatio autem intellectus superaddit, quod sit indicativa, quod non convenit phantasiae, ergo etiam haec perfectio redundat in actum collativum, ex cujus perfectione colligitur excessus in potentia.
Dices, intellectio alicujus per additum est plurium, verbi gratia, relationis, ut ea intellecta cointelligantur extrema, quod tamen non arguit perfectionem ; ergo,etc.
Respondetur, negando assumptum, quia intellectio relationis per rationes cognoscendi extrema fit, ac proinde est perfectior in genere intellectio, quam apprehensio alterius extremi absoluta.
Dices, intellectus, saltem separatus, potest intelligere relationem primo.
Respondetur hoc esse falsum, nisi accedant rationes cognoscendi extrema.
Dices, includit rationem entis, quod est objectum intellectus ; ergo potest movere intellectum.
Respondetur negando consequentiam, nisi accedat etiam motio ejusdem per extrema, quia sicut est ad aliud, ita etiam ad aliud intelligitur, quod ipsa relatio non includit in se, neque eminenter, neque virtualiter, neque formaliter, cum i sit posterius et dependens ab extremis,. tanquam prioribus essentialiter, quae nullam dicunt dependentiam a relatione, sed e contra ; quod ergo includit aliud in esse intelligibili per modum objecti, debet modo dicto illud includere.
Sed adhuc instabis : intelligere Dei, ut est objectorum secundariorum, non recipit ab ipsis aliquam perfectionem, quamvis sit infinitorum possibilium et finitorum, aut infinitorum futurorum, ut cogitationum cordium, quae erunt infinita per totam aeternitatem. Item, intellectio objectorum secundariorum in Verbo plurium non arguit perfectionem actus beatifici: ergo intellectionem esse plurium non est perfectionis.
Item tertio, non datur possibilitas infinitarum specierum, sed tantum individuorum ; multiplicatio autem individuorum non arguit perfectionem in causa quoad esse, quia alias ignis, qui posset producere infinita individua, esset infinitae virtutis quod est falsum ; ergo etiam non arguit perfectionem intellectionis, eam esse plurium individuorum, quia intelligibilitas sequitur esse.
Respondetur scientiam Dei non recipere perfectionem ab objectis secundariis, sed tamen extendi ad secundaria convenit ipsi ex plenitudine propriae perfectionis et objecti primarii quod comprehendit, estque ratio perfecte repraesentandi secundaria, sic dicitur Deus in se ipso a Patribus cognoscere objecta secundaria ; haec autem extensio arguit perfectionem in scientia. Unde sicut si esset aliquod possibile, quod non contineretur sub objecto omnipotentiae, argueret privationem ejus, non quod ex potentia productiva illius coalescat omnipotentia, sed quia infinita potentia debet continere in se quidquid potentia finita, sic etiam si esset
, aliquod scibile, quod nesciret Deus, non esset omnisciens, quia scientia infinita ejus debet includere omnem scientiam eminenter, non quod ex scientia hujus et illius coalescat ; unde quamvis scientia alicujus quod futurum est, supposito quod non esset futurum, posset non esse in Deo, tamen supposito quod sit futurum, et habet illum gradum determinatum intelligibilitatis, nequit non sciri a Deo.
Ad secundum respondetur, visionem in Verbo extendi posse, ex perfectione sui, ad objecta secundaria, est perfectionis ; unde si dari potest aliqua visio Dei, cui repugnaret extendi ad secundaria, ut quidam adstruunt, non accederet ad perfectionem prioris, sicut et cognitio abstractiva, quam habuit Angelus in via, non solum quia abstractiva, sed etiam quoad hoc quod est, non extendi ad secundaria distincte, deficit a perfectione, quam habet visio beata de facto ; haec autem, quia facilis et clara est, et habet objectum perfecte applicatum, in quo caetera eminenter continentur, ipsi secundum speciem competit, ut possit extendi ad aliqua secundaria indeterminate, ( quidquid dicat Vasquez, ) quod autem actu extendatur contingenter et libere, competit ab objecto libere movente, et eam extendente ; ex perfectione etiam entitativa habet una visio supra aliam, ut possit ad plura secundaria simul extendi, quam alia, quia perfectio et capacitas extensionis visionis ad objecta secundaria, sequitur mensuram perfectionis et intensionis ejusdem, secundum quam attingit objectum primarium, de quo latius infra in materia de Beatitudine.
Unde visio Christi Domini secundum intellectum ejus creatum, sicut intensive excedit visiones aliorum omnium (ut quae est summa possibilis) respectu objecti beatifici, sic etiam excedit secundum extensionem et capacitatem ejus reliquas. Ex his patet ad objectionem, videre enim plura intra latitudinem capacitatis visionis beatae, non arguit excessum, quia extensio actualis ad haec vel illa, est ex beneplacito Dei libere moventis ; habere tamen capacitatem extensionis arguit perfectionem, ut jam dictum est. Quomodo autem fiat haec extensio, suo loco declarabitur.
Ad tertium respondetur et breviter dico, quod in actibus intellectus potest dari infinitas specierum saltem, et multi negarent antecedens absolute, sed transeat. Ad assumptum autem, concedo multiplicationem individuorum non arguere perfectionem in causa producente, neque consequenter in eo requirere specialem virtutem, quia virtus ejus et potentia acfiva, sumit speciem et perfectionem a termino formali per se et non a termino materiali, et per accidens; terminus autem per se potentiae activae et formalis, est natura, in qua assimilatur agenti, vel formaliter vel virtualiter, quod dico propter agens aequivocum, quod tale est virtualiter et eminenter,qualis est effectus formaliter. Individualitates autem sunt conditiones agendi et terminandi productionem, non autem rationes formales, ideo per accidens et materialiter se habent, nam quod non possit produci natura creata sine sui multiplicatione, imperfectionis est; quod autem imperfectionis est, cum procedit ex impotentia agentis, vel ex imperfectione et limitatione termini, non cadit sub intentionem agentis, cum sit privatio perfectionis, ideo neque ad perfectionem ejus facit.
Caeterum individua, ut talia formaliter, cadunt sub objectum motivum et terminativum intellectus et intellectionis, quae ad ipsa est non sub ratione naturae tantum ; ac proinde multiplicatio eorum respective ad intellectum est multiplicatio objecti formalis, inferens multiplicationem intellectionis formaliter.
(r) Tertio probatur, etc. Tertium medium, quod est ex parte objecti, probatur primo, quod una intellectio exigat unam rationem seu objectum primum sui, quia multiplicato objecto multiplicatur intellectio, sicut multiplicata mensura, multiplicatur mensuratum ; objectum enim est mensura intellectionis, quia haec est similitudo per expressionem et imitationem ; objecti, a quo essentialiter dependet; ergo etiam istius intellectionis unicae Angeli, oporteret dare unum et primum objectum ; vel dato opposito, oportet ex principio assignato dare plures intellectiones sicut plura objecta prima.
Supponit Doctor hic essentiam Angeli esse primum objectum, quo cognoscit se 1 ipsum Angelus, et id admittit Avicenna, contra quem disserit, asserit enim unam Intelligentiam cognoscendo se, producere alteram inferiorem ; hoc ergo ipsum communiter supponitur quoad intellectionem illam, qua cognoscit se ipsam. Admittitur etiam a Philosophis, qui dicerent quod cognoscendo se ipsam Intelligentia, cognosceret omnia inferiora tanquam effectus, cognoscit etiam superiora tanquam causas sui ipsius cognoscendo se ipsum in ratione effectus: sic ergo eadem essentia, ut relata ad diversa, nempe ad inferiora, ut ea causat, superiora ut ab iis causatur, est objectum unicum, et ratio cognoscendi unius intellectionis Angelicae.
Hunc etiam modum imitatur Durandus in 2. dist. 3. quaest. 8. n. 7. in responsione ad dubium, ubi dicit, quod omnia naturaliter intelligibilia ab Angelo sub uno ordine intelligendi ei repraesentantur, nempe in ordine ad suam essentiam, quae talem gradum tenet in entibus.
Hoc autem esse falsum probat Doctor ; tum quia ens infinitum cognoscitur perfecte ab Intelligentia, ex opinione Philosophorum, contra quos disserit: quomodo autem intelligat Angelus Deum, aut alia. perfecte disserit ex propria sententia in 2. dist. 3. quaest. 8. 9. 10. et seq. Sed nullum finitum potest esse ratio intelligendi infinitam perfecte, id est, distincte et sub ratione propria, quod recte probat ratio sequens, quia nihil potest esse ratio cognoscendi alia a se perfecte et distincte, nisi eminenter contineat in se omnia illa secundum intelligibilitatem, et consequenter secundum entitatem; essentia Angeli finita est, ergo neque Deum, neque alia quae non sic continent, potest repraesentare tanquam perfecta ratio cognoscendi illa. Videatur locis citatis, ubi hanc maximam saepius applicat et probat ; reducitur autem ad illud, quod intelligere seu intelligibilitas objecti sequitur ejus esse, quod est Philosophi.
Hanc maximam admittunt etiam Theologi, ac proinde in supernaturalibus exigunt maxime ad cognoscendum Deum, propter talem excessum in entitate et intelligibilitate, superaddi diversum lumen supernaturale, ut fidei et revelationis, aut gloriae; non ex alia ratione, si quaeratur radix, nisi quia ex naturalibus non potest attingi, cum excedat in entitate et intelligibilitate. Loquitur autem hic Doctor de cognitione perfecta et distincta Dei, sub ratione propria, non autem de conceptu ejus sub ratione entis infiniti, aut causae e . .
primae, aut omnipotentis, et hujusmodi,
qui licet sint eo sensu conceptus proprii
Dei, ut nulli alteri conveniant, ut objecto,
tamen non sunt ejus sub ratione propria
Deitatis, et hujus entis, qua tale est, eo modo quo cognoscitur a Beato, vel juxta mentem Doctoris, ab Angelo viatore,
per speciem concreatam, de qua in 2.
dist. 3. quaest. 9.
Dices forte, Angelum non cognoscere
Deum sub ratione propria hoc modo ex opinione Philosophorum, sed priori modo,
ut statuunt Theologi, eum cognoscere ex sua essentia, ut habet rationem imaginis,
vel ut est effectus Dei, cognitione abstractiva, et sic quoad talem cognitionem objectum primum esse ipsam essentiam Angeli.
Contra, Angelus haberet, etiam in sententia Philosophorum, aliquam naturalem beatitudinem, in qua perfecte quietaretur secundum intellectum, de quo vide Doctorem in 1. dist. 1. quaest, 1. ubi disserit contra sententiam Avicennae, quam hic impugnat, probans late quod non posset Intelligentia creata in alia creata beari, sed nequit potentia quietari in aliquo, nisi in quo includitur ratio sui primi objecti, neque consequenter beari ; ergo si essentia Angeli esset suum objectum primum et adaequatum principium intelligendi, sequitur quod in se ipso bearetur, quod falsum esse probat ibi Doctor. Minor probatur inductive, quia id patet in omnibus potentiis operativis, experientia in visu, in voluntate, in appetitu ; patet in omnibus suppositis, ut in Deo, Angelo, homine ; patet ratione, quia quietatio potentiae est, quatenus inclinatio ejus innata est perfecte conjuncta suo objecto primo et adaequato, quod est perfectivum ejus per se, reliqua autem ratione illius ; ergo si essentia Angeli est primum et adaequatum objectum, respectu sui intellectus, in ea perfecte quietatur, non solum secundum intellectum, sed etiam secundum affectum.
Dices esse primum motivum in ratione principii, non tamen terminativum. Instare etiam licet quoad beatitudinem naturalem, quam plerique Theologi admittunt, (quidquid dicat Vasquez in oppositum) quam haberet creatura intellectualis in statu purae naturae, eamque consistere in operationibus circa Deum, ad quas non moveret Deus, licet terminaret in ratione objecti illas operationes ad quas devenirent creaturae per viam effectus, et a posteriori ; ergo non est de ratione objecti beatificantis et quietantis potentiam in determinato statu naturae purae, quem solum cognoscebant Philosophi, ut moveat potentiam, vel sit primum objectum, hoc modo.
Contra, repugnat objectum pure terminativum, in quo non includitur ratio motivi, esse potentiae quietativum, aut etiam perfectivum ; exemplum est in creatura, ut comparata ad divinum intellectum, neque eam perficit, neque quietat. Ratio assignari nequit, nisi quia non includit rationem objecti motivi, sic etiam neque quietat, neque perficit per se beatifice intellectum beati, quia pure terminat, sic etiam objecta materialia non perficiunt, neque specifiant actum potentiae.
Hoc clarius patet in voluntate, quae non quietatur nisi in bono, neque in aliquo uno quietatur ultimate, nisi in eo quod includit totam rationem boni sine imperfectione, in cujus possessione et fruitione cessat motus sui appetitus ordinati, quia nulla est ratio boni, quae in tali non contineatur perfectius, quam in propria specie, ac proinde neque aliquid quod ordinate ultra illud appeti posset, sine ordine ad ipsum.
Id patet de intellectu a simili, sive objectum ejus sit ens, sive verum, illud erit ultimum quietativum ejus, quod includit omnem rationem entis, aut veri, sine imperfectione, et cum omni perfectione: ergo debet includere rationem motivi. Patet consequentia, quia, ut patet ex Doctore quaest. 2. prologi, proportio objecti ad intellectum estmotivi ad mobile ; ergo illud cui repugnat movere intellectum, nequit esse quietativum ejus secundum inclinationem naturalem, quia nunquam potest educere ipsam de potentia ad actum se ipso, ac proinde non inclinatur potentia ad ipsum, nisi in virtute sui primi motivi, quod per se respicit ; ad pure autem terminativum inclinatur, ut reducitur aliquo modo ad suum motivum.
Quia motio objecti respectu intellectus est naturalis, natura autem primo intendit assimilare sibi passura perfecte formaliter, si potest ; virtualiter autem assimilare secundario intendit. Intellectio autem ipsius objecti formalis motivi est assimilatio formalis, alterius autem ab ipso est virtualis tantum, sed passi inclinatio sequitur inclinationem activam agentis, mediante qua reducitur ad actum ; ergo per se primo inclinatur ad formam, quam per se primo intendit agens: haec autem est assimilatio formalis, quia omne agens, quod non agit in virtute alterius, nequit habere effectum perfectiorem, quam sit per formam, in qua magis effectus assimilatur ipsi agenti, quia nec Deus, neque aliquid aliud, potest continere eminenter aliquid, quod excedit propriam formam: nec virtualiter, quia haec continentia convenit illi ratione perfectionis, quam dicit formaliter ex sua propria forma, per quam dicitur sic includere reliqua.
Unde sequitur veritas illius maximae, quam adducit Doctor, quod omne objectum causans cognitionem alterius, debet includere, etc. Essentia autem Angeli non includit omnem rationem entis, neque omnem rationem motivi intellectus virtute, aut eminenter: ergo nequit esse objectum primum et adaequatum intellectus Angelici in ratione motivi, ex dictis.
Per hoc patet etiam ad instantiam allatam de beatitudine naturali Angeli, hominis aut animae separatae, quia si secludamus omnia auxilia extrinseca ab hoc statu (quod tamen fieri nequit, ut infra monstrabimus) praeter virtutem causarum naturalium, et concursum eis debitum actualem, et secundum virtutem innatam, falsum assumitur, quia sic nunquam deveniretur in cognitionem Dei per creaturam, nisi per viam dependentiae, ex qua procedit Philosophus. Sic autem cognoscendo Deum non movet creatura ad cognitionem ejus, nisi occasionative, et tanquam ratio cognoscendi cognita, non autem tanquam ratio non cognita primo movens ad cognitionem ejus: unde non cognosceretur Deus esse, nisi cognosceretur dependentia creaturae ad aliquid, quod excedit totum genus entis creati. Neque motum, neque ordinem causarum reduceret Philosophus ad aliquod ultimum, nisi ex cognitione creaturae, in qua non invenit aliquid per se ultimum, quod causalitatis et motus dependentiam ultimo terminaret. Et hoc patet etiam ex demonstrationibus, quibus Theologi probant Deum esse, sive moralibus, sive Physicis et Metaphysicis, quae incipiunt ex creatura, ut cognita ; sublato enim ordine essentiali causarum, tam naturalium quam moralium, aufertur medium demonstrandi Deum esse; ex cognitione ergo creaturae assurgit intellectus per varias collationes et discursus ad formandum conceptum proprium Dei sub ratione entis infiniti, primae causae, ultimi finis, etc. Habita autem intellectione hac propria Dei, sicut via naturae investigari potest, Deus ut cognitus habet rationem objecti motivi respectu intellectus et voluntatis in statu naturae, sicut procedendo ad causam ex effectu, primum devenitur ad cognitionem propriam causae, ex hoc autem deinceps proceditur a priori per causam ad effectum.
Unde non solum objectum dicitur motivum, quatenus in se movet immediate, vel etiam in sua specie impressa, sed quatenus movet in effectu ad cognitionem sui, vel in specie expressa ; sic apprehensiones causant cognitionem principii, et cognitio principiorum assensum conclusionis. Dixi, ut movet in effectu, non quod effectus secundum rationem absolutam entis causet cognitionem, sed quatenus ex aliqua conditione effectus, quae redundat in causam, ut dependentia pervenitur ad cognitionem causae, quia sic effectus movet in virtute causae. Si dicas hunc modum sufficere ad beatitudinem Angeli, contra, hic modus cognoscendi est per discursum, quem non admittunt Philosophi in Intelligentia, nec sufficit ad conclusionem inferendam sola apprehensio Dei, ut causae primae, a qua terminatur dependentia Intelligentiae sine aliis principiis. Deinde saltem objectum motivum beatitudinis erit Deus, et consequenter distingueretur ab essentia Angeli, eritque causata quod est intentum. Ad confirmationem dictorum adduco rationem Doctoris in 1. d. 8. q. 2. quae ex dictis non est sufficienter declarata, estque talis : Quia si intellectio Angeli esset suum esse, non dependeret ab aliquo objecto, nisi a quo dependeret suum esse, et ita nihil inferius se, neque etiam se posset intelligere in genere proprio, sed tantum in objecto superiore movente, vel causa producente ; imo nihil posset aliqua Intelligentia intelligere, nisi in Deo, vel per intellectionem productam ab ipso, etc. supple, objecto movente.
Ratio haec supponit, quod intellectio creaturae dependet ab objecto motivo suo; si ergo intellectio ejus est sua substantia, haec autem producitur a solo Deo, a quo solo dependet, sicut substantia ejus, cui est eadem a solo Deo dependet, ergo, etc. Hic posset de facili impugnari Durandi sententia de objecto motivo intellectus Angelici, sed brevitatis gratia id remittimus in proprium locum ; sequeretur enim quod Angelus intelligeret per accidens tantum reliqua a se, si tantum sub ratione ordinis ea intelligeret, sicut conceptus Petri inquantum musicus est, est per accidens respectu Petri. Si autem dicat, quod ratione hujus ordinis includit reliqua quoad intelligibilitatem, absurdissimum est, quia sic sequeretur quod quaelibet res,cum dicat hunc determinatum ordinem ad reliquas res universi, includeret perfecte omnia quoad intelligibilitatem, verbi gratia, asinus Angelum ; ergo si Angelus includat intelligibilitatem omnium, necesse est id reduci in aliam causam diversam ab illo ordine ; si autem intelligat Durandus ordinem perfectionis, restat declarandum quomodo Angelus inferior includat superiorem, aut superior Deum, per modum objecti intelligibilis. Qui voluerit, poterit huc revocare plures rationes Doctoris ex locis citatis.
(f) Tertia propositio est concessa ab Avicenna, etc. Hic tractat tertiam propositionem supra praemissam contra Avicennam, quae est talis : Ad quodcumque producendum extra Angelum necessario requiritur intellectio Angeli, etc. hanc concedit Avicenna 9. Metaph. cap. 4. ut visum est supra; et probatur, quia natura substantia intellectualis nihil producit, nisi per intellectum aut voluntatem, aut utrumque, patet, quia persona divina nihil producit ad intra vel.ad extra, sine intellectu aut voluntate: si enim natura esset principium producendi ad intra, daretur aliqua persona prior filio, sicut essentia in esse naturae est prior intellectu, qui est principium producendi filium ; ergo prius etiam produceret, et sic esset quaternitas personarum in divinis. Ad extra etiam nequit esse principium immediatum producendi, quia sic produceret necessario, et non libere, quia nequiret subordinari voluntati et intellectui in producendo, ex ratione dicta. Supposito ergo quod producere sit perfectionis, sicut ponitur formaliter in Deo, et nequeat convenire essentiae infinitae immediate, sed mediantibus attributis et proprietatibus, bene sequitur quod nec naturae Angelicae conveniat producere, nisi mediantibus dictis potentiis, earumque actibus necessario praesuppositis.
(t) Sic etiam ponatur in Angelo, etc. Hic tangit illam controversiam, an in Angelo detur potentia executiva seu motiva, saltem de facto diversa a sua voluntate et intellectu, quamvis ipsis subordinata. Negat D. Thom. quaest. 6. de Malo. art. 1. ad 14. Quodl. G. art. 2. et insinuat 1, p. quaest. 54. art. 2. et 79. art. 1. ad 3. quem sequitur Capreolus in 2. dist. 1. quaest. 2. Hervaeus dist. 14. quaest. I. a. 4. Durandus in 2. dist. 2. quoest. 5. Argent. dist. 8. quoest. 1. et noster Bassolis dist. 14. quoest, i. Vasquez supra.
Contrariam sententiam videtur supponere Doctor in 4. dist. 10. quoest. 1. in principio, et in 4. dist. 49. quoest. 14. ubi admittit potentiam motivam in anima separata, aut communicata corpori glorioso diversam ab organica, quod perinde dicendum videtur de Angelis, qui movent alia corpora a se. Hanc tenet Tarlaretus hic, Mayronis in 1. dist. 43. quoest. 4. Placet quibusdam Thomistis cum Aureolo in 2. dist. 8. et Henrico Quodl. 13. quoest. 6. et ratio est, quia actio loco motiva est distincta principio a volitione, quia illa est transiens, haec immanens. Deinde voluntas, si argumentari libet ex nobis, non agit actione transeunte in actus potentiarum, quae in eadem substantia radicantur ; ergo etiam neque in materiam externam agit. Angelus autem movet corpora, et quidquid statuendum est principium motus aliorum a se, est etiam principium movendi se in Angelo. Item tertio, non videtur major determinatio fivel volitio efficax motus, sed imperium supponit aliquam potentiam subjectam, cui imperatur ; volitio efficax motus antecedit motum, et fit sine motu sequente ut in spiritibus, qui detinentur in igne Inferni, datur voluntas intensissima movendi se ex illo carcere, sine motu aliquo ; debet ergo motus provenire ab alia potentia, quae impediri potest, nam si esset a voluntate, videtur sufficere ad eum actus praemissus, inquantum est de se efficax.
Quidquid de hoc sit, si aliquis statueret in Angelo potentiam executivam diversam a voluntate, subesset voluntati, sicut executiva, et sic non posset sine actu voluntatis et intellectus aliquid producere, et stat ratio.
Sed quomodo subsistit ratio, si supponitur per se actus ille voluntatis solum, tanquam principium producendi, vel tanquam actus productivus ; hic ergo assignas medium inter illa, si daretur aliqua potentia diversa a voluntate, quae esset creatrix, licet voluntati subjecta sicut executiva, quia actus voluntatis esset applicans et imperans, non autem principium formale producendi, aut actus productivus contra dicta.
Respondetur, quod actus voluntatis es-- set principium, in eo casu, producendi, quia applicaret potentiam inferiorem. Deinde Doctor hic tantum intendit probare, dato eo, quod non admittit, necessario praesupponi actum voluntatis et intellectus Angelici, in ordine ad quamcumque actionem potentiae ab his diversae, quia tertiam propositionem probat, data etiam potentia executiva diversa, quae esset creatrix ; hoc autem non praejudicat primae propositioni ejus contra Avicennam, qui admittit creari Intelligentiam per actum intellectus, neque probationi, ut patet ex praemissa impugnatione responsionis Durandi, ubi probatum est non posse sic dari potentiam creativam mediam.
Hic etiam probari potest hac unica ratione, supponendo hanc tertiam propositionem Doctoris, quia nulla potest esse in natura intellectuali et immateriali potentia perfectior in esse, quam sit voluntas et intellectus, mediantibus quibus beatur, et quibus reliquae si quae essent, subordinantur ; sed hae agunt dependenter a subjecto, ergo et alia quaecumque. Minor jam probata est abunde. Consequentia patet, quia modus operandi sequitur modum essendi, et perfectio illius redundat ex perfectione hujus, sed perfectionis est in quocumque principio agendi effectum, agere independenter a materia ; hoc enim arguit ejus perfectam actualitatem in essendo, ergo nequit convenire potentiae inferiori et dependenti a voluntate, et quae habeat rationem executivae, et applicabilis per voluntatem, cum repugnet ipsi voluntati.
Confirmatur, quia si una potentia Angeli agit dependenter a materia, omnes ita agunt ; ergo nulla in agendo absolvitur a materia. Probatur antecedens, quia actualitas potentiae in essendo est actualitas subjecti, a quo non distinguitur realiter: ergo perinde quaelibet habet eamdem actualitatem, cum aeque omnes identificentur eidem substantiae immateriali, et consequenter si aliqua non absolvitur in agendo a subjecto, sic etiam nulla ab--solvitur.
Si autem dicas distingui has potentias realiter a subjecto, idem a fortiori sequitur, quia sic erunt accidentia inhaerentia subjecto, ac proinde nulla in actione absolvi poterit a subjecto. Dato itaque quod antecedat actus voluntatis et intelleeri in voluntate creata quam sit imperium,
actus, actionem potentiae cujuscumque in Angelo, qui actus, ex propositione secunda cum suis probationibus, sunt accidentia, sequitur quod Angelus nequeat creare, quae est conclusio intenta contra Avicennam.
(u) Ad rationes pro opinione Avicennae, etc. Hic respondet fundamento Avicennae. Responsio autem est facilis ex littera. Ad primum, negatur antecedens, ad cujus probationem respondetur, quod in agente per intellectum, sufficiat distinctorum cognitio, ut immediate causet plura, et sit multiplex in causando, quamvis in essendo unum ; distinctio enim productorum oritur ex ipsis productis, quia sunt diversae naturae et entitatis, non vero a causa ; et dato quod a causa, sufficit objectiva in cognitione distinctio, ut patet in ideis, quae sunt rationes faciendorum in Deo.
Et ratio haec est ad oppositum conclusionis, quam intendit, quia sive tertia Intelligentia producatur immediate a Deo, sive mediate, non variat entitatem, ac proinde eodem modo distinguitur a secunda. Exemplum est ad hominem, quia anima, per ipsum producitur ab ultima Intelligentia in ordine, sed anima est multiplex. Addo, quod sicut secunda Intelligentia intelligendo se, producit tertiam, quod Deus perfectissime etiam intelligat secundam ; ergo potius est causa tertiae quam secundae, quia est prior et perfectior intelligens: unde nulla est ratio quin producat tertiam sicut secundam, nam eadem imperfectio, quae redundaret in ipsum, ex productione tertiae, perinde sequeretur ex productione secundae, nempe limitatio et finitas effectus, quam reducere solent Philosophi in causam proximam et particularem, ideoque negarent Deum concurrere immediate ad effectus sublunares, aut ad motum caeli ; quae ratio frivola est, quia certum est quando ex propria forma effectus limitatur, nihil inde redundare in causam ejus, quia non arguit minorem virtutem in ipso, aut privationem causalitatis requisitae, sed incapacitatem in effectu.
Ad secundam rationem, perfectum est unumquodque, etc. Loquitur Philosophus in iis causis, quae propriam naturam communicare possunt: quando autem natura est talis in essendo, ut exigat causam superiorem in sui productione, colligitur inde major ejus perfectio quam si a simili in specie produceretur, quia, ut supra dictum est, excessus perfectionis in causa arguit perfectionem correspondentem in effectu, si causa necessario exigitur.