IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(A) Ad argumenta. Primo arguit Doctor probando quod repugnat Verbo assumere naturam humanam in unitate suppositi, quia tunc videretur Verbum esse componibile naturae humanae, quod est contra rationem infiniti intensive, ut subtiliter probat Doctor in 1. dist. 8. q. 2.
Respondet Doctor quod infinitum non est alicui componibile ut pars, quia totum est perfectius parte, est tamen alicui unibile terminative tantum, quia potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, sicut etiam terminat dependentiam creaturae, sic potest terminare dependentiam cujuscumque naturae suppositabilis, suppositando et sustinendo illam, et uniendo illam sibi in unitate suppositi, ut supra exposui in primo articulo.
(e) Et cum additur ibi, quod infinito non potest fieri additio ;igitur nec unio.
Respondeo, infinitum non habet in se, etc. Vult dicere quod etsi infinitum continet virtualiter et eminenter omnem aliam creaturam, non tamen continet ipsam formaliter, quia tunc diceretur formaliter lapis vel homo. Et addit, quod aliqua creatura, quae non continetur in eo formaliter, potest sibi addi formaliter, sic tamen intelligendo, quod possit terminare formaliter dependentiam illius ad se, et per consequens sic terminando, erit talis formaliter, non quod sit perfectio ejus formalis, nec aliquo modo actus ejus, sed quod sustentat illam in se, et nullo modo perficitur ab illa. Dicitur, quod erit talis formaliter, sicut dicimus, quod Verbum ex hoc quod formaliter terminat dependentiam naturae humanae, est formaliter homo, licet ipse homo non perficiat ipsum Verbum, nec sibi formaliter inhaereat, . sed tantum in illo sustentatur ; si ergo Verbum actu non terminat dependentiam naturae humanae, tunc natura humana potest sibi hoc modo addi, quia puius ejus dependentia non terminabatur ad ipsum, nunc autem terminatur ; sed talis additio non dicit aliquam perfectionem in Verbo, quia tunc mutaretur et fuisset in se imperfectum.
(f) Ut autem. Et quod dicit ibi: Ut autem est in Verbo eminenter vel virtualiter, non dependet sic ad Verbum, quia sic non habet entitatem dependentem, vult dicere quod natura humana, ut est in Verbo virtualiter vel eminenter, sicut aliae creaturae non dependet sic ad Verbum ista speciali dependentia, quae est naturae ad suppositum, quia suppositum ut sic continet, non est ratio terminandi, quia tunc sequeretur quod Deitas esset magis ratio terminandi, quia magis continet ea virtualiter et eminenter ; ista ergo continentia non est ratio quare natura sic possit terminari ad suppositum, sed independentia suppositi opposita tali dependentiae naturae humanae, est ratio terminandi naturam, sive ratio, qua natura sic possit dependere ad ipsum in unitate suppositi. Et hoc est quod sequitur : Quia ut sic non habet entitatem dependentem, id est, quod ipsa natura, ut virtualiter vel eminenter continetur in Verbo, non habet entitatem dependentem ad ipsum Verbum in unitate suppositi, licet ut virtualiter continetur, habeat entitatem dependentem in ratione causati,
vel conservati vel mensurati, et hujusmodi, et hoc modo dependet a tota Trinitate.
(g) Ad secundum, respondet quod multiplex est proportio, scilicet quantitativa, qualis est unius quantitatis ad aliam ; et talis proportio non potest esse inter finitum et infinitum. Alia est proportio, quae non dicit commensurationem, nec similitudinem, imo magis dissimilitudinem, sicut est proportio activi ad passivum, et e contra, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. et in 2. dist. 3. Dicimus enim, quod activum licet infinitum proportionatur passivo, non in sua entitate, sed in agendo, id est, quod tantum potest producere, quantum passivum potest recipere ; et sic est aliqualis proportio, non tamen sic absolute et simpliciter intelligendo, quod infinitum tantum potest producere, et non plus quantum passivum possit recipere, quia hic sensus est falsus ; patet a Doctore in 1. dist. 2. quia non est repugnantia ex parte esse infiniti, sed ex parte esse creaturae. Est etiam proportio actus ad potentiam, quia potentia intellectiva proportionatur intellectioni suae, non tamen in entitate, cum ipsa sit substantia et operatio accidens ; sed 1 sic dicitur proportionari, quia talis actus sic proportionatur potentiae intellectivae, quod non potest esse ab alia potentia. Est etiam proportio actus ad objectum infiuitum, et hoc in ratione terminati ad terminans, quia actus quo intelligo Deum, terminatur ad Deum. Est etiam proportio potentiae finitae ad objectum infinitum, non in entitate, sed in attingendo, quia ipsa potentia finita mediante operatione sua potest attingere infinitum in se, scilicet intelligendo, et in talibus proportionibus finiti ad infinitum non est commensuratio, quia licet potentia finita possit intelligere Deum, non tamen potest intelligere ipsum quantum est intelligibilis patet, quia natus est intelligi intellectione infinita, qualis non potest esse in potentia finita. Sic in proposito, inter naturam humanam et Verbum est aliqua proportio, non in entitate, sed in ratione dependentis ad independens, quia natura humana potest dependere ad Verbum tanquam ad suppositum.
Tertio principaliter arguit, quia contraria minus repugnant in eodem quam aeternum et temporale ; patet, quia aeternum et temporale non sunt in eodem genere, imo sunt primo diversa, saltem in realitate, licet non in conceptu, ut patet a Doctore in 1. dist. 8. quaest. 2. ei sic minus conveniunt; contraria vero sunt in eodem genere, et sic magis conveniunt, et illa quae magis conveniunt, minus repugnant, sed contraria non possunt simul esse in eodem subjecto, patet per Philosophum 4. Metaph. text. c. 9. et 27. ubi arguit, quod si contraria essent simul in eodem, et contradictoria essent simul vera. Si ergo contraria non possunt esse simul, cum minus repugnent, ergo nec natura divina, et humana possunt esse simul in eodem supposito ; essent autem simul, si Verbum assumeret naturam humanam, et sic sicut ista est vera : Verbum est Deus, ita ista esset vera : Verbum est homo, aliter tamen et aliter.
(h) Ad tertium. Respondet Doctor quod aliud est dicere aliqua magis distinguunt, sive minus conveniunt, et aliud est dicere magis repugnant; et patet, quia aliqua, quae magis conveniunt etiam quidditative magis repugnant, ut duo contraria quae magis conveniunt, quam superficies et albedo, quia contraria conveniunt in eodem genere proximo, et superficies et albedo, nec conveniunt in genere proximo, nec in generalissimo, et tamen contraria magis repugnant. Non enim minor convenientia in aliquo quidditative facit majorem repugnantiam, ut patet in exemplo, nam quaecumque repugnant, suis rationibus formalibus repugnant, ut patet a Doctore in 1. distinct. 2. quaest. 1. et distinct. 13. q. 2. et sic major vel minor convenientia non est praecisa ratio majoris vel minoris repugnantiae. Et sic quae conveniunt, sive quae sunt compossibilia suis rationibus formalibus sunt compossibila, sic quaecumque sunt incompossibilia, sive repugnantia suis rationibus formalibus sunt incompossibilia, sive repugnantia, ut patet a Doctore ubi supra. Dico ergo, quod quamvis Verbum et natura humana minus conveniant quam duo contraria, quia Verbum et natura humana non conveniunt in aliqua realitate, nec sibi conveniunt in aliquo conceptu generico, tamen minus repugnant in eodem quam contraria. Posset etiam faciliter responderi, (licet Doctor hoc expresse non dicat) quam aliud est loqui de repugnantibus in eodem, id est, in formantibus vel perficientibus, sive essentialiter sive accidentaliter, et aliud est loqui de illis, quae si simpliciter non dant esse, nec perficiunt saltem unum illorum.
Dico ergo, quod esset simpliciter incompossibile, quod Verbum haberet simul esse quidditativum per Deitatem et per humanitatem, quia tunc essentialiter et quidditative esset Deus et homo, temporalis et aeternus. Sed humanitas in proposito nullum dat esse Verbo, nec informat nec perficit, sed tantum ejus dependentia terminatur ad Verbum. Si enim paries esset actu niger in summo, et posset terminare dependentiam albedinis, ita quod ipsa albedo nullo modo informaret, nec perficeret ipsum parietem, nulla esset incompossibilitas sed si est incompossibilitas, praecise est ex hoc quod contraria non possunt simul perficere, sic in proposito. Patet etiam hoc, quia certum est quod natura lapidis et natura humana sunt simpliciter repugnantia in eodem, cum sint duae species disparatae, et tamen Verbum simul posset terminare dependentiam utriusque ; esse tamen incompossibile quod simul perficeretur illis naturis. Patet etiam, quia lapis ut includit essentialiter naturam lapidis, potest per divinam potentiam terminare dependentiam naturae humanae in unitate suppositi, ut infra patet, et sic simul concederetur quod hic lapis esset lapis, et hic lapis esset homo, esset tamen incompossibile quod perficeretur ipsa natura humana, sic in proposito.
Quarto arguit Doctor deducendo ad inconveniens, quia sequeretur quod Verbum posset pati passione reali, sive quod posset recipere de novo aliquam entitatem, secundum quam diceretur pati, quia omne receptivum formae pati dicitur quando recipit. Si ergo Verbum posset incarnari ; ergo posset pati, id est, recipere passionem. Probatur, quia actioni reali in agente correspondet passio realis in passo, sicut calefacere, quae est actio realis, correspondet aliqua passio realis, quae erit calefieri, hoc est, ab agente calefaciente recipere caliditatem ; sed incarnare est actio realis, ergo incarnari erit passio realis ; sed Verbum dicitur incarnari, ergo dicitur pati, non enim dicitur naturam humanam incarnari, ut patet. Et solvit instantiam de amare et amari, quia amare videtur actio realis ; ergo amari videtur passio realis. Non sequitur, quia dum Joannes a me amatur, nihil reale recipit quo dicatur realiter pati, ut patet. Dicit Doctor quod non est simile amare et amari, quia amare est tantum actio immanens, quae nullo modo transit in objectum, ut per illam acquiratur aliquid in tali objecto, ut terminus illius actionis, sed tantum dicitur terminari ad objectum, et ut terminatur ad tale objectum dicitur amare. Sed incarnare est actio transiens, patet, quia per ipsam natura humana est realiter unita Verbo, et sic incarnari erit passio recepta non in natura humana, ut patet, ergo in Verbo.
(i) Ad quartum. Respondet quod incarnationi actioni correspondet aliqua passio, cum sit actio transiens) sed talis passio non significatur per hoc quod est incarnati proprie loquendo, sed per hoc quod est uniri vel assumi. Pro cujus intelligentia est advertendum, quod Verbum proprie dicitur incarnatum, quia terminavit dependentiam naturae humanae in unitate personae, et quia eodem modo terminavit dependentiam omnium partium humanitatis, quo etiam intelliguntur in natura humana ; prius enim natura intelligitur homo utsubstantia, deinde ut corpus,deinde utcaro, etc. licet omnia ista ut in homine simul fuerint in eodem instanti,ut patet a. Doctore in 4. d. 1. q 1.et in isto 3. d. 2. Et ideo intelligitur prius Verbum terminare dependentiam carnis humanae, et ut sic, in tali priori proprie dicitur incarnari, pro quanto in illo instanti intelligitur carnem uniri; in re tamen solum fuit una unio naturae, scilicet humanae ad ipsum Verbum. Dico ergo, quod proprie loquendo, dicimus quod Verbum est incarnatum, quia terminat unionem naturae humanae secundum carnem, quae tamen unio fuitvere causata in natura humana a tota Trinitate, et talis unio dicitur passio correspondens incarnationi actioni, secundum quam unionem dicitur natura humana realiter unita Verbo, sive realiter assumpta a Verbo. Cum enim dicimus, in re Trinitas fecit hanc incarnationem, intelligimus quod causavit unionem realem in natura humana terminatam ad Verbum, qua unione natura humana dicitur realiter Verbo unita, qua etiam unione, non ut in Verbo fundata (quia hoc non fuit possibile), sed ut fundata in natura humana et terminata ad ipsum, dicitur vere incarnatum, quia ut praecise terminans talem unionem, dicitur incarnari sive carnem assumere ; et sic patet quomodo incarnari non dicit realiter passionem aliquam in Verbo incarnato, quia licet vocaliter et Grammaticaliter incarnari videatur significare passionem hujus actionis incuruare, tamen realiter significatur per hoc quod est uniri vel assumi, et sic conceditur quod natura assumpta patitur, et est in potentia ad hujusmodi unionem realem.
Quinto principaliter arguit Doctor per rationes speciales, et primo ex parte naturae humanae; et ratio stat in hoc, quia assumpsit naturam actu singularem et existentem, ut patet, quia assumpsit naturam in atomo, id est, singularem, secundum Damascenum ; sed ut sic singularis et actu existens, est persona ; patet, quia ut sic, dicitur per se stare. Si enim actu existit existentia propria, et ut sic nulli inhaeret, nec ponitur pars alicujus (ad excludendum materiam, quae licet nulli inhaereat, est tamen pars compositi), sequitur quod sit vere persona, patet, quia ut sic, nec actu nec aptitudine est in alio supposito. Si ergo ut actu existens est persona, et non potuit assumi, nisi ut actu existens ; ergo non potuit assumi quia persona, ut persona, est simpliciter inassumptibilis. Et quod existentia propria naturae, quae est substantia, sit per se existentia, et per consequens persona, probatur, quia sicut natura creata se habet ad singularitatem, ita natura intellectualis, saltem singularis, videtur se habere ad personalitatem. Sed natura creata ita est singularis, quod non potest manere eadem sine sua singularitate ; igitur nec natura intellectualis singularis potest manere eadem sine sua personalitate, quae personalitas non videtur aliud nisi per se existentia, qua vere per se existit.
(k) Adillud speciale. Respondet Doctor, quod non eodem completive est natura humana per se existens, et persona personalitate creata, quia dictum fuit in tertio articulo, quod non est persona ultimate aliquo positivo ; per se autem existit existentia positiva creata, loquendo de propria existentia naturae. Hic Doctor non negat, quin ipsa natura singularis, ut actu existens et per se stans, sit vere persona, ad quam tamen ut sic, necessario concomitatur negatio ad aliud suppositum, quia, ut dictum est supra, si posset vere per se existere, ita quod nec actu nec aptitudine ad aliud dependeret, et ibi formaliter non poneretur negatio actualis dependentiae, esset vere persona de facto tamen et completive dicitur persona, ut includit illam duplicem negationem, scilicet aptitudinalem et actualem, ut supra patuit.
(1) Ad primam probationem. Dicit Doctor quod per se existentia, sive per se existere accipitur dupliciter. Uno modo, ut nec actu nec aptitudine dependet ad aliud alterius naturae, et sic omnis natura singularis, quae nec actu nec aptitudine ad aliud dependet, dicitur suppositum vel persona. Alio modo accipitur per se existere, ut distinguitur contra accidens, quod alteri inhaeret actu vel aptitudine in ratione formas inhaerentis, et formaliter perficientis ; et hoc modo omnia accidentia et omnes formae substantiales, quae sunt formae partis, semper habent inhaerentiam ad subjectum vel actu vel aptitudine, ita quod sunt aptae natae informare et perficere illud et tales nullo modo sunt aptae natae suppositari in aliquo, nec in se, cum habeant naturalem inclinationem semper ad perficiendum aliud, et inhaerendum ad illud. Substantia vero perfecta, quae est in recta linea praedicamentali, habet tantum aptitudinem ad per se standum, et per se subsistendum, et talis substantia sic perfecta, nullo modo inhaeret, nec perficit illud in quo est, et sic natura humana singularis, ut est in supposito divino, est vere per se existens, id est, quod est talis natura et talis entitas, quae nullo modo nata est informare vel inhaerere alteri per informationem, cujusmodi est omne accidens et omnis forma partis. Et quando dicit Doctor quod accipiendo per se existentiam, ut distinguitur contra accidens, debet accipi ibi accidens pro omni eo quod natum est inhaerere alteri per informationem. Sed substantia perfecta hoc modo non inhaeret, nec est nata esse pars alicujus, et talis substantia, licet hoc modo includat per se existere, non tamen de necessitate includit negationem dependentiae actualis ad aliud suppositum.
Si dicatur, quod materia prima videtur hoc modo per se existere, quia nulli inhaeret, nec est apta nata inhaerere per informationem, ut patet; ergo videtur quod sit in se suppositabilis, eo modo quo est substantia perfecta, vel alteri, si sibi non relinquatur, quod est inconveniens, et quod habeat propriam existentiam nulli alteri inhaerentem, probat Doctor in 2. dist. 12. quaest. 1. et 2.
Dico, etsi materia prima nulli inhaereat per informationem potest tamen esse pars alicujus compositi, et talis pars essentialis non habet proprie rationem suppositi, cum ordinetur ad substantiam perfectam.
Sexto arguit, deducendo ad inconveniens, quia sequeretur quod essentia divina posset assumere, patet, quia essentia et persona sola ratione differunt ; ergo si una realiter assumit, et reliqua necessario assumit, cum sint penitus idem realiter, et praeter opus intellectus si enim ista unio est vere realis, ergo habet terminum realem, patet, quia relatio realis necessario est inter extrema realia ; ergo persona non posset esse realiter terminus hujus unionis realis, quin natura simul realiter terminaret ; hoc autem est falsum ergo persona non potest assumere.
(m) Ad aliud, etc. Certum est quod difficile esset hoc argumentum solvere tenenti personam nullo modo distingui praeter opus intellectus ab essentia divina. Doctor tamen dicit, quod sustinendo illam opinionem fallaciam amphibologiae solvi posset. Unde aliqui solvunt, quia dicunt, quod amphibologia est dubius sermo ; et sic potest accipi, vel pro ratione ratiocinante, vel pro ratione ratiocinabili. Sed hoc non videtur, quia isti tenent quod praecise distinguuntur ratione ratiocinante, quia praecise per actum collativum intellectus, ut patuit in primo ; non oportet ergo distinguere secundum alium et alium sensum, ubi praecise secundum unum sensum accipiunt, videlicet pro ratione ratiocinante. Et posito quod persona et natura divina praecise differant per rationem ratiocinantem, potest solvi ratio per fallaciam amphibologiae ; videtur ergo aliter dicendum secundum aliquos alios, quia unus modus attenditur, quod una oratio habet plures sensus, ut ista : Coelum contingit videre, quae potest sic intelligi, quod contingit quod aliquis videat coelum. Secundo, quod contingit quod coelum si videat aliquid, sic in proposito, quae sola rationedifferunt, si unum terminat naturae dependentiam ; etaliud nam potest intelligi ly terminare dupliciter, et secundum quod aliter et aliter accipitur, facit sensum propositionis alium et alium, et sic erit sermo dubius. Exemplum, ut si unus terminat in ratione omnino incommunicabilis, similiter et aliud ; et hic sensus est falsus, ut patet, quia essentia divina, cum sit simpliciter idem cum persona, non terminat dependentiam naturae in ratione omnino incommunicabilis, vel sic, quod si unum essentialiter terminat et reliquum ; et hic sensus verus est, eum sint simpliciter una essentia et una res. Vel sic, si unum terminat immediate, et reliquum, adhuc hic sensus est falsus ; si vero unum terminat immediate, et reliquum mediate, hic sensus est verus ; tamen in rei veritate nescio videre quomodo possint solvere argumentum.