An haec sit una, Homo albus est homo musicus
Vide citatos quaest. 6.
Quod sic videtur, quia haec est una, Homoalbus currit, ut ostensum est, unitas ergo hominis albi sufficit ad unitatem extremi,
et eadem ratione Illud est unum, homo musicus ; ergo et haec propositio, Homo est albus homo musicus, est una, eum utrumque extremum sit unum.
Item ex homine, et albo fit unum, sicut ex actu, et potentia.
Similiter ex homine, et musico eadem ratione ; ergo utrumque extremum est unum.
Ad oppositum dicit Aristoteles hic In littera quod eorum quae subjiciuntur, et praedicantur quaecumque secundo, vel plura dicuntur de tertio per accidens, et alterum de altero per accidens dicitur, ex his non fit unum, nec fit affirmatio, vel negatio una ; sic est In proposito, quia homo, et musicus dicuntur de homine albo per accidens, et alterum de altero per accidens ; ergo hic non erit una, sicut nec haec, Socrates est homo albus.