REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile sit aliquam naturam personari Verbo, et non frui Deo ?
Alens. 3. p. q. 11. per totum, et quaest. 12 m . I.
et 2. D. Thom. 3. p . q. 2. art. 10. Richard.
hic art. I. q. 4. Gabr. dist. I. quaest. 2. art. 3.
Henric. quodl. 6. q . 6. Suar. 3. p. tom. I. disp .
9. sect . 2. Scot. hicquaest. I.
Quod non. Major est unio naturae assumptae a Verbo, quam potentiae ad objectum fruibile ; sed non potest esse unio potentiae ad objectum fruibile nisi fruatur ; igitur nec alicujus naturae ad Verbum.
Item, ista unio reddit naturam impeccabilem, per Anselmum libro primo, Cur Deus homo : Non fecit Deus primum Adam impeccabilem, sicut secundum.
Item, si sic, pari ratione posset et natura non nata frui, assumi a Verbo, et per consequens esset communicatio idiomatum, hoc est, operationum, imo perfectius esset communicatio idiomatum, quam nunc si lapis assumeretur, quia tunc Deus esset lapis, et quaelibet pars lapidis esset Deus lapis, et quaelibet pars lapidis esset Deus.
Oppositum, in triduo mortis uniebatur corpus Verbo, et ipsum non fuit fruens, et per consequens ex hoc quod natura personatur in Verbo, non sequitur quod fruitur.