Beda. A specialibus se donis ad generalia dei iudicia convertens, totius humani generis statum describit, subdens et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum; quasi dicat: non solum mihi fecit magna qui potens est, sed et in omni gente qui timet deum acceptus est illi. Origenes in Lucam.
Misericordia enim dei, non in una generatione, sed in sempiternum extenditur a generatione in generationem.
Graecus. Et misericordia eius, quam habet in generationes generationum, ego concipio; ac ipse corpori animato coniungitur, nostram tractans salutem solius intuitu pietatis. Miseretur autem non qualitercumque, sed his quos timor eius compescuit in qualibet natione: unde dicitur timentibus eum; qui scilicet poenitentia ducti, ad fidem et poenitentiam convertuntur; nam qui obstinati sunt, incredulitatis vitio clauserunt sibi ianuam pietatis.
Theophylactus. Vel per hoc innuit, quod timentes misericordiam consequenter in generatione ista, idest in praesenti saeculo, et futura, idest in saeculo futuro; in hoc saeculo centuplum accipientes, in illo vero multo maiora.