De distinctione angelicorum spirituum.
Oportet autem consequenter considerare quid secundum sacram doctrinam de distinctione spirituum sit tenendum: ubi et primum considerationi occurrit differentia boni et mali.
Est enim apud multos receptum, esse quosdam spiritus bonos, quosdam vero malos: quod et auctoritate sacrae Scripturae comprobatur. De bonis enim spiritibus dicitur Hebr. I, 14: omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. De malis autem spiritibus dicitur, matthaei XII, 43, 45: cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit; et postea subditur: tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se. Et quamvis, ut Augustinus narrat in nono de CIV. Dei, quidam posuerunt et bonos et malos spiritus deos esse, et similiter bonos et malos Daemones nominari, quidam tamen melius deos non nisi bonos asserunt, quos nos Angelos dicimus, Daemones autem secundum communem usum loquendi non nisi in malo accipitur: quod, ut dicit, rationabiliter accidit.
Daemones enim in Graeco a scientia nominantur quae sine caritate, secundum sententiam apostoli, per superbiam inflat.
Sed causa malitiae Daemonum non eadem ab omnibus assignatur.
Quidam enim eos asserunt naturaliter malos tanquam a malo productos principio, sic etiam ut ipsorum natura sit mala: quod ad Manichaeorum errorem pertinet, ut patet ex dictis. Sed hunc errorem efficacissime dionysius improbat, quarto capite de divinis nominibus, dicens: sed neque Daemones natura mali sunt.
Quod probat, primo quidem, quia si naturaliter mali essent, simul oporteret dicere quod neque essent producti ex bono principio neque inter existentia computarentur, quia malum non est aliquid existens: nec si esset natura aliqua, causaretur a bono principio.
Secundo, quia si sunt naturaliter mali: aut sibi ipsis, aut aliis: si sibi ipsis, se ipsos corrumperent, quod est impossibile; malum enim rationem corruptivi habet. Si vero sunt mali aliis, oporteret quod ea quibus sunt mali, corrumperent.
Quod autem est naturaliter tale, est omnibus tale, et omnino tale. Sequeretur ergo quod omnia, et omnino corrumperent; quod est impossibile, tum quia quaedam sunt incorruptibilia, quae corrumpi non possunt, tum quia ea etiam quae corrumpuntur, non totaliter corrumpuntur.
Non igitur ipsa natura Daemonum est mala.
Tertio, quia si essent naturaliter mali, non essent a deo facti, quia bonum bona producit et subsistere facit; et hoc est impossibile, secundum id quod supra probatum est, quod oportet omnium deum esse principium.
Quarto, quia si Daemones semper eodem modo se habent, non sunt mali: quod enim est semper idem, boni est proprium. Si autem non semper mali, non natura mali.
Quinto, quia non sunt omnino expertes boni, secundum quod sunt, et vivunt, et intelligunt, et aliquod bonum desiderant.
Fuerunt autem alii ponentes Daemones naturaliter malos, non quia eorum natura sit mala, sed quia habent quamdam inclinationem naturalem ad malum, sicut Augustinus, decimo de civitate dei introducit Porphyrium dicentem in epistola ad Anebontem quosdam opinari esse quoddam spirituum genus, cui exaudire sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum, simulans deos et Daemones, et ipsas animas defunctorum.
Quae quidem opinio veritatem habere non potest, si ponatur Daemones incorporeos esse, et intellectus quosdam separatos.
Cum enim omnis natura bona sit, impossibile est quod natura aliqua habeat inclinationem ad malum nisi sub ratione particularis boni. Nihil enim prohibet aliquid quod est particulariter bonum alicui naturae, intantum dici malum inquantum repugnat perfectioni nobilioris naturae, sicut furiosum esse, quoddam bonum est cani, quod tamen malum est homini rationem habenti. Possibile tamen est in homine secundum sensibilem et corporalem naturam, in qua cum brutis communicat, esse quamdam inclinationem ad furorem, qui est homini malum. Sed hoc de intellectuali natura dici non potest, quia intellectus ordinem habet ad bonum commune. Unde impossibile est in Daemonibus inveniri naturalem inclinationem ad malum, si essent pure intellectuales non habentes admixtionem naturae corporeae.
Sciendum est ergo quod Platonici posuerunt, ut etiam supra dictum est, Daemones esse animalia quaedam corporea, habentia intellectum; et inquantum habent corpoream et sensitivam naturam, sunt variis animae passionibus subiecti, sicut et homines, ex quibus inclinantur ad malum.
Unde Apuleius in libro de deo socratis definiens Daemones, dixit eos esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore aeterna, et sicut ipse dicit, subiecta est mens Daemonum passionibus libidinum, formidinum, irarum, atque huiusmodi ceteris. Sic ergo Daemones etiam loco discernunt a diis, quos Angelos dicimus, aerea loca Daemonibus attribuentes, aetherea vero Angelis, sive diis.
Hanc autem positionem quantum ad aliquid aliqui ecclesiae doctores sequuntur.
Augustinus enim III super genes.
Ad litteram videtur dicere, vel sub dubio relinquere, quod Daemones aerea sunt animalia quoniam corporum aereorum natura vigent, et propterea morte non dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum quod ad faciendum quam ad patiendum est aptius, scilicet aer. Et hoc idem in pluribus aliis locis dicit. Sed et dionysius videtur in Daemonibus ponere ea quae ad sensibilem animam pertinent: dicit enim quarto capite de divinis nominibus, quod est in Daemonibus malum, furor irrationabilis, demens concupiscentia et phantasia proterva.
Manifestum est autem phantasiam et concupiscentiam et iram sive furorem, non ad intellectum, sed ad sensitivae partem animae pertinere.
Sed et quantum ad locum quidam cum eis consenserunt, putantes Daemones non caelestes vel supercaelestes Angelos fuisse, ut Augustinus narrat in tertio super gen.
Ad litteram. Sed et Damascenus dicit in secundo libro Daemones ex his angelicis virtutibus fuisse qui terrestri ordini praeerant.
Sed et apostolus ad Ephes. II, 2, nominat: diabolum principem potestatis aeris huius.
Sed occurrit hic aliud consideratione dignum. Cum enim unicuique speciei sit attributa materia secundum convenientiam suae formae, non videtur esse possibile quod in tota aliqua specie sit naturalis inclinatio ad id quod est malum illi speciei secundum rationem propriae formae; sicut non omnibus hominibus inest naturalis inclinatio ad immoderantiam concupiscentiae sive irae. Sic igitur non est possibile omnes Daemones habere naturalem inclinationem ad fallaciam et ad alia mala, etiam si omnes essent unius speciei.
Multo minus ergo si singuli essent in singulis speciebus; quamvis, si sint corporei, nihil impedire videatur plures sub una specie contineri: poterit enim secundum diversitatem materiae diversitas individuorum unius speciei causari. Oportebit igitur dicere quod non omnes nec semper fuerunt mali, sed aliqui eorum mali esse inceperunt proprio arbitrio, passionum inclinationem sequentes.
Unde et dionysius dicit quod aversio, scilicet a deo, est ipsis Daemonibus malum, et convenientius ipsis excessus, quia per superbiam ultra se ipsos sunt elati; et postea subdit quaedam ad poenam pertinentia, sicut non consecutio finis ultimi, et imperfectio per carentiam debitae perfectionis, et impotentia consequendi quod naturaliter desiderant, et infirmitas virtutis conservantis naturalem in eis ordinem revocantem a malo.
Augustinus etiam dicit in tertio super genes. Ad litteram, quod transgressores Angeli ante transgressionem suam fuerunt in superiori parte aeris propinqua caelo cum principe suo nunc diabolo, tunc Archangelo, manifeste exprimens per transgressionem quamdam eos esse malos factos.
Sed et Damascenus dicit in secundo libro, quod diabolus non natura malus factus est, sed bonus existens et in bono genitus, liberi sui arbitrii electione versus est. Hoc insuper et Origenes in primo periarchon, et Augustinus in XI de civitate dei, auctoritatibus sacrae Scripturae confirmant, inducentes id quod habetur Isaiae XIV, 12, dictum diabolo sub similitudine regis Babylonis: quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris?; et ezechielis XXVIII, 12 ss., ad eum dicitur in persona regis tyri: tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis Paradisi dei fuisti; et postea subditur: perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Solvit Augustinus ibidem quod dicitur ioannis VIII, 44: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; et quod in canonica ioannis dicitur, quod diabolus ab initio peccat, referens hoc ad initium quo incepit peccare, vel ad initium conditionis humanae, quod deceptum hominem spiritualiter occidit.
Huic autem sententiae consonare videtur Platonicorum opinio, qui Daemonum quosdam bonos quosdam malos dicunt, quasi eos proprio arbitrio bonos vel malos factos. Unde et Plotinus ulterius procedens dixit animas hominum Daemones esse et ex hominibus fieri Lares, si meriti boni sunt, Lemures autem si mali, seu larvas; Manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum, sicut Augustinus introducit nono de civitate dei. Quod quidem quantum ad hoc praemissae sanctorum assertioni concordat, quod pro meritis bonis vel malis aliquos Daemones bonos vel malos esse asserunt; quamvis non sit nostrae consuetudinis quod bonos spiritus Daemones, sed Angelos nominemus.
Quantum vero ad hoc quod dixit animas hominum mortuorum fieri Daemones, est erronea eius positio. Unde chrysostomus dicit exponens id quod habetur matthaei VIII, 28 quod duo habentes Daemonia exibant de monumentis: per hoc (inquit) quod de monumentis exibant perniciosum dogma imponere volebant, quod animae morientium Daemones fiunt. Unde et multi aruspicum occiderunt pueros ut animam eorum cooperantem haberent. Propter quod et daemoniaci clamant: quoniam anima illius ego sum. Non est autem anima defuncti quae clamat, sed Daemon effingit ut decipiat audientes: si enim in alterius corpus animam mortui possibile esset intrare, multo magis in corpus suum. Sed neque habet rationem iniqua passam animam cooperari iniqua sibi facienti; neque etiam rationabile est animam a corpore separatam hic iam oberrare.
Iustorum enim animae in manu dei sunt: sed et quae peccatorum sunt, confestim hinc abducuntur, ut manifestum est ex Lazaro et divite.
Nec tamen putandum est Plotinum in hoc a Platonicorum opinione deviasse, ponentium Daemones esse aerea corpora, quod animas hominum post mortem fieri Daemones aestimabat; quia etiam animae hominum secundum Platonicorum opinionem praeter ista corpora corruptibilia habent quaedam aetherea corpora, quibus semper etiam post horum sensibilium corporum dissolutionem quasi incorruptibilibus uniuntur.
Unde Proclus dicit in libro divinarum coelementationum: omnis anima participabilis corpore utitur primo perpetuo et habente hypostasim ingenerabilem et incorruptibilem. Et sic animae a corporibus separatae secundum eos aerea animalia esse non desinunt.
Sed secundum aliorum sanctorum sententiam, Daemones quos malos Angelos dicimus non solum fuerunt de inferiori Angelorum ordine sed etiam de superioribus ordinibus, quos incorporeos et immateriales esse ostendimus, ita quod inter eos unus est qui summus omnium fuit.
Unde Gregorius in quadam homilia, exponens illud Ezech. XXVIII, 13: omnis lapis pretiosus operimentum eius, dicit quod princeps malorum Angelorum in aliorum Angelorum comparatione ceteris clarior fuit.
Et in hoc consentire videtur illis qui deorum quosdam bonos quosdam malos esse asserebant, secundum quod dii Angeli nominantur. Unde et iob IV, 18, dicitur: ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem.
Sed hoc multas difficultates habet. In substantia enim incorporea et intellectuali nullus appetitus esse videtur nisi intellectivus, qui quidem est simpliciter boni, ut per philosophum patet in decimosecundo metaphysicae. Nullus autem efficitur malus ex hoc quod eius intellectus tendit in hoc quod est simpliciter bonum, sed ex hoc quod tendit in aliquid quod est secundum quid bonum, ac si esset simpliciter bonum. Non ergo videtur esse possibile quod proprio appetitu aliqua incorporea et intellectualis substantia mala efficiatur.
Rursus. Appetitus esse non potest nisi boni, vel apparentis boni; bonum enim est quod omnia appetunt. Ex hoc autem quod aliquis verum bonum appetit, non efficitur malus. Oportet igitur in omni eo qui per proprium appetitum malus efficitur, quod appetat apparens bonum tanquam vere bonum. Hoc autem non potest esse nisi in suo iudicio fallatur: quod non videtur posse contingere in substantia incorporea intellectuali, quae falsae apprehensionis capax, ut videtur, esse non potest.
Nam et in nobis quando intelligimus aliquid, falsitas esse non potest. Unde Augustinus dicit in Lib. 83 quaestionum, quod omnis qui fallitur, id in quo fallitur, non intelligit. Unde et circa ea quae proprie intellectu capimus, sicut circa prima principia, nullus decipi potest. Impossibile igitur videtur quod aliqua incorporea et intellectualis substantia per proprium appetitum mala fiat.
Adhuc. Substantia quae est intellectualis naturae, a corpore separata, necesse est quod sit omnino a tempore absoluta.
Natura enim uniuscuiusque rei ex eius operatione deprehenditur: operationis vero ratio cognoscitur ex obiecto. Intelligibile autem, inquantum huiusmodi, neque est hic, neque nunc sed abstractum sicut a loci dimensionibus ita et a temporum successione. Ipsa igitur intellectualis operatio, si per se consideretur, oportet quod sicut est abstracta ab omni corporali dimensione ita etiam excedat omnem successionem temporalem. Et si alicui intellectuali operationi continuum vel tempus adiungatur, hoc non est nisi per accidens, sicut in nobis accidit, inquantum intellectus noster a phantasmatibus abstrahit intelligibiles species quas etiam in eis considerat.
Quod in substantia incorporea et intellectuali locum habere non potest.
Relinquitur igitur quod huiusmodi substantiae operatio, et per consequens substantia, omnino sit extra omnem temporalem successionem. Unde et Proclus dicit, quod omnis intellectus in aeternitate substantiam habet, et potentiam et operationem; et in Lib. De causis dicitur, quod intelligentia parificatur aeternitati. Quidquid igitur substantiis illis incorporeis et intellectualibus convenit, semper et absque successione convenit illis. Aut igitur semper fuerunt malae, quod est contra praemissa aut nequaquam malae fieri potuerunt.
Amplius. Cum deus sit ipsa essentia bonitatis, ut dionysius dicit in primo capitulo de div. Nom., necesse est quod tanto aliqua sint perfectius in participatione bonitatis firmata, quanto sunt deo propinquiora. Manifestum est autem substantias intellectuales incorporeas supra omnia corpora esse. Si igitur suprema corpora, scilicet caelestia, non sunt susceptiva alicuius inordinationis vel mali, multo minus illae supercaelestes substantiae inordinationis et mali capaces esse non potuerunt. Unde et dionysius dicit, quarto capite cael. Hierar., quod sancti caelestium substantiarum ornatus super solum existentia, et irrationabiliter viventia, et ea quae secundum nos sunt rationalia, in participatione divinae traditionis sunt facti, et copiosiores habent ad deum communiones, attenti manentes et semper ad superius, sicut est fas, in fortitudine divini et indeclinabilis amoris extenti.
Hoc igitur videtur ordo rerum habere ut sicut inferiora corpora inordinationi et malo possunt esse subiecta, non autem caelestia corpora; ita etiam intellectus corporibus inferioribus uniti possunt subiici malo, non autem illae supercaelestes substantiae.
Et hoc secuti esse videntur qui posuerunt Daemones quos malos Angelos dicimus, ex inferiori ordine et corporeos esse.